|
Hieronymus. Quia destructionem sabbati, qua discipulos arguebant,
probabili exemplo excusaverat, ipsum calumniari volunt: unde dicitur
et cum inde transisset, venit in synagogam eorum. Hilarius in
Matth. Haec enim quae praemissa sunt, in campo dicta gestaque sunt,
et post haec synagogam ingreditur. Augustinus de Cons. Evang.
Posset autem putari eodem die factum et de spicis et de isto sanato,
quoniam et sabbatum hic commemoratur; nisi Lucas aperuisset, alio
sabbato factum fuisse. Proinde quod dicit Matthaeus et cum inde
transisset venit in synagogam eorum, non quidem venit nisi cum inde
transisset; sed post quot dies in synagogam eorum venerit posteaquam a
segete illa transiit, an recte continuoque illuc ierit, non expressum
est: ac per hoc locus datur narrationi Lucae, qui dicit alio sabbato
huiusmodi manum fuisse sanatam. Hilarius. Ingresso autem synagogam,
hominem aridae manus offerunt, interrogantes an curare sabbatis
liceret, occasionem arguendi eum ex responsione quaerentes; unde
sequitur et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum
dicentes: si licet sabbato curare? Chrysostomus in Matth. Non
autem interrogant ut addiscant, sed ut accusent eum: unde sequitur ut
accusarent eum. Quamvis et ipsum opus sufficeret si accusare
volebant; sed et per verba volebant captionem invenire, maiorem copiam
arguitionum sibi praeparantes. Hieronymus. Et interrogant, utrum
liceat curare sabbatis: ut si non curaverit, crudelitatis aut
imbecillitatis; si curaverit, transgressionis vitio eum accusent.
Augustinus de Cons. Evang. Sed potest movere quomodo Matthaeus
dixerit, quod ipsi interrogaverunt dominum si licet sabbato curare?
Cum Marcus et Lucas illos potius a domino interrogatos esse
perhibeant: licet sabbato bene facere, an male? Itaque
intelligendum, quod illi prius interrogaverunt dominum si licet sabbato
curare? Deinde intelligens cogitationes eorum, aditum accusandi
quaerentium, constituit in medio illum quem erat sanaturus, et
interrogavit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant: et
tunc illis tacentibus, proposuit similitudinem de ove, et conclusit
quod licet sabbato benefacere; unde sequitur ipse autem dixit illis:
quis erit ex vobis homo, qui habens ovem unam? et cetera.
Hieronymus. Ubi sic solvit propositam quaestionem, ut interrogantes
avaritiae condemnaret. Si vos, inquit, in sabbato ovem et aliud
quodlibet animal in foveam decidens eripere festinatis, non animali sed
vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo
melior est ove, debeo liberare? Rabanus. Competenti ergo exemplo
solvit quaestionem eorum, ut eos ostendat sabbatum violare in opere
cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere caritatis; legem male
interpretantes, qui dicunt in sabbato a bonis feriandum in quo a malis
tantum feriandum est. Unde Levitico: opus servile non facietis in
eis, hoc est peccatum. Sic in aeterna requie a malis tantum
feriabitur, non a bonis. Augustinus de Cons. Evang. Proposita
autem similitudine de ove, concludit, quod liceat sabbato benefacere,
dicens itaque licet sabbatis benefacere. Chrysostomus in Matth.
Intende autem qualiter varias excusationes de solutione sabbati
inducit. Sed quia iam insanabiliter aegrotabat, ad opus processit;
unde sequitur tunc ait homini: extende manum tuam; et extendit, et
restituta est sanitati sicut altera. Hieronymus. In Evangelio quo
utuntur Nazaraei et Ebionitae (quod nuper in Graecum de Hebraico
sermone transtulimus, et quod vocatur a plerisque Matthaei
authenticum) homo iste qui aridam habet manum, caementarius
scribitur, istiusmodi vocibus auxilium precans: coementarius eram
manibus victum quaeritans; precor te, Iesu, ut mihi restituas
sanitatem, ne turpiter mendicem cibos. Rabanus. Sabbatis autem
praecipue docet et operatur Iesus, non solum propter spirituale
sabbatum, sed etiam propter celebriorem populi conventum, quaerens
salutem omnium. Hilarius in Matth. Mystice autem post reditum de
segete, ex qua iam apostoli fructus sationis acceperant, ad synagogam
venit, iam illic messis suae opus paraturus: quia plures postmodum una
cum apostolis extiterunt qui curabantur. Hieronymus. Usque autem ad
adventum domini salvatoris arida manus in synagoga Iudaeorum fuit, et
Dei opera non fiebant in ea; postquam autem ille venit in terras,
reddita est in apostolis credentibus dextera, et operi pristino
restituta. Hilarius. Curatio autem omnis in verbo est: et manus
sicut altera redditur: idest, similis ministerio apostolorum in
officium dandae salutis efficitur; docetque Pharisaeos aegre ferre non
oportere operationem humanae salutis in apostolis, cum ipsis ad officii
eiusdem ministerium manus sit reformanda, si credant. Rabanus. Vel
aliter. Homo qui habebat manum aridam, humanum genus indicat,
sterilitate boni operis arefactum per manum ad pomum extensam, quam
sanavit manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in synagoga
erat arida; quia ubi maius donum scientiae, ibi gravius est
inexcusabilis noxae periculum. Sananda autem manus arida iubetur
extendi; quia infructuosae debilitas animae nullo melius ordine quam
eleemosynarum largitate curatur. Habebat autem homo dexteram manum
languidam, quia ab eleemosynis torpebat; sinistram sanam, quia suae
utilitati intendebat. Sed veniente domino, dextera sanatur ut
sinistra: quia quod congregaverat avide, modo distribuit caritative.
|
|