|
Glossa. Narrata praedicatione cum miraculis unius anni ante
quaestionem Ioannis factis, transit ad ea quae facta sunt in alio
anno, scilicet post mortem Ioannis, quando iam in omnibus Christo
contradicitur; unde dicitur in illo tempore abiit Iesus per sata
sabbato. Augustinus de Cons. Evang. Hoc autem quod hic sequitur,
sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur a Marco et a Luca; sed
illi non dicunt in illo tempore: unde fortassis Matthaeus rei gestae
hic ordinem tenuit; illi autem recordationis suae: nisi latius
accipiatur quod dictum est, in illo tempore, idest quo haec multa et
diversa gerebantur; unde concipitur ista omnia post mortem Ioannis
completa esse. Cum enim Ioannes discipulos suos ad Christum
misisset, creditur post paululum decollatus fuisse: unde cum dicitur
in illo tempore, interminatum tempus ponere videtur. Chrysostomus in
Matth. Quare autem per sata sabbato eos ducebat qui omnia
praescivit, nisi quia volebat solvere sabbatum? Volebat quidem, sed
non simpliciter; ideoque non sine causa id solvit, sed dans occasionem
rationabilem, ut et legem cessare faciat, et legem non offendat: et
ideo hic, ut Iudaeos mitiget, naturae necessitatem praemittit; et
hoc est quod dicitur discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere
spicas, et manducare. Quamvis in peccatis quae manifesta sunt, nulla
sit excusatio: neque enim occidens, ad sui excusationem potest furorem
praetendere, neque qui adulterat, concupiscentiam, sed nec ullam
aliam causam, hic tamen famem inducens, discipulos ab omni accusatione
liberat. Hieronymus. Ut autem in alio Evangelista legimus, propter
nimiam importunitatem, nec vescendi quidem habebant locum; et ideo
quasi homines esuriebant. Quod autem segetum spicas manibus
confricant, et in eisdem consolantur, vitae austerioris indicium est;
non praeparatas epulas, sed simplicem cibum quaerentium. Chrysostomus
in Matth. Tu autem admirare discipulos, qui ita erant oppressi quod
nullam corporalium habebant curam, sed contemnebant carnalem mensam;
et fame oppugnabantur, nec tamen desistebant a Christo: nisi enim eos
cogeret vehementer esuries, nequaquam hoc fecissent. Quid autem
Pharisaei ad hoc dicerent, subditur Pharisaei autem videntes,
dixerunt ei: ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere
sabbatis. Augustinus de Oper. Monach. De sabbato autem potius
quam de furto discipulos domini Iudaei calumniati sunt: quia populo
Israel per legem praeceptum est ut in agris suis furem nullum
tenerent, nisi qui secum aliquid vellet auferre: nam qui nihil aliud
attigisset quam id quod comedisset, liberum impunitumque abire
sinerent. Hieronymus. Nota vero quod primi apostoli salvatoris
litteram sabbati destruunt adversus Ebionitas, qui cum ceteros
recipiant apostolos, Paulum tamquam transgressorem legis repudiant.
Deinde ad excusationem eorum subditur at ille dixit eis: non legistis
quid fecerit David, quando esuriit? Ad confutandam siquidem
calumniam Pharisaeorum, veteris recordatur historiae: quando David
fugiens Saulem, venit in Nobe, et ab Abimelech sacerdote susceptus
postulavit cibos, qui cum panes laicos non haberet, dedit eis
consecratos panes, quibus non licebat vesci nisi solis sacerdotibus et
Levitis: melius arbitratus de famis periculo homines liberare, quam
Deo sacrificium offerre: hostia enim Deo placabilis est hominum
salus. Opponit ergo dominus, et dicit: si et David sanctus est, et
Abimelech pontifex a vobis non reprehenditur, et legis utrique
mandatum probabili excusatione transgressi sunt, et fames in causa
est, cur eamdem famem non probatis in apostolis quam probatis in
ceteris? Quamquam et in hoc multa distantia sit. Isti spicas in
sabbato manu confricant; illi panes comederunt leviticos, et ad
sabbati solemnitatem accedebant Neomeniarum dies, quibus requisitus in
convivio fugit ex aula regia. Chrysostomus in Matth. Excusans autem
discipulos, David in medium adducit. Etenim multa prophetae huius
erat gloria apud Iudaeos. Nec potest responderi, quod David
propheta erat: quia nec propter hoc ei licebat, sed sacerdotibus
solis. Tanto autem magis discipulos ab accusatione liberat, quanto
maior invenitur qui hoc fecit, sed etsi David propheta erat, non
tamen qui cum ipso erant. Hieronymus. Observa tamen, quod panes
propositionis nec David nec pueri eius acceperunt, antequam mundos se
a mulieribus esse responderint. Chrysostomus in Matth. Sed dicet
aliquis: quid est exemplum hoc ad id quod quaeritur? Non enim David
sabbatum transgressus est. Sed in hoc ostenditur Christi sapientia,
qui exemplum fert sabbatis maius. Neque enim est aequale transgredi
sabbati diem, quod multoties factum est, et sacram illam tangere
mensam, quod nulli fas erat. Deinde rursus et aliter solvit,
principaliorem inducens solutionem, cum dicit aut non legistis in
lege, quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine
crimine sunt? Hieronymus. Ac si diceret: calumniamini discipulos
meos cur sabbato spicas triverint, famis necessitate cogente, cum ipsi
sabbatum violetis in templo immolantes victimas, caedentes tauros,
