|
Chrysostomus in Matth. Quia dominus Pharisaeis excusando
respondebat, iam eos terret. Est enim hoc correctionis non parva
pars, non solum excusando respondere, sed et comminari. Hilarius in
Matth. Pharisaeorum enim sententiam, et eorum qui ita cum his
sentiunt, perversitatem severissima definitione condemnat; peccatorum
omnium veniam promittens, et blasphemiae spiritus indulgentiam
abnegans: ideo dico vobis: omne peccatum et blasphemia remittetur
hominibus. Remigius. Sciendum est tamen, quod non passim
quibuscumque dimittuntur; sed illis qui pro suis reatibus dignam
poenitentiam egerint. Destruitur autem his verbis error Novatiani,
qui dicebat, quod fideles post lapsum per poenitentiam non possunt
surgere, neque peccatorum suorum veniam promereri; maxime illi qui in
persecutione positi negabant. Sequitur spiritus autem blasphemiae non
remittetur. Augustinus de Verb. Dom. Quid enim interest ad rem
utrum dicatur spiritus blasphemiae non remittetur, an dicatur: qui
blasphemaverit in spiritum sanctum, non ei remittetur, ut Lucas
dicit, nisi forte quod eadem sententia apertius isto modo quam illo
dicitur; et alium Evangelistam non destruit alius, sed exponit?
Spiritus enim blasphemiae clause dictum est, quia non est expressum
cuius spiritus; et ideo ad huiusmodi expositionem subditur et quicumque
dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei. Ideo post
universalem commemorationem omnis blasphemiae, eminentius voluit
exprimere blasphemiam quae dicitur contra filium hominis, quam in
Evangelio secundum Ioannem valde gravem ostendit, ubi ait de spiritu
sancto: ille arguet mundum de peccato, de iustitia, et de iudicio:
de peccato quidem, quia non credunt in me. Sequitur qui autem dixerit
contra spiritum sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc saeculo
neque in futuro. Non ergo hoc dicitur propterea quia in Trinitate
maior est filio spiritus sanctus: quod nullus unquam vel haereticus
dixit. Hilarius in Matth. Quid autem tam extra veniam est quam in
Christo negare quod Dei est, et consistentem in eo paterni spiritus
substantiam adimere, cum in spiritu Dei omne opus consummet, et in eo
Deus sit mundum reconcilians sibi? Hieronymus. Vel ita locus iste
est intelligendus. Qui verbum dixerit contra filium hominis,
scandalizatus carne mea, et me hominem tantum arbitrans; talis opinio
atque blasphemia, quamquam culpa non careat erroris, tamen habet
veniam propter corporis vilitatem. Qui autem manifeste intelligens
opera Dei, cum Dei virtutem negare non possit, eadem calumniatur
stimulatus invidia, et Christum Dei verbum et opera spiritus sancti
dicit esse Beelzebub, isti non remittitur neque in hoc saeculo, neque
in futuro. Augustinus de Verb. Dom. Sed si hoc propterea dictum
esset, profecto de omni blasphemia taceretur, et haec sola
remissibilis videretur quae contra filium hominis dicitur, quasi cum
homo solum putatur. Cum vero praemissum sit omne peccatum et
blasphemia remittetur hominibus, proculdubio et illa blasphemia quae
contra patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec
sola irremissibilis definitur quae dicitur contra spiritum sanctum.
Numquidnam et pater formam servi accepit, quasi sit maior spiritus
sanctus? Quis etiam non convincitur dixisse verbum contra spiritum
sanctum antequam Christianus vel Catholicus fieret? Primo ipsi
Pagani, cum dicunt Christum magicis artibus fecisse miracula, nonne
similes sunt his qui dixerunt eum in principe Daemoniorum eiecisse
Daemonia? Iudaei etiam, et quicumque haeretici qui spiritum sanctum
confitentur, sed negant eum esse in corpore Christi, quod est
Ecclesia Catholica, similes sunt Pharisaeis, qui negabant spiritum
sanctum esse in Christo. Quidam etiam haeretici ipsum spiritum
sanctum vel creaturam esse contendunt, sicut Ariani, Eunomiani et
Macedoniani; vel eum prorsus ita negant ut Deum negent esse
Trinitatem; sed solum patrem esse Deum asseverant; et ipsum
aliquando vocari filium, aliquando spiritum sanctum, sicut
Sabelliani. Photiniani quoque patrem solum esse dicentes Deum,
filium vero non nisi hominem, negant omnino tertiam esse personam
spiritum sanctum. Manifestum est igitur, a Paganis, Iudaeis et
haereticis blasphemari spiritum sanctum. Numquid ergo deserendi sunt,
et sine ulla spe deputandi? Quibus si non est dimissum verbum quod
dixerunt contra spiritum sanctum, inaniter eis promittitur quod in
Baptismo sive in Ecclesia remissionem accipiant peccatorum. Non enim
dictum est: non remittetur ei in Baptismo; sed neque in hoc saeculo
neque in futuro: et sic illi soli aestimandi sunt ab huiusmodi
gravissimi peccati reatu liberi qui ab infantia sunt Catholici.
