|
Chrysostomus in Matth. Posita tertia solutione, hic ponit quartam,
dicens qui non est mecum, contra me est. Hilarius in Matth. In quo
ostendit longe a se esse ut aliquid a Diabolo mutuatus sit potestatis;
et ex hoc ingentis periculi res intelligitur male de eo opinari, cum
quo non esse, idipsum est quod contra esse. Hieronymus. Non tamen
putet hoc quisquam de haereticis dictum et schismaticis; quamquam et
ita ex superfluo posset intelligi; sed ex consequentibus textuque
sermonis ad Diabolum refertur, eo quod non possint opera salvatoris
Beelzebub operibus comparari. Ille cupit animas hominum tenere
captivas, dominus liberare; ille praedicat idola, hic unius Dei
notitiam; ille trahit ad vitia, hic revocat ad virtutes. Quomodo
ergo possunt inter se habere concordiam quorum opera sunt diversa?
Chrysostomus in Matth. Qui ergo non mecum congregat, neque mecum
est, non erit mihi comparandus, ut mecum Daemones eiciat: sed magis
desiderat quae mea sunt spargere. Sed dic mihi: si oportuerit cum
aliquo praeliari, qui non vult tibi auxiliari, hoc ipso non est
adversum te? Ipse etiam dominus alio loco dixit: qui non est adversum
vos, pro vobis est. Sed non est contrarium hoc quod hic dicitur.
Hic enim loquitur de Diabolo adversario existente, ibi autem de
homine qui in parte erat cum eis, de quo dictum erat: vidimus quemdam
in nomine tuo eicientem Daemonia. Videtur autem Iudaeos hic occulte
insinuare, cum Diabolo statuens eos: ipsi enim adversus eum erant,
et spargebant quae ipse congregabat. Sed et decens est credere hoc de
seipso dixisse: quia adversus Diabolum erat, et quae illius sunt
dispergebat.
|
|