holocausta super lignorum struem incendio concremantes; et iuxta
alterius Evangelii fidem, circumciditis parvulos in sabbato, ut dum
aliam legem servare cupitis, sabbatum destruatis. Numquam autem leges
Dei sibi contrariae sunt; et prudenter, ubi discipuli sui argui
poterant transgressionis, et Abimelech et David dicit exempla
sectantes; veram autem, et absque necessitatis obtentu, sabbati
praevaricationem in ipsos refert qui calumniam fecerant. Chrysostomus
in Matth. Ne autem mihi dicas, quoniam afferre in medium alium
peccantem, non est erui ab accusatione: cum enim non accusatur qui
fecit, excusatio fit circa id, quod factum est. Verum hoc non
sufficit, sed quod maius est dixit quod sine crimine sunt. Vide autem
quanta posuit. Locum, ubi dicit in templo; tempus, cum dicit
sabbatis; legis remissionem, cum dicit violant, et non solum
solvunt; et quod non solum liberantur a poena, sed a culpa liberati
sunt: unde dicit sine crimine sunt. Neque autem hoc secundum simile
est priori quod dixerat de David; illud enim et semel factum est, et
a David non sacerdote, et necessitatis causa fuit; hoc autem secundum
singulo sabbato, et a sacerdotibus, et secundum legem. Et ideo non
secundum veniam, ut in primo exemplo; sed secundum legem sunt
discipuli ab accusatione liberati. Sed numquid discipuli sunt
sacerdotes? Immo sunt sacerdotibus maiores: ipse enim aderat, qui
templi est dominus, qui veritas est, et non typus: et ideo subditur
dico autem vobis, quia templo maior est hic. Hieronymus. Hic non
pronomen, sed adverbium loci legendum est, quod maior templo sit locus
qui dominum templi teneat. Augustinus de quaest. Evang. Notandum
autem, unum exemplum datum esse regiae potestatis de David, alterum
sacerdotalis, de his qui propter ministerium templi sabbata violant;
ut multo minus ad ipsum evulsarum sabbato spicarum crimen pertineat,
qui verus rex et verus sacerdos est. Chrysostomus in Matth.
Deinde, quia grave audientibus videbatur esse quod dixerat, rursus
convolat ad misericordiam, sermonem cum quadam vehementia inducens,
cum dicit si autem sciretis quid est misericordiam volo, et non
sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes. Hieronymus. Quid
autem est misericordiam volo, et non sacrificium, supra diximus.
Quod autem dicit nunquam condemnassetis innocentes, de apostolis
intelligendum est; et est sensus: si misericordiam comprobastis
Abimelech, eo quod periclitantem fame David refocillavit, quare meos
discipulos condemnatis? Chrysostomus in Matth. Vide autem rursus
qualiter ad veniam ducens sermonem, discipulos rursus venia superiores
ostendit in hoc quod dicit eos innocentes; quod quidem supra et de
sacerdotibus dixerat. Deinde et aliam causam dicit quare sunt
innocentes, dicens dominus est filius hominis etiam sabbati.
Remigius. Filium autem hominis seipsum appellat; et est sensus:
ille quem vos purum hominem putatis, Deus est omnium creaturarum
dominus, et etiam sabbati; et ideo potest legem mutare pro sua
voluntate, quia fecit eam. Augustinus contra Faustum. Discipulos
autem suos vellere spicas sabbato non prohibuit, ut inde convinceret et
praesentes Iudaeos et futuros Manichaeos, qui herbam non evellunt,
ne homicidium perpetrent. Hilarius in Matth. Mystice autem in
principio est contuendum, sermonem hunc ita coeptum esse: in illo
tempore, quo scilicet Deo patri gratiam, data gentibus salute,
confessus est. Ager autem mundus est, sabbatum otium est, seges
crediturorum profectus in messem: ergo sabbato in agrum profectus in
legis otio, domini progressus in hunc mundum est; esuries fames est
salutis humanae. Rabanus. Spicas vellunt dum singulos homines a
terrena intentione retrahunt; fricant dum a concupiscentia carnis
mentes exuunt; grana comedunt dum emendatos in corpus Ecclesiae
traiciunt. Augustinus de quaest. Evang. Nullus autem transit in
corpus Christi nisi carnalibus spoliatus fuerit indumentis, secundum
illud apostoli: exuite vos veterem hominem. Glossa. Sabbato hoc
agunt, scilicet spe quietis aeternae, ad quam alios invitant.
Rabanus. Item ambulant per sata cum domino, qui in Scripturarum
meditatione delectantur; esuriunt dum panem vitae, idest Dei amorem,
in eis invenire desiderant; vellunt spicas et terunt dum testimonia
discutiunt, donec inveniant quod latebat in littera; et hoc,
sabbato, dum a turbis cogitationibus vacant. Hilarius. Pharisaei,
qui penes se clavem caelorum esse existimabant, illicita agere
discipulos arguunt; quos dominus factorum, in quibus sub rerum
argumento prophetiae ratio continetur, admonuit; atque ut ostenderet
omnium rerum efficaciam, speciem futuri operis continere, adiecit si
autem sciretis quid est misericordiam volo: opus enim salutis nostrae
non in sacrificio legis, sed in misericordia est; et lege cessante,
in Dei bonitate salvamur. Cuius rei donum si intellexissent, nunquam
condemnassent innocentes, idest apostolos suos, quos insimulaturi
erant transgressae legis invidia, cum sacrificiorum vetustate
cessante, universis per eos misericordiae novitas subveniret.
|
|