|
Chrysostomus super Matth. Quia sciebat dominus multos de superiori
quaestione dubitaturos, scilicet quod Iudaei Christum non
receperunt, quem gentilitas tam prona suscepit, respondet his
cogitationibus eorum; et ideo dicit respondens Iesus dixit: confiteor
tibi, pater domine caeli et terrae. Glossa. Idest, qui facis
caelos, et relinquis in terrenitate quos vis. Vel ad litteram.
Augustinus de Verb. Dom. Si Christus dixit confiteor, a quo
longe est omne peccatum, confessio non est solius peccatoris, sed
aliquando etiam laudatoris. Confitemur ergo sive laudantes Deum,
sive accusantes nosmetipsos. Dixit ergo confiteor tibi; idest, laudo
te, non accuso me. Hieronymus. Audiant ergo qui salvatorem non
natum, sed creatum calumniantur, quod patrem suum vocet caeli et
terrae dominum. Si enim et ipse creatura est, et creatura conditorem
suum patrem appellare potest, stultum fuit non et sui, et caeli, et
terrae dominum, vel patrem similiter appellare. Gratias autem agit,
quod apostolis adventus sui aperuerit sacramenta, quae ignoraverunt
Scribae et Pharisaei, qui sibi sapientes videntur et in conspectu suo
prudentes: et ideo sequitur quia abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis. Augustinus de Verb. Dom.
Nomine sapientum et prudentum superbos intelligi posse ipse exposuit,
cum ait revelasti ea parvulis: quid enim est parvulis, nisi
humilibus? Gregorius Moralium. Quod enim non subiungit: revelasti
ea stultis, sed parvulis, tumorem se damnasse innuit, non acumen.
Chrysostomus in Matth. Vel dicens sapientes, non veram sapientiam
dicit, sed eam quam videbantur Scribae et Pharisaei ab eloquentia
habere. Propter hoc neque dixit: revelasti ea stultis, sed
parvulis, idest informibus aut rusticis; in quo erudit nos per omnia
ab elatione erui, humilitatem autem zelare. Hilarius in Matth.
Caelestium ergo verborum arcana atque virtutes sapientibus
absconduntur, et parvulis revelantur; parvulis malitia, non sensu;
sapientibus vero stultitiae suae praesumptione, non sapientiae causa.
Chrysostomus in Matth. Revelatum autem esse his, dignum est
laetitia; occultari autem his, non laetitia, sed lacrymis dignum
est. Non ergo propter hoc laetatur, sed quoniam quae sapientes non
cognoverunt, cognoverunt hi. Hilarius. Facti autem huius aequitatem
dominus paternae voluntatis iudicio confirmat; ut qui indignantur
parvuli in Deo fieri, stulti deinceps in sapientia sua fiant: et ideo
subditur ita, pater, quoniam sic placitum fuit ante te. Gregorius
Moralium. Quibus verbis exempla humilitatis accipimus, ne temere
discutere superna consilia de aliorum vocatione, aliorum vero
repulsione praesumamus: ostendens quod iniustum esse non potest quod
placuit iusto. Hieronymus. In his etiam verbis blandientis affectu
loquitur ad patrem, ut coeptum in apostolis compleatur beneficium.
Chrysostomus in Matth. Haec autem quae dominus discipulis dixit,
studiosiores eos fecerunt: quia enim consequens erat eos de se magna
sapere, quia Daemones abigebant, ideo hic eos reprimit: revelatio
enim erat quod eis factum est, non illorum studium; ideoque Scribae,
sapientes et prudentes existimantes se esse, exciderunt propter
proprium tumorem; unde si propter hoc ab eis abscondita sunt Dei
mysteria: timete, dicit, et vos, et manete parvuli: hoc enim fecit
vos revelatione potiri. Sicut autem cum Paulus dicit: tradidit illos
Deus in reprobum sensum, non hoc dicit inducens Deum hoc agentem,
sed illos qui causam tribuerunt, ita et hic abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus. Et propter quid abscondita sunt ab illis?
Audi Paulum dicentem quoniam quaerentes propriam iustitiam statuere,
iustitiae Dei non sunt subiecti.
|
|