|
Chrysostomus in Matth. Post praemissa, eis dominus multum timorem
incutit, ostendens quod ultimam dabunt vindictam qui talia
deliquerunt: unde dicit dico enim vobis, quod omne verbum otiosum quod
locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii.
Hieronymus. Et est sensus: si otiosum verbum, quod nequaquam
aedificat audientes, non est absque periculo eius qui loquitur, et in
die iudicii reddet unusquisque rationem sermonum suorum, quanto magis
vos, qui opera sancti spiritus calumniamini, et dicitis me in
Beelzebub eicere Daemonia, reddituri estis rationem calumniae
vestrae? Chrysostomus in Matth. Non autem dixit: quod locuti estis
vos, simul quidem omne hominum erudiens genus; simul autem minus
onerosum faciens suum sermonem. Otiosum autem verbum est quod mendax
est, quod calumniam habet. Quidam autem dicunt quoniam et vanum quale
est quod risum movet inordinatum, vel turpe, vel inverecundum.
Gregorius in Evang. Vel otiosum verbum est quod aut utilitate
rectitudinis, aut ratione iustae necessitatis caret: quod scilicet
sine utilitate et loquentis dicitur et audientis: si omissis seriis,
de rebus frivolis loquamur, et fabulas narremus antiquas. Ceterum qui
scurrilia replicat, et cachinnis ora dissolvit, et aliquid profert
turpitudinis, hic non otiosi verbi, sed criminosi tenebitur reus.
Remigius. Ex superioribus autem verbis adhuc sequens dependet
sententia, cum dicitur ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex
verbis tuis condemnaberis. Non est autem dubium quia unusquisque de
verbis suis malis quae loquitur condemnabitur; verumtamen ex bonis
verbis non iustificatur quis, nisi ex intimo corde et devota intentione
ea proferat. Chrysostomus in Matth. Vide autem quia non est
onerosum hoc iudicium. Non ex quibus alius dixit de te, sed ex quibus
ipse locutus es, sententiam iudex feret. Non igitur accusatos timere
oportet, sed accusantes: non enim illi coguntur accusare se pro his
malis quae audierunt, sed hi pro his quae male dixerunt.
|
|