|
Chrysostomus in Matth. Quia dominus dixerat Iudaeis: viri
Ninivitae surgent in iudicio, et condemnabunt generationem istam, ne
propter temporis tardationem contemnerent et fierent pigriores,
ostendit quod non solum in futuro saeculo, sed et hic gravissima
patientur, futuram in eis poenam sub quodam aenigmate subdens; unde
dicit cum autem immundus spiritus exierit ab homine. Hieronymus.
Quidam istum locum de haereticis dictum putant: quod immundus
spiritus, qui in eis ante habitaverat, quando gentiles erant, ad
confessionem verae fidei eiciatur; postea vero cum se ad haeresim
transtulerint, et simulatis virtutibus ornaverint domum suam, tunc
aliis septem nequam spiritibus adiunctis, revertatur ad eos Diabolus,
et habitet in illis; fiantque novissima eorum peiora prioribus. Multo
quidem peiori conditione sunt haeretici quam gentiles: quia in illis
spes fidei, in istis est pugna discordiae; cum haec intelligentia
plausum quemdam et colorem doctrinae praeferat, nescio an habeat
veritatem; ex eo enim quod, finita vel parabola vel exemplo,
sequitur, sic erit generationi huic pessimae, compellimur non ad
haereticos et quosque homines, sed ad Iudaeorum populum referre
parabolam, ut contextus loci non passim et vagus in diversum fluctuet
atque insipientium more turbetur, sed haerens sibi vel ad priora vel ad
posteriora respondeat. Unde immundus spiritus exiit a Iudaeis quando
acceperunt legem; expulsus autem a Iudaeis, ambulavit per gentium
solitudines: unde sequitur ambulat per loca arida, quaerens sibi
requiem. Remigius. Loca arida appellat corda gentium ab omni humore
salutarium aquarum, hoc est sanctarum Scripturarum et spiritualium
donorum, et ab infusione sancti spiritus aliena. Rabanus. Vel loca
arida sunt corda fidelium, quae a mollitie fluxae cogitationis
expurgata, callidus insidiator explorat, si quos gressus ibi figere
possit; sed castas mentes effugiens Diabolus in solo corde pravorum
gratam sibi potest invenire quietem; unde sequitur et non invenit.
Remigius. Putabat autem Diabolus se perpetuam quietem posse habere
in gentili populo: sed subditur et non invenit, quia apparente Dei
filio per mysterium incarnationis suae, gentilitas credidit.
Hieronymus. Quae cum domino credidisset, ille non invento loco in
nationibus, dixit revertar in domum meam unde exivi. Habeo Iudaeos
quos ante dimiseram. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam
et ornatam. Vacabat enim templum Iudaeorum et Christum hospitem non
habebant dicentem: surgite et abeamus hinc. Quia igitur et Dei et
Angelorum praesidia non habebant, et ornati erant superfluis
observationibus legis, et traditionibus Pharisaeorum, revertitur
Diabolus ad sedem suam pristinam, et septenario numero sibi addito
Daemonum, habitat pristinam domum: et fiunt novissima illius populi
peiora prioribus; multo enim nunc maiore Daemonum numero possidentur,
blasphemantes in synagogis suis Christum Iesum, quam in Aegypto
possessi fuerant ante legis notitiam: quia aliud est venturum non
credere, aliud non suscepisse qui venerit. Septenarium autem numerum
adiunctum Diabolo, vel propter sabbatum intellige, vel propter
numerum spiritus sancti: ut quomodo in Isaia super florem qui de
radice Iesse descendit, septem spiritus virtutum descendisse
narrantur, ita e contrario vitiorum numerus in Diabolo consecratus
sit. Pulchre ergo septem spiritus assumi dicuntur, vel propter
violationem sabbati, vel propter criminalia peccata quae contraria sunt
septem donis spiritus sancti. Chrysostomus in Matth. Vel hic poenam
eorum demonstrat: dicit enim quod sicut cum daemoniaci liberati fuerint
ab infirmitate, si desidiores efficiantur, graviorem attrahunt
adversus se phantasiam, ita et in vobis fiet: etenim ante detinebamini
a Daemone, quando idola adorabatis, et filios vestros Daemonibus
occidebatis; sed tamen non dereliqui vos; sed expuli Daemonem illum
per prophetas, et per memetipsum rursus veni, amplius expurgare vos
volens. Quia igitur non vultis attendere, sed in maiorem excidistis
nequitiam (gravius enim est occidere Christum quam prophetas),
propter hoc difficiliora patiemini. Quae enim sub Vespasiano et Tito
contigerunt eis, multo graviora fuerunt his quae passi sunt in Aegypto
et in Babylone et sub Antiocho. Nec hoc solum ostendit, sed quoniam
ab omni virtute erunt desolati, et Daemonum actibus occupabiles magis
quam ante. Haec autem non solum ad illos, sed ad nos etiam dicta
esse, rationem habet; si illuminati et a prioribus eruti malis,
rursus ab eadem possideamur nequitia: etenim difficilior iam erit poena
posteriorum peccatorum: propter quod paralytico Christus dicit: ecce
sanus factus es: noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
Rabanus. Homo enim quilibet ad fidem conversus est, a quo Diabolus
per Baptismum eicitur, qui eiectus inde loca arida peragrat, idest
corda fidelium. Gregorius Moralium. Loca enim arentia atque
inaquosa sunt corda iustorum, quae per disciplinae fortitudinem ab omni
carnalis concupiscentiae humore siccantur. Loca vero humentia sunt
terrenorum hominum mentes, quas humor carnalis concupiscentiae, quia
replet, fluidas facit: in quibus Diabolus iniquitatis suae vestigia
tanto altius imprimit quanto in eisdem mentibus per transitus illius,
quasi in fluxa terra, descendit. Rabanus. Rediens autem ad domum
suam unde exierat, invenit eam vacantem a bonis actibus per
negligentiam; scopis mundatam, scilicet a vitiis pristinis per
Baptismum; ornatam simulatis virtutibus per hypocrisim. Augustinus
de quaest. Evang. Unde per haec verba signat dominus quosdam ita
credituros, ut non possint ferre laborem continentiae, et ad saeculum
redituri sint. Quod dicit assumit secum alios septem, intelligitur,
quia cum quis ceciderit de iustitia, etiam simulationem habebit.
Cupiditas enim carnis expulsa per poenitentiam consuetis operibus, cum
non invenerit in quibus delectationibus conquiescat, avidius redit, et
rursus occupat mentem hominis, si negligentia subsecuta est, ut non
introduceretur tamquam habitator mundatae domus sermo Dei per sanam
doctrinam; et quoniam non solum habebit illa septem vitia quae septem
virtutibus sunt contraria spiritualibus, sed etiam per hypocrisim se
ipsas habere virtutes simulabit, propterea assumptis secum septem aliis
nequioribus, hoc est ipsa septenaria simulatione, redit ipsa
concupiscentia, ut sint novissima hominis illius peiora prioribus.
Gregorius Moralium. Plerumque etiam fit ut cum mens ex ipso exordio
sui profectus extollitur, cumque se iam quasi de virtutibus erigit,
saevienti contra se adversario aditum pandat: tantoque se vehementius
in eius confractione exhibet, quanto et gravius, quia vel ad modicum
fuerat proiectus, dolet.
|
|