|
Glossa. Confutaverat superius dominus Pharisaeos Christi miracula
calumniantes ex hoc quod sabbatum solvere videbatur: sed quia maiori
nequitia ipsa Christi miracula divina virtute facta pervertebant,
attribuentes ea immundo spiritui, ideo Evangelista praemittit
miraculum ex quo blasphemandi occasionem sumpserunt, dicens tunc
oblatus est ei Daemonium habens, caecus et mutus. Remigius. Quod
autem dicit tunc, ad superiora refertur, quando sanato homine qui
habebat manum aridam, exivit de synagoga. Sive quod dicit tunc,
potest referri ad latius atque prolixius tempus; ut sit sensus: tunc
quando haec vel illa dicebantur vel gerebantur. Chrysostomus in
Matth. Miranda est autem nequitia Daemonis. Utrumque ingressum
oppilavit per quem ille erat crediturus, scilicet et auditum et visum.
Sed Christus utrumque aperuit; unde sequitur et curavit eum ita ut
loqueretur et videret. Hieronymus. Tria autem signa simul in uno
homine perpetrata sunt: caecus videt, mutus loquitur, possessus a
Daemone liberatur. Quod et tunc quidem carnaliter factum est; sed
quotidie completur in conversione credentium: ut expulso Daemone,
primum fidei lumen aspiciant, deinde in laudes Dei tacentia prius ora
laxentur. Hilarius in Matth. Non autem sine ratione cum turbas
omnes curatas in communi dixisset, nunc seorsum Daemonium habens,
caecus et mutus offertur. Oportebat enim ut postquam manus aridae homo
oblatus est, qui in synagoga curabatur, in unius huiusmodi hominis
forma gentium salus fieret; ut qui erat habitatio Daemonii, et caecus
et mutus, Deo capax pararetur, et Deum contineret in Christo, et
Christi opera Dei confessione laudaret. Augustinus de quaest.
Evang. Daemonium enim habens, caecus et mutus est qui non credit,
et subditus est Diabolo qui non intelligit et non confitetur ipsam
fidem, vel non dat laudem Deo. Augustinus de Cons. Evang. Hoc
autem non isto ordine, sed post multa alia Lucas commemorat; et mutum
dicit tantum et non caecum. Sed non ex eo quod aliquid tacet, de alio
dicere putandus est: ea enim sequentia et ipse contexit quae
Matthaeus. Hilarius. Stupuerunt facti istius omnes turbae; sed
Pharisaeorum ingravescit invidia: unde sequitur et stupebant omnes
turbae et dicebant: numquid iste est filius David? Glossa. Ob
misericordiam et beneficia filium David praedicant. Rabanus. Turbis
autem quae minus eruditae videbantur, domini semper facta mirantibus,
illi contra vel negare hoc, vel quae negare nequiverant sinistra
interpretatione pervertere laborabant; quasi haec non divinitatis, sed
immundi spiritus opera fuissent, idest Beelzebub, qui Deus erat
Accaron: unde sequitur Pharisaei autem audientes dixerunt: hic non
eicit Daemones nisi in Beelzebub principe Daemoniorum. Remigius.
Beelzebub autem, ipse est Beel et Baal et Beelphegor. Beel fuit
pater Nini regis Assyriorum; Baal dictus est, quia in excelso
colebatur; Beelphegor a loco, idest a monte Phega; zebub servus
fuit Abimelech filii Gedeonis, qui occisis septuaginta fratribus
aedificavit templum Baal, et constituit eum sacerdotem in ipso ad
abigendas muscas quae ibi congregabantur propter nimium cruorem
victimarum. Zebub namque musca dicitur, Beelzebub ergo vir muscarum
interpretatur: unde propter spurcissimum ritum colendi, dicebant eum
esse principem Daemoniorum. Nihil ergo sordidius invenientes quod
domino obicerent, dicebant eum in Beelzebub eicere Daemonia. Et
sciendum quod non est legendum per d vel t in fine, ut quaedam mendosa
exemplaria habent, sed per b.
|
|