|
Hilarius in Matth. Invidia autem facti Pharisaeos commovet: quia
contuentes hominem in corpore, Deum in operibus non intelligebant;
unde dicitur exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus
eum, quomodo eum perderent. Rabanus. Exeuntes dicit, quia eorum
mens a domino aversa fuit. Consilium fecerunt quomodo vitam
perderent, non quomodo ipsi vitam invenirent. Hilarius. Sciensque
eorum consilia secessit, ut a consiliis malignantium procul abesset;
unde sequitur Iesus autem sciens secessit inde. Hieronymus.
Sciens, inquam, eorum insidias recessit, ut Pharisaeis contra se
occasionem impietatis auferret. Remigius. Sive secessit inde quasi
homo fugiens insidias suorum persequentium; sive quia non erat tempus
neque locus patiendi; non enim capit perire prophetam extra
Ierusalem, sicut ipse dicit. Declinavit etiam dominus odio se
persequentes, et pervenit illuc ubi invenit plurimos se per amorem
diligentes; unde sequitur et secuti sunt eum multi. Quem Pharisaei
unanimi consilio perdere quaerunt, turba indocta unanimi dilectione
sequitur: unde mox sui desiderii consequuntur effectum: nam sequitur
et curavit eos omnes. Hilarius in Matth. His autem quos curavit,
silentium imperavit: unde sequitur et praecepit eis ne manifestum eum
facerent: nam salus unicuique reddita, erat sibi ipsi testis. Sed
iubendo silentium teneri, et gloriandi de se iactantiam declinat, et
nihilominus cognitionem sui praestat in eo ipso, cum admonet de se
taceri; quia observatio silentii ex re quae sit silenda proficiscitur.
Rabanus. In hoc etiam nos instruit, ne cum aliquid magni fecerimus,
laudem foris quaeramus. Remigius. Ideo etiam praecipit ut non
manifestarent eum, ne persequentes ipsum deteriores fierent.
Chrysostomus in Matth. Deinde ut non turberis in his quae fiunt
insania inopinabili Pharisaeorum, inducit prophetam hoc praedicentem;
tanta erat enim prophetarum diligentia, ut neque hoc derelinquerent;
sed et vias eius et transitus prophetizarent, et intentionem cum qua
hoc faciebat; ut discas quoniam omnia a spiritu sancto loquebantur: si
enim cogitationes hominum impossibile est scire, multo magis Christi
intentionem, nisi spiritus sanctus revelaret. Sequitur ergo ut
impleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: ecce puer
meus quem elegi. Remigius. Dominus quidem Iesus Christus puer
omnipotentis Dei dictus est, non secundum divinitatem, sed secundum
assumptae carnis dispensationem: quia cooperante spiritu sancto carnem
suscepit ex virgine absque macula peccati. Quidam libri habent:
electus, quem elegi: electus enim fuit a Deo patre, idest
praedestinatus, ut esset filius Dei proprius, non adoptivus.
Rabanus. Quem elegi, dicit, ad opus quod nemo alius fecit, ut
redimeret genus humanum, et pacificaret mundum cum Deo. Sequitur
dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae: quia ipse solus est
agnus sine macula peccati, de quo pater dicit: hic est filius meus
dilectus, in quo mihi bene complacui. Remigius. Quod autem dicit
animae meae, non ita intelligendum est quod Deus pater animam habeat;
sed translative anima in Deum ascribitur, ut per eam demonstretur Dei
affectus. Nec mirum si anima translative in Deo dicitur, cum etiam
cetera corporis membra ei ascribantur. Chrysostomus in Matth. Hoc
autem in principio propheta ponit, ut discas quia hoc quod hic
dicitur, fuit secundum consilium patris: dilectus enim secundum
consilium eius qui diligit facit. Sed iterum electus, non ut
adversarius solvit legem, neque ut inimicus existens legislatori, sed
ei concordans. Quia ergo dilectus est, ponam spiritum meum super
eum. Remigius. Tunc etiam Deus pater posuit spiritum suum super
eum, cum operante spiritu sancto suscepit carnem ex virgine, et mox ut
homo factus est, plenitudinem spiritus sancti suscepit. Hieronymus.
Ponitur autem spiritus sanctus non super Dei verbum, sed super
unigenitum, qui de sinu patris processit, scilicet super eum de quo
dictum est ecce puer meus. Quid autem per ipsum facturus sit,
subditur: et iudicium gentibus nuntiabit. Augustinus de Civ. Dei.
Quia scilicet iudicium praenuntiavit futurum, quod gentibus erat
occultum. Chrysostomus. Deinde humilitatem eius manifestans, dicit
non contendet; quia sicut illi placuit oblatus est, et manibus
persequentium se ultro obtulit; neque clamabit: quia sicut agnus coram
tondente se obmutuit; neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
Hieronymus. Lata enim est et spatiosa via quae ducit ad perditionem,
et multi ingrediuntur per eam; qui multi non audiunt vocem salvatoris,
quia non sunt in arcta via, sed in spatiosa. Remigius. Platea
namque Graece, Latine latitudo dicitur. In plateis ergo vocem eius
nemo audivit: quia suis dilectoribus non delectabilia in hoc mundo
promisit, sed aspera. Chrysostomus in Matth. Volebat autem dominus
per huiusmodi mansuetudinem curare Iudaeos. Sed licet isti
renuerent, non tamen eis restitit, eos destruendo: unde et eius
virtutem et illorum imbecillitatem propheta ostendens dicit: arundinem
quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet.
