|
Hilarius in Matth. Quia praedicta omnia in paternae maiestatis
virtute loquebatur, nuntianti sibi, quod foris a matre atque fratribus
expectaretur, quid responderit Evangelista demonstrat subdens adhuc eo
loquente ad turbas, ecce mater eius et fratres foris stabant,
quaerentes loqui ei. Augustinus de Cons. Evang. Hoc sine dubio
convenienter gestum intelligere debemus: praemisit enim cum ad hoc
narrandum transiret adhuc eo loquente ad turbas. Quid est autem
adhuc, nisi quando illud loquebatur? Nam et Marcus post illud quod
de blasphemia spiritus sancti retulerat, dixit: et veniunt mater eius
et fratres. Lucas autem non huius rei gestae ordinem tenuit, sed
praeoccupavit hoc, et recordatum ante narravit. Hieronymus contra
Helvidium. Hinc Helvidii una propositio sumitur, ex hoc quod
fratres domini in Evangelio nominantur. Unde, inquit, fratres
domini dicti sunt qui non erant fratres? Sed iam nunc sciendum est
quatuor modis in Scripturis divinis fratres dici: natura, gente,
cognatione, et affectu. Natura, ut Esau et Iacob. Gente, ut
omnes Iudaei fratres inter se vocantur, ut in Deuteronomio: non
poteris constituere super te hominem alienum qui non est frater tuus.
Porro cognatione fratres vocantur qui sunt de una familia, sicut in
Genesi: dixit Abraham ad Lot: non sit rixa inter te et me, quoniam
fratres sumus. Affectu etiam fratres dicuntur: quod in duo
dividitur: in speciali et in communi: in speciali, quia omnes
Christiani fratres dicuntur, ut salvator dicit: vade, dic fratribus
meis; porro in communi, quia omnes homines ex uno patre nati, pari
inter nos germanitate coniungimur, sicut ibi: dicite his qui oderunt
vos: fratres nostri vos estis. Interrogo ergo, iuxta quem modum
fratres domini in Evangelio appellentur. Iuxta naturam? Sed
Scriptura non dicit, nec Mariae eos vocans filios, nec Ioseph.
Iuxta gentem? Sed absurdum est ut pauci ex Iudaeis vocati sint
fratres, cum omnes qui ibi fuerunt Iudaei, fratres potuerint
appellari. Iuxta affectum humani iuris, et spiritus? Verum sit:
qui magis erant fratres quam apostoli, quos dominus docebat
intrinsecus? Aut si omnes quia homines, sunt fratres, stultum fuit
nuntiare quasi proprium: ecce fratres tui quaerunt te. Restat igitur
ut fratres eos intelligas appellatos cognatione, non affectu, non
gentis privilegio, non natura. Hieronymus super Matth. Quidam vero
fratres domini de alia uxore Ioseph filios suspicantur, sequentes
deliramenta apocryphorum, et quamdam Escham mulierculam confingentes.
Nos autem fratres domini, non filios Ioseph, sed consobrinos
salvatoris, sororis Mariae materterae domini filios intelligimus:
quae esse dicitur mater Iacobi minoris et Ioseph et Iudae, quos in
alio Evangelii loco fratres domini legimus appellatos. Fratres autem
consobrinos dici omnis Scriptura demonstrat. Chrysostomus in Matth.
Vide autem et fratrum eius elationem: cum enim deceret eos ingredi,
et audire cum turba; vel si hoc non vellent, expectare finem
sermonis, et tunc eum adire: hi extra eum vocant; et coram omnibus
hoc faciunt; et superfluum honoris amorem ostendentes, et monstrare
volentes quod cum omni potestate Christo aliquid iniungunt: quod et
Evangelista ostendit, hoc ipsum obscure insinuans, cum dicit adhuc eo
loquente; ac si diceret: numquid non erat tempus aliud? Quid autem
et loqui volebant? Si pro veritatis dogmatibus, communiter hoc
proponere oportebat, ut et alios lucrarentur; si autem de aliis
sibiipsis pertinentibus, non oportebat ita festinanter vocare: unde
manifestum est quoniam solum ex vana gloria hoc faciebant. Augustinus
de natura et gratia. Sed quidquid dicatur de fratribus, de sancta
virgine Maria, propter honorem Christi, nullam prorsus, cum de
peccatis agitur, habere volo quaestionem. Inde enim scimus quod ei
plus gratiae collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quod
concipere et parere meruit eum quem constat nullum habuisse peccatum.
