|
Chrysostomus in Matth. Quia dominus superius multoties verbis
inverecundam Pharisaeorum obstruxerat linguam, rursus ad opera
veniunt: quod admirans Evangelista dicit tunc responderunt ei quidam
de Scribis et Pharisaeis, dicentes: magister, volumus a te signum
videre; tunc scilicet cum flecti oportebat, cum admirari, cum
obstupescere; sed tunc a malitia non desistunt. Dicunt enim volumus a
te signum videre, ut eum capiant. Hieronymus. Sic signa postulant,
quasi quae viderant signa non fuerint; sed in alio Evangelista quid
petant plenius explicatur: volumus a te signum videre de caelo; vel in
morem Eliae ignem de sublimi venire cupiebant; vel in similitudinem
Samuelis tempore aestivo contra naturam loci mugire tonitrua,
coruscare fulgura, imbres ruere; quasi non possint et illa
calumniari, et dicere ex occultis et variis aeris passionibus
accidisse: nam qui calumniaris ea quae oculis vides, manu tenes,
utilitate sentis; quid facturus esses in his quae de caelo veniunt?
Utique respondebis et magos in Aegypto multa signa fecisse de caelo.
Chrysostomus in Matth. Verba autem eorum adulatione et ironia sunt
plena. Et prius quidem conviciabantur, daemoniacum eum dicentes;
nunc autem adulantur, vocantes eum magistrum. Propter hoc et dominus
eos vehementer arguit: unde sequitur qui respondens ait illis:
generatio mala et adultera signum quaerit. Et quidem cum ei
conviciabantur, mansuete eis respondebat; cum autem adulabantur,
conviciose, demonstrans quod utraque passione erat superior: et neque
conviciis in iram deducitur, neque ab adulatione mollitur. Quod autem
dicit, tale est. Quid mirum, si hoc in me facitis, qui ignotus sum
vobis; cum in patrem, cuius tantam accepistis experientiam, hoc idem
fecistis, derelicto eo, ad Daemones currentes? Propter hoc autem
eos dicit generationem malam, quia ingrati semper facti sunt circa
benefactores, et bene patientes deteriores fiunt; quod est ultimae
malitiae. Hieronymus. Egregie autem dixit et adultera, quia
dimiserat virum, et iuxta Ezechielem, multis se amatoribus
copulavit. Chrysostomus in Matth. Unde et monstrat se patri
aequalem, si ei non credere generationem adulteram facit. Rabanus.
Deinde respondere incipit, non eis signum de caelo, quod indigni
erant videre, sed de profundo Inferni tribuens. Discipulis autem
suis signum de caelo dedit, quibus aeternam beatitudinis gloriam et
prius in monte figuraliter et post veraciter in caelum superelevatus
ostendit; unde sequitur et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae
prophetae. Chrysostomus in Matth. Quia non ut eos induceret signa
faciebat (sciebat enim eos lapideos esse), sed ut alios emendaret;
aut quoniam non acciperent signum, quale est illud quod petebant:
signum enim eis factum est quando per propriam poenam cognoverunt eius
virtutem. Hoc igitur occulte insinuans dicit signum non dabitur ei;
ac si diceret: multa beneficia demonstravi; nihil horum vos allexit ad
venerandum meam virtutem, quam cognoscetis per poenam quando civitatem
vestram in terram proiectam videbitis. Interim autem sermonem de
resurrectione interponit, quem cognituri erant per ea quae postea erant
passuri, dicens nisi signum Ionae prophetae. Crux enim profecto
credita non esset, nisi signa testantia habuisset. Haec autem non
credita, et resurrectio utique credita non esset. Propter hoc et
signum hoc vocat, et figuram in medium fert, ut veritas credatur:
unde sequitur sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus
noctibus. Rabanus. Ostendit Iudaeos ad instar Ninivitarum
criminosos, et nisi poeniterent, subversioni proximos. Sed sicut
illis denuntiatur supplicium et demonstratur remedium, ita Iudaei non
debent desperare veniam, si saltem post Christi resurrectionem egerint
poenitentiam. Ionas enim, idest columba, vel dolens, signum est
eius super quem descendit spiritus sanctus in specie columbae, et qui
dolores nostros portavit. Piscis qui Ionam devoravit in pelago,
significat mortem quam Christus passus est in mundo. Tribus diebus et
noctibus fuit ille in ventre ceti, et iste in sepulchro; ille eiectus
est in aridam, iste resurrexit in gloriam. Augustinus de Cons.
Evang. Quidam autem modum locutionis Scripturae nescientes, noctem
voluerunt advertere tres illas horas a sexta usque ad nonam, quibus sol
obscuratus est; et diem tres horas alias, quibus iterum terris est
redditus, idest a nona usque ad eius occasum. Sequitur enim nox
futura sabbati, qua cum suo die computata, erunt iam duae noctes et
duo dies. Porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati,
idest illucescentis diei dominici, in qua tunc dominus resurrexit.
Erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiam si tota posset
intelligi; nec ostenderemus quod illud diluculum pars eius extrema
sit; quapropter nec annumeratis illis sex horis quarum tribus
tenebratus est et tribus illuxit, constabit ratio trium dierum et trium
noctium. Restat ergo ut hoc inveniatur illo Scripturarum usitato
loquendi modo, quo a parte totum intelligitur. Hieronymus. Non quod
omnes tres dies et tres noctes in Inferno fuerit, sed quod in parte
parasceves, et dominicae, et tota die sabbati, tres dies et tres
noctes intelligantur. Augustinus de Trin. Ipsum enim triduum non
plenum et totum fuisse Scriptura testis est, sed primus dies a parte
extrema totus annumeratus est; dies vero tertius a parte prima et ipse
totus; medius autem inter eos, idest secundus dies, absolute totus
vigintiquatuor horis suis, duodecim nocturnis et duodecim diurnis: nox
enim usque ad diluculum, quo domini resurrectio declarata est, ad
tertium pertinet diem. Sicut enim primi dies propter futurum hominis
lapsum a luce in noctem, ita isti propter hominis reparationem a
tenebris in lucem computantur. Chrysostomus in Matth. Non autem
manifeste dixit quod resurgeret, quia eum derisissent; sed occulte
insinuat, ut et illi crederent quod praescivit. Non autem dixit: in
terra, sed in corde terrae, ut et sepulchrum ostenderet, et quod
nullus solam mortis apparentiam suspicetur. Et tres dies propter hoc
posuit, ut credatur quod mortuus est. Sed ipsa figura veritatem
demonstrat: non enim fuit Ionas in ventre ceti in phantasia, sed in
veritate; neque figura fuit in veritate, et veritas in imaginatione.
Propter quod manifestum est quod filii sunt Diaboli Marcionem
sequentes, qui Christi passionem phantasticam esse asseruit; et quod
pro eis esset passurus, licet eis non proficeret, ostendit per hoc
quod innuit quod illi generationi signum daretur Ionae prophetae.
|
|