Hieronymus. Qui peccatori non porrigit manum nec portat onus fratris
sui, iste quassatum calamum confringit; et qui modicam scintillam
fidei contemnit in parvulis, hic linum extinguit fumigans. Augustinus
de Civ. Dei. Unde persecutores Iudaeos, qui calamo quassato,
perdita integritate, et lino fumanti, amisso lumine, comparati sunt,
non contrivit, non extinxit: quia pepercit eis, quod nondum venerat
eos iudicare, sed iudicari ab eis. Augustinus de quaest. Evang.
In lino etiam fumigante notandum est, quia deserto lumine facit
putorem. Hilarius. Vel in hoc quod dicit arundinem quassatam non
confringet ostendit quod ita facile erat ei omnes eos frangere, sicut
arundinem; et non simpliciter arundinem, sed iam contritam. In hoc
autem quod dicit linum fumigans non extinguet, demonstrat et illorum
furorem accensum, et virtutem Christi potentem ad extinguendum
huiusmodi furorem cum omni facultate: unde in hoc multa mansuetudo
Christi ostenditur. Rabanus. Vel per hoc quod dicit, arundinem
quae quassata est, non esse confractam, ostendit caduca et quassata
gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reservata.
Per hoc autem quod dicit linum fumigans non extinguet, ostendit
exiguitatem ignis iam tantum fumigantis in lino non extinctam, idest
Israel ex reliquiis veteris gratiae spiritum non ablatum, quia
resumendi totius luminis in tempore poenitentiae sit facultas.
Rabanus. Vel e converso, arundinem quassatam vocat Iudaeos, quod a
vento agitatos, et quasi ab invicem dissipatos, non statim dominus
condemnavit, sed patienter supportavit; linum autem fumigans vocat
populum de gentibus congregatum, qui, extincto naturalis legis
ardore, fumi amarissimi et oculis noxii, tenebrosaeque caliginis
involvebantur erroribus; quem non solum extinxit et redegit in
cinerem, sed e contrario de parva scintilla et pene moriente maxima
suscitavit incendia. Chrysostomus in Matth. Sed posset aliquis
dicere: quid igitur? Semper haec erunt; et feret usque in finem eos
qui sic insidiantur et insaniunt? Absit: sed cum sua omnia facta
erunt tunc et illa operabitur. Et hoc signavit dicens donec eiciat ad
victoriam iudicium; ac si dicat: cum ea quae ex se sunt, omnia
compleverit, tunc perfectam ultionem inducet; tunc enim punientur cum
claram fecerit suam victoriam, ut non relinquatur eis inverecunda
contradictionis occasio. Hilarius in Matth. Vel donec eiciat ad
victoriam iudicium; sublata scilicet mortis potestate, iudicium et
claritatis suae reditum introducat. Rabanus. Vel donec illud
iudicium quod in eo agebatur, ad victoriam perveniret: quia postquam
mortem resurgendo superavit, expulso principe huius mundi, victor ad
regnum rediit in patris dextera sedens, donec ponat sub pedibus omnes
inimicos suos. Chrysostomus in Matth. Sed non in hoc stabunt ea
quae sunt dispensationis, ut solum puniantur qui non crediderunt; sed
et orbem terrarum ad se trahet; unde sequitur et in nomine eius gentes
sperabunt. Augustinus de Civ. Dei. Hoc autem ultimum iam videmus
impletum: et sic per hoc quod negari non potest, creditur et illud
quod imprudenter a quibusdam negatur, novissimum iudicium, quod ponet
in terra, cum venerit ipse de caelo. Quis enim speraret gentes in
Christi nomine speraturas, quando tenebatur, ligabatur, caedebatur,
illudebatur et crucifigebatur; quando et ipsi discipuli spem
perdiderant, quam in illo habere iam coeperant? Quod tunc vix unus
latro speravit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae.
Et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce
signantur. Nullus igitur dubitet per Iesum Christum novissimum
futurum esse iudicium. Remigius. Sciendum est autem, quia non solum
istius loci sensus, sed et multorum aliorum hoc testimonio
confirmatur: nam quod dicit ecce puer meus, ad illum locum refertur
ubi dixerat pater: hic est filius meus; quod vero ait ponam spiritum
meum super eum, ad hoc refertur quod spiritus sanctus descendit super
dominum baptizatum; quod autem subiungit iudicium gentibus nuntiabit,
refertur ad id quod infra dicitur: cum sederit filius hominis in sede
maiestatis suae; quod autem subdit non contendet neque clamabit, ad
hoc refertur quod dominus pauca respondit principi sacerdotum et
Pilato, Herodi vero nulla; quod vero dicitur arundinem quassatam non
confringet, ad hoc pertinet quod dominus suos persecutores declinavit,
ne fierent deteriores; quod vero dicit in nomine eius gentes
sperabunt, ad hoc refertur quod ipse dixit: euntes docete omnes
gentes.
|
|