|
Hieronymus. Pharisaei opera Dei principi Daemoniorum deputabant;
quibus dominus non ad dicta, sed ad cogitata respondit, ut vel sic
compellerentur credere potentiae eius qui cordis videbat occulta: unde
dicitur Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis.
Chrysostomus in Matth. Superius quidem et de hoc Christum
accusaverant, quia in Beelzebub eiceret Daemonia; sed tunc quidem
eos non increpavit, concedens eis et a pluribus signis cognoscere eius
virtutem, et a doctrina discere eius magnitudinem. Sed quia
permanebant eadem dicentes, iam increpat eos, quamvis eorum accusatio
valde irrationabilis esset. Invidia autem non quaerit quid dicat, sed
solum ut dicat. Neque tamen Christus eos contempsit, sed respondet
cum decenti mansuetudine, docens nos mites esse inimicis, et non
turbari, etiam si talia dicant quae nos in nobis non recognoscimus,
neque habent aliquam rationem. In quo etiam ostendit mendacia esse
quae ab ipsis sunt dicta: neque enim est Daemonium habentis, tantam
ostendere mansuetudinem, et cogitationes scire. Et quia valde
irrationabilis erat eorum suspicio, et multitudinem timebant, non
audebant publicare Christi accusationem, sed in mente volvebant:
propter quod dicit sciens cogitationes eorum. Ipse autem accusationem
quidem in respondendo non ponit, neque divulgat eorum nequitiam;
solutionem autem inducit: studium enim eius erat prodesse peccantibus,
non publicare. Non autem respondet eis a Scripturis, quia non
attenderent aliter exponentes; sed a communibus opinionibus: non enim
ita exteriora praelia corrumpunt, sicut ea quae interiora: hoc enim
fit in corporibus, et in omnibus rebus; sed interim a magis cognitis
exempla ducit, dicens omne regnum contra se divisum desolabitur.
Nihil enim est in terra regno potentius; sed tamen per altercationem
perit. Quid autem dicendum est de civitate, vel de domo? Sive
magnum sive parvum fuerit, contra seipsum pugnans perit. Hilarius in
Matth. Unde domus, et civitatis eadem est hic ratio quae est regni:
propter quod sequitur et omnis civitas vel domus divisa contra se, non
stabit. Hieronymus. Quomodo enim concordia parvae res crescunt, sic
discordia maximae dilabuntur. Hilarius. Sermo autem Dei dives est;
et vel simpliciter intellectus, vel inspectus interius, ad omnem
profectum est necessarius. Relictis ergo his quae ad communem
intelligentiam patent, causis interioribus immoremur. Responsurus
enim dominus ad id quod de Beelzebub dictum erat, in ipsos quibus
respondebat, responsionis conditionem retorsit: lex enim a Deo est,
et regni Israel pollicitatio ex lege est: si regnum legis contra se
dividitur, dissolvatur necesse est; et sic Israel amisit legem,
quando impletionem legis in Christo plebs legis impugnat. Sed civitas
hic Ierusalem indicatur, quae postquam in dominum suum furore plebis
exarsit, et apostolos eius cum credentium turbis fugavit, post
divisionem non stabit; atque ita (quod per hanc divisionem mox
consecutum est) civitatis illius denuntiatur excidium. Deinde assumit
et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est: quomodo ergo
stabit regnum eius? Hieronymus. Ac si diceret: si Satanas pugnat
contra se, et Daemon inimicus est Daemoni, deberet iam mundi venire
consummatio; nec habent in eo locum adversariae potestates, quarum
inter se bellum, pax hominum est. Glossa. Necessaria ergo
complexione eos arguit. Vel enim Christus in virtute Dei Daemones
eicit, vel in principe Daemoniorum. Si virtute Dei, frustra
calumniantur; si in principe Daemoniorum, regnum eius divisum est nec
stabit: et ideo a regno eius recedant; quod innuit sibi eos elegisse,
dum in se non credunt. Chrysostomus in Matth. Vel sic: si divisus
est, imbecillior factus est, et perit; si autem perit, qualiter
potest alium proicere? Hilarius in Matth. Vel aliter. Si ad
divisionem suam coactus est Daemon, ut Daemones perturbaret, hinc
quoque aestimandum est plus in eo qui diviserit, quam in his qui divisi
sunt, esse virtutis; ergo regnum Diaboli, divisione facta, a
Christo est dissolutum. Hieronymus. Si autem putatis, o Scribae
et Pharisaei, quod recessio Daemonum obedientia sit in principem
suum, ut homines ignorantes fraudulenta simulatione deludantur, quid
potestis dicere de corporum sanitatibus quas dominus perpetravit?
Aliud est, si membrorum quoque debilitates, et spiritualium virtutum
insignia Daemonibus assignetis.
|
|