|
Chrysostomus in Matth. Posita secunda solutione, inducit et
tertiam, dicens aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis?
Quod enim non potest Satanas Satanam eicere, manifestum ex dictis
est. Sed quoniam neque alius potest eum eicere nisi prius eum
superaverit, omnibus est manifestum. Constituitur ergo quod et antea
ex manifestiori abundantia: dicit enim: tantum absisto ab hoc quod
utar Diabolo coadiutore, quod praelier cum eo et ligem eum: et
huiusmodi coniectura est quod vasa eius diripio. Et sic contrarium
eius quod illi tentabant dicere, demonstrat. Illi enim volebant
ostendere quod non propria virtute eicit Daemones, ipse autem ostendit
quod non solum Daemones, sed et eorum principem ligavit: quod
manifestum est ab his quae facta sunt. Qualiter enim principe non
victo, hi qui subiacent Daemones direpti sunt? Hoc autem mihi
prophetia videtur esse, quod dicitur: non enim solum Daemones eicit,
sed et errorem universi orbis terrarum abiget et machinationem Diaboli
dissolvet. Et non dixit: rapiet, sed diripiet, ostendens quod hoc
cum potestate fiat. Hieronymus. Domus illius mundus est, in maligno
positus, non creatoris dignitate, sed magnitudine delinquentis.
Alligatus est fortis, et religatus in Tartarum, et domini pede
contritus. Non autem debemus esse securi: adversarius noster fortis
victoris quoque vocibus comprobatur. Chrysostomus in Matth. Fortem
autem eum vocat, antiquam eius ostendens tyrannidem, quae ex nostra
desidia orta est. Augustinus de quaest. Evang. Quos scilicet ipse
tenebat, ne possent viribus suis ab illo se homines eruere, sed per
gratiam Dei. Vasa eius dicit omnes infideles. Alligavit autem
fortem, quia potestatem illi ademit impediendi voluntatem fidelium a
sequendo Christo et obtinendo regno Dei. Rabanus. Domum ergo eius
diripuit; quia ereptos a Diaboli laqueis eos quos suos esse
praevidit, Ecclesiae adunavit; vel quia omnes mundi partes apostolis
et eorum successoribus convertendas distribuit. Ostendit igitur per
manifestam parabolam, dicens, quia non concordat in fallaci operatione
cum Daemonibus ut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a
Daemonibus liberavit.
|
|