|
Chrysostomus in Matth. Quia dixerat: confiteor tibi, pater,
quoniam abscondisti haec a sapientibus, ut non existimes quoniam ita
gratias agit patri, sicut si ipse sit hac virtute privatus,
consequenter adiungit omnia mihi tradita sunt a patre meo. Cum autem
audieris quoniam tradita sunt, nihil humanum suspiceris: ut enim non
duos deos ingenitos esse aestimes, hanc ponit dictionem. Simul enim
cum genitus est, omnium dominator fuit. Hieronymus. Alioquin si
iuxta nostram fragilitatem sentire volumus, cum coeperit habere qui
accepit, incipiet non habere qui dedit. Vel tradita sibi omnia, non
caelum et terra et elementa intelligenda sunt, et cetera quae ipse
fecit et condidit; sed hi qui per filium accessum habent ad patrem.
Hilarius. Vel hoc dixit ne quid in illo minus quam quod in Deo est,
aestimaretur. Augustinus contra maximum. Nam si minus habet in
potestate aliquid quam pater, non sunt eius omnia quae habet pater:
gignendo enim dedit pater potentiam filio, sicut omnia, quae habet in
substantia sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia sua.
Hilarius in Matth. Deinde in mutua cognitione patris et filii dat
intelligere non aliud in filio quam quod in patre extitisse: sequitur
enim et nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi
filius. Chrysostomus in Matth. Ex eo enim quod solus patrem novit,
latenter ostendit eiusdem se esse substantiae; ac si diceret: quid
mirum est, si omnium sum dominator, cum aliquid aliud maius habeam,
scilicet scire patrem, et eiusdem esse substantiae? Hilarius in
Matth. Eamdem enim utriusque in mutua cognitione docet esse
substantiam; cum qui filium cognosceret, patrem quoque cogniturus
esset in filio, quia omnia ei a patre sunt tradita. Chrysostomus
super Matth. Cum autem dicat neque patrem aliquis cognoscit nisi
filius, hoc ait non quoniam eum omnes omnino ignorent, sed quoniam
cognitione qua ipse eum novit, nullus eum scit; quod et de filio
dicendum est. Neque etiam de ignoto quodam Deo hoc dixit, sicut
Marcion ait. Augustinus de Trin. Denique propter substantiae
inseparabilitatem sufficienter aliquando nominatur vel solus pater vel
solus filius: nec inde separatur utriusque spiritus, qui proprie
dicitur spiritus veritatis. Hieronymus. Erubescat ergo Eunomius
haereticus tantam sibi notitiam patris et filii quantam ad alterutrum
inter se habent, vindicans. Quod si inde contendit, et suam
consolatur insaniam, quia sequitur et cui voluerit filius revelare;
aliud est naturae aequalitate nosse quod noveris, aliud revelantis
dignatione. Augustinus de Trin. Revelatur autem pater per filium,
idest per verbum suum. Si enim hoc verbum quod nos proferimus
temporale et transitorium, et seipsum ostendit, et illud de quo
loquimur, quanto magis verbum Dei, per quod facta sunt omnia, quod
ita ostendit patrem sicuti est pater, quia et ipsum ita est et hoc est
quod pater? Augustinus de quaest. Evang. Cum autem diceret nemo
novit filium nisi pater, non dixit: et cui voluerit pater filium
revelare; sed cum diceret nemo novit patrem nisi filius, addidit et
cui voluerit filius revelare: quod non ita intelligendum est quasi
filius a nullo possit agnosci nisi a patre solo, pater autem non solum
a filio, sed etiam ab eis quibus revelaverit filius: sic enim potius
dictum est, ut intelligamus patrem et ipsum filium per filium
revelari, quia ipse est mentis nostrae lumen; et quod postea intulit
et cui voluerit filius revelare, non tantum patrem, sed etiam filium
accipiamus: ad totum enim quod dixit, illatum est: verbo enim suo se
pater declarat; verbum autem non solum id quod per verbum declaratur,
sed etiam seipsum declarat. Chrysostomus super Matth. Si ergo
patrem revelat, et seipsum revelat. Sed hoc quidem ut manifestum
dimisit; illud autem posuit, quia scilicet poterat esse dubium. Per
hoc etiam instruit quod adeo concordat patri quod non est possibile
aliquem venire ad patrem nisi per filium: hoc enim maxime
scandalizabat, quod videbatur Deo contrarius; et ideo per omnia hoc
destruere studuit.
|
|