|
Chrysostomus in Matth. Ne aliquis aestimaret quod talia deinceps
futura essent in Iudaeis qualia Ninivitis contigerant, ut sicut
Ionas illos convertit, et civitas fuit a periculo liberata, ita isti
post resurrectionem converterentur; dominus nunc totum contrarium
ostendit, quoniam scilicet ex beneficio passionis nullum fructum
perceperunt; sed et gravia patientur, ut infra ostendit per exemplum
Daemonis. Interim autem ostendit quod iuste patientur, dicens viri
Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista. Remigius.
Ostendit autem dominus his verbis unam esse malorum et bonorum
resurrectionem futuram, contra quosdam haereticos, qui dixerunt unam
esse resurrectionem bonorum, et alteram malorum. Destruitur etiam his
verbis fabula Iudaeorum, qui solent dicere, quod ante iudicium mille
annis celebretur resurrectio; aperte his verbis ostendens quia mox ut
celebrabitur resurrectio, celebrabitur et iudicium. Et condemnabunt
eam. Hieronymus. Non sententiae potestate, sed comparationis
exemplo: unde subditur quia poenitentiam egerunt in praedicatione
Ionae; et ecce plusquam Ionas hic. Hic adverbium loci, non
pronomen intelligas. Ionas, secundum Septuaginta interpretes,
triduum praedicavit: ego tanto tempore; ille Assyriis genti
incredulae, ego Iudaeis populo Dei. Ille voce locutus est
simplici, nihil signorum faciens, ego tanta faciens, Beelzebub
calumniam sustineo. Chrysostomus in Matth. Non autem hic stat
dominus, sed et aliam Annuntiationem adiungit dicens regina Austri
surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit
a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. Istud plus fuit quam
prius. Ionas enim ad illos abiit; regina autem Austri non expectavit
Salomonem ad ipsam ire, sed ipsa ad eum accessit: et mulier, et
barbara, et tantum remota, non mortem formidans, sola cupidine
verborum sapientium. Ibi ergo mulier advenit, hic ego veni; et ipsa
quidem a finibus terrae surrexit, ego autem civitates et castra
circumeo; et ille quidem de arboribus et lignis disputavit, ego autem
de ineffabilibus mysteriis. Hieronymus. Eodem ergo modo condemnabit
regina Austri populum Iudaeorum, quo condemnabunt viri Ninivitae
Israelem incredulum. Ista est regina Saba, de qua in regum volumine
et in Paralipomenon legimus, quae per tantas difficultates, gente sua
et imperio derelictis, venit in Iudaeam sapientiam audire Salomonis,
et ei multa munera obtulit. In Ninive autem et in regina Saba
occulte fides nationum praefertur Israeli. Rabanus. Ninivitae
significant eos qui peccare desistunt, regina vero eos qui peccare
nesciunt: poenitentiam enim peccatum abolet, sapientia cavet.
Remigius. Pulchre autem Ecclesia de gentibus congregata regina
dicitur, quia mores suos regere novit: de qua Psalmista: astitit
regina a dextris tuis. Austri autem regina est, quia ardore spiritus
sancti superabundat: Auster enim ventus calidus significat spiritum
sanctum. Salomon autem, qui interpretatur pacificus, significat
ipsum de quo dictum est: ipse est pax nostra.
|
|