Nonnullis autem videtur eos tantummodo peccare in spiritum sanctum qui
lavacro regenerationis abluti in Ecclesia, et accepto spiritu sancto,
velut tanto postea dono salvatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se
immerserunt; qualia sunt vel adulteria, vel homicidia, vel ipsa
discessio a nomine Christiano, sive Catholica Ecclesia. Sed iste
sensus unde probari possit ignoro; cum et poenitentiae quorumcumque
criminum locus in Ecclesia non negetur, et ipsos haereticos ad hoc
utique corripiendos dicat apostolus: ne forte det illis Deus
poenitentiam ad cognoscendam veritatem. Postremo non ait dominus: qui
fidelis Catholicus dixerit verbum contra spiritum sanctum; sed qui
dixerit, hoc est quicumque dixerit, non remittetur ei neque in hoc
saeculo neque in futuro. Augustinus de Serm. Dom. Vel aliter.
Dicit Ioannes apostolus: est peccatum ad mortem, non pro eo dico,
ut roget quis. Peccatum autem fratris ad mortem dico esse, cum post
Dei agnitionem per gratiam domini nostri Iesu Christi quisquam
oppugnat fraternitatem, aut adversus ipsam gratiam qua reconciliatus
est Deo, invidentiae facibus agitatur. Huius peccati tanta labes est
ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiam si peccatum suum
mala conscientia et agnoscere et annuntiare cogatur. Quam mentis
affectionem propter peccati magnitudinem iam de damnatione aliquos
habere credendum est: et hoc fortasse est peccare in spiritum sanctum;
idest, per malitiam et invidiam, fraternam impugnare caritatem, post
acceptam gratiam spiritus sancti; quod peccatum dominus neque hic,
neque in futuro saeculo dimitti dicit. Unde quaeri potest utrum in
spiritum sanctum Iudaei peccaverint, quando dixerunt, quod in
Beelzebub principe Daemoniorum dominus Daemonia expellebat. Utrum
enim hoc in ipsum dominum dictum accipiamus, quia de se dicit alio
loco: si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos
eius? An quoniam de magna invidentia dixerant, ingrati tam
praesentibus beneficiis, quamvis nondum Christiani fuerint, tamen
propter ipsam invidentiae magnitudinem in spiritum sanctum peccasse
credendi sunt? Non enim hoc colligitur de verbis domini. Videri
tamen potest adhuc eos monuisse, ut accedant ad gratiam, et post
acceptam gratiam non ita peccent ut nunc peccaverunt. Neque enim in
filium hominis dixerunt verbum nequam; et potest eis dimitti, si
conversi fuerint et ei crediderint. Si autem postquam spiritum sanctum
acceperint, fraternitati invidere, et gratiam quam acceperunt,
oppugnare voluerint, non eis dimittitur neque in hoc saeculo, neque in
futuro. Nam si eos sic haberet condemnatos ut nulla spes reliqua illis
esset, non adhuc monendo indicaret, cum addidit dicens aut facite
arborem bonam, et cetera. Augustinus in Lib. Retract. Hoc autem
non confirmavi, quia hoc putare me dixi; sed tamen addendum fuit: si
in hac tamen scelerata mentis perversitate finierit hanc vitam: quoniam
de quocumque pessimo in hac vita constituto non est utique desperandum;
nec pro illo imprudenter oratur de quo non desperatur. Augustinus de
Verb. Dom. Est autem magnum secretum huius quaestionis. Lumen
ergo expositionis a domino quaeratur. Dico autem caritati vestrae,
forte in omnibus Scripturis sanctis nulla maior quaestio, nulla
difficilior invenitur. Prius ergo ut advertatis admoneo, non dixisse
dominum: omnis blasphemia spiritus non remