|
Chrysostomus in Matth. Post primam solutionem, venit ad secundam
prima manifestiorem, dicens et si ego in Beelzebub eicio Daemones,
filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Hieronymus. Filios Iudaeorum vel exorcistas gentis illius, ex more
signat, vel apostolos ex eorum stirpe generatos. Si exorcistas, qui
ad invocationem Dei eiciebant Daemones, coarctat Pharisaeos
interrogatione prudenti, ut confiteantur spiritus sancti esse opus
eorum. Quod si expulsio, inquit, Daemonum in filiis vestris,
Deo, non Daemonibus deputatur, quare in me idem opus non eamdem
habeat et causam? Ergo ipsi vestri iudices erunt, non potestate, sed
comparatione; dum illi expulsionem Daemonum Deo assignant, vos
principi Daemoniorum. Sin autem et de apostolis dictum est (quod et
magis intelligere debemus), ipsi erunt iudices eorum: quia sedebunt
in duodecim soliis, iudicantes duodecim tribus Israel. Hilarius in
Matth. Idcirco autem digne iudices sunt in eos constituti, quibus id
dedisse Christus adversus Daemones potestatis reperitur quod ipse est
negatus habuisse. Rabanus. Vel quia apostoli bene sibi conscii
erant, nihil malae artis se ab eo didicisse. Chrysostomus in Matth.
Non autem dixit: discipuli mei, neque apostoli, sed filii vestri:
ut si quidem voluerint reverti ad illorum dignitatem, multam hinc
accipiant occasionem; si autem ingrati fuerint, neque inverecundam
habeant excusationem. Eiciebant autem apostoli Daemones, quia
acceperant potestatem ab ipso, et tamen nihil eos incusabant: non enim
rebus, sed personae Christi adversabantur. Volens igitur monstrare
quoniam invidiae erant quae dicebantur de ipso, apostolos in medium
ducit. Rursus autem ad sui cognitionem inducit eos, demonstrans
quoniam propriis adversantur bonis, et contrariantur suae saluti; cum
deceret eos laetari, quod magna bona illis advenerat donaturus; unde
sequitur si autem ego in spiritu Dei eicio Daemones, igitur pervenit
in vos regnum Dei. Per hoc autem demonstrat quod magnae virtutis opus
est Daemones eicere, et non cuiuslibet gratia. Et ob hoc quidem
syllogizat dicens ergo pervenit in vos regnum Dei; ac si dicat: si
hoc est, profecto filius Dei advenit. Hoc autem obumbrate dicit, ut
non illis sit grave. Deinde ut illos alliciat, non dixit simpliciter
pervenit regnum, sed in vos; quasi dicat: vobis veniunt bona:
propter quid vestram impugnatis salutem? Hoc enim est signum a
prophetis traditum praesentiae filii Dei, tanta fieri potestate
divina. Hieronymus. Regnum enim Dei seipsum signat, de quo in alio
loco scriptum est: regnum Dei intra vos est; et: medius stat intra
vos quem nescitis. Vel certe illud regnum quod et Ioannes et ipse
dominus praedicaverant: poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum
caelorum. Est et tertium regnum Scripturae sanctae, quod auferetur a
Iudaeis, et tradetur genti facienti fructus eius. Hilarius in
Matth. Si ergo discipuli operantur per Christum, et ex spiritu Dei
Christus operatur, adest regnum Dei iam in apostolos mediatoris
officio transfusum. Diminutio etiam regni Diaboli, est augmentatio
regni Dei. Augustinus de quaest. Evang. Unde potest etiam hic
esse sensus: si ego in Beelzebub eicio Daemones, etiam secundum
vestram sententiam pervenit in vos regnum Dei: quia regnum Diaboli
stare non potest, quem adversum se divisum fatemini. Regnum enim Dei
nunc dixit quo damnantur impii, et a fidelibus de peccatis suis
poenitentiam nunc agentibus decernuntur.
|
|