Sequitur dixit autem ei quidam: ecce mater tua et fratres tui foris
stant, quaerentes te. Hieronymus. Videtur mihi iste qui nuntiat,
non fortuito et simpliciter nuntiare, sed insidias tendere, utrum
spirituali operi carnem et sanguinem praeferat: unde et dominus non
quod matrem negaret et fratres, exire contempsit, sed quod responderet
insidianti. Chrysostomus in Matth. Neque autem dixit: vade, dic
ei quoniam non est mater mea; sed ad eum qui nuntiaverat extendit
sermonem: sequitur enim at ipse respondens dicenti sibi ait: quae est
mater mea et qui sunt fratres mei? Hilarius in Matth. Non autem
fastidiose de matre sua sensisse existimandus est, cui in passione
positus maximae sollicitudinis tribuit affectum. Chrysostomus in
Matth. Quod si negare vellet matrem, tunc utique negasset quando
Iudaei exprobrabant ei de matre. Hieronymus. Non ergo, iuxta
Marcionem et Manichaeum, matrem negavit, ut natus de phantasmate
putaretur, sed apostolos cognationi praetulit, ut et nos in
comparatione dilectionis, carni spiritum praeferamus; nec maternum
refutat obsequium pietatis, cuius praeceptum est: honora patrem tuum
et matrem tuam, sed paternis se mysteriis vel affectibus amplius quam
maternis debere demonstrat: unde sequitur et extendens manum in
discipulos dixit: ecce mater mea et fratres mei. Gregorius in
Evang. Fideles quidem discipulos fratres nominare dignatus est
dominus, dicens: ite, nuntiate fratribus meis. Qui ergo frater
domini fieri ad fidem veniendo potuit, quaerendum est quomodo etiam
esse possit mater. Sed sciendum nobis est, quia qui Christi frater
vel soror est in credendo, mater efficitur praedicando: quasi enim
parit dominum, quem cordi audientis infundit; et mater eius
efficitur, si per eius vocem amor domini in proximi mente generatur.
Chrysostomus in Matth. Cum his autem quae dicta sunt et aliud nos
docuit: videlicet in nulla cognatione confidentes, virtutem
negligere. Si enim matri nihil prodest matrem esse, nisi virtus
adesset, quis utique alius per cognationem salvabitur? Una enim
nobilitas sola est Dei facere voluntatem: et ideo sequitur quicumque
enim fecerit voluntatem patris mei, qui in caelis est, et cetera.
Multae mulieres beatificaverunt sanctam virginem illam et eius uterum,
et optaverunt tales fieri matres. Quid est igitur quod prohibeat?
Ecce latam vobis constituit viam; et licet non mulieribus solum, sed
et viris fieri matrem Dei. Hieronymus. Dicamus autem et aliter.
Salvator loquitur ad turbas: intrinsecus erudit nationes; mater eius
et fratres, hoc est synagoga et populus Iudaeorum foris stant.
Hilarius. Cum itaque ingrediendi ad eum haberent, ut ceteri,
potestatem, quia tamen in sua venit, et sui eum non receperunt,
ingressu eius atque aditu abstinent. Gregorius in Evang. Unde et
mater eius cum quasi non agnoscitur, foris stare perhibetur: quia
videlicet synagoga idcirco ab auctore suo non recognoscitur, quia legis
observationem tenens, spiritualem intellectum perdidit, et se ad
custodiam litterae foris fixit. Hieronymus. Cumque rogaverint et
quaesierint et nuntium miserint, responsum accipient, liberos eos esse
arbitrii, et intrare posse, si velint et ipsi credere.
|
|