|
Chrysostomus in Matth. Post priores redargutiones rursus eos aliter
confundit. Hoc autem facit non ut seipsum accusatione liberet (ad hoc
enim sufficiebant priora), sed eos corrigere volens: unde dicit aut
facite arborem bonam et fructum eius bonum; aut facite arborem malam et
fructum eius malum; ac si dicat: nullus vestrum dixit quod malum est
aliquos a Daemone liberare. Sed quia operibus non maledicebant, sed
Diabolum dicebant hoc operantem, demonstrat quod haec accusatio est
praeter consequentiam rerum, et praeter communes conceptiones. Talia
autem confingere est immensae verecundiae. Hieronymus. Constringit
ergo eos syllogismo quem Graeci vocant aphycton, nos inevitabilem
possumus appellare: quia interrogatos hinc inde concludit et utroque
cornu premit. Si, inquit, Diabolus malus est, bona opera facere
non potest; si autem bona sunt quae facta cernitis, sequitur ut non
sit Diabolus qui illa fecit; neque enim fieri potest ut ex malo
bonum, aut ex bono oriatur malum. Chrysostomus in Matth. Etenim
arboris diiudicatio a fructu apparet, non fructus ab arbore: unde
sequitur siquidem ex fructu arbor cognoscitur. Etsi enim arbor fructus
est causa, sed tamen fructus arboris est demonstrativus. Vos autem
contrarium facitis: in operibus enim nihil accusare habentes,
contrariam de arbore fertis sententiam, me daemoniacum appellantes.
Hilarius in Matth. Sic ergo in praesens Iudaeos refellit: quia cum
intelligerent Christi opera ultra humanam esse virtutem, noluerunt
tamen ea quae Dei sunt confiteri. Futuram vero omnem fidei
perversitatem coarguit, eorum scilicet qui divinitatem et communionem
paternae substantiae domino detrahentes, in diversa haeresum studia
ceciderunt, neutrum facientes: nec inter gentes sub venia ignorationis
habitantes, nec in veritatis cognitione versantes. Arborem se in
corpore positum signat; quia per interiorem virtutis suae fecunditatem
exeat ubertas omnis in fructus. Igitur arbor bona facienda cum
fructibus bonis est, aut mala constituenda cum malis fructibus: non
quia arbor mala possit constitui quae bona est, nec e converso; sed ut
per hanc significantiam intelligeremus Christum tamquam inutilem
relinquendum, aut tamquam bonorum fructuum utilitate retinendum.
Ceterum medium se agere, et in Christum aliqua deferre, negare quae
maxima sunt, venerari tamquam Deum, Dei communione spoliare,
blasphemia spiritus est: ut cum per admirationem tantorum operum Dei
nomen detrahere non audeas, per malevolentiam mentis generositatem
eius, abnegata paternae substantiae communione, deturpes. Augustinus
de Verb. Dom. Vel in hoc admonuit nos dominus ut bonae arbores
simus, ut bonos fructus producere possimus: ubi enim ait facite enim
arborem bonam, et fructum eius bonum, est praeceptum salubre, cui
obedientia est necessaria. Quod autem dicit facite arborem malam, et
fructum eius malum, non praeceptum est ut faciatis, sed monitio ut
caveatis: contra hos enim dixit qui putabant se cum mali essent, bona
loqui posse, vel bona opera habere: hoc dominus dicit esse non posse.
Prius enim est mutandus homo, ut opera mutentur: si enim manet homo
in eo quod malus est, bona opera habere non potest; si manet in eo
quod bonus est, mala opera habere non potest. Omnes ergo malas
arbores Christus invenit; sed dedit potestatem filios Dei fieri
credentibus in nomine eius. Chrysostomus in Matth. Quia vero non
pro seipso, sed pro spiritu sancto fecit sermonem, eos convenienter
increpat dicens progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum
sitis mali? Hoc autem dixit et eos incusans, et eorum quae dicta
sunt, demonstrationem ex ipsis praebens, quasi dicat: ecce vos cum
sitis arbores malae, non potestis portare fructum bonum. Non ergo
miror quod haec loquimini: etenim male nutriti estis a malis
progenitoribus, et mentem malam habetis. Et vide, quod non dixit:
qualiter potestis bona loqui, cum sitis progenies viperarum? Nihil
enim hoc ad illud pertinet; sed qualiter potestis bona loqui, cum
sitis mali? Progenies autem viperarum eos dici, quia in
progenitoribus gloriabantur; ut ergo excluderet eorum superbiam,
separavit eos a cognatione Abraham, attribuens eis progenitores
similium morum. Rabanus. Vel progenies viperarum, idest filios et
imitatores Diaboli, eos appellat: quia scienter bonis operibus
detrahunt, quod diabolicum est; unde sequitur ex abundantia enim
cordis os loquitur. Ille homo ex abundantia cordis loquitur qui non
ignorat ex qua intentione verba promantur; quod apertius ostendere
volens, subiungit bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus
homo de malo thesauro profert mala. Thesaurus cordis intentio est
cogitationis, ex qua interius arbiter iudicat proventum operis, ut
aliquando maiora minorem habeant mercedem, aliquando ob incuriam cordis
tepidi, maiorum virtutum opera ostentantes, minora a domino praemia
sortiantur. Chrysostomus in Matth. Ex his etiam demonstrat suam
deitatem scientem cordis occulta: quoniam non verborum solum, sed
etiam malarum cogitationum exsolvent vindictam. Est autem naturae
continentia supereminentis, inter nequitiae verba per os extra
effundi. Quare cum audieris hominem male loquentem, multo ampliorem
aestimes nequitiam quam verba demonstrant. Quod enim exterius
dicitur, est supereffluentia eius quod intus est; in quo eos
vehementer tetigit. Si enim quod dictum est ab eis, ita est malum,
excogita radix verborum quam maligna est. Contingit autem hoc
decenter; lingua enim confusa multoties non repente effundit
nequitiam: cor autem nullum hominum habens testem, sine timore
quaecumque vult parturit mala: Dei enim non multa cura est ei. Sed
cum augetur multitudo malorum quae intus sunt, quae interim
occultabantur, extra per verba proveniunt: et ideo dicit ex abundantia
cordis os loquitur; eo quod homo de thesauris cordis loquitur.
Hieronymus. In hoc autem quod dicit bonus homo de bono thesauro
profert bona, etc., vel ipsos Iudaeos Deum blasphemantes ostendit,
de quali thesauro blasphemiam proferant. Vel cum superiori quaestione
haeret sententia, quod quomodo non possit bonus homo proferre mala,
nec malus bona, sic non possit Christus mala, nec Diabolus bona
opera facere.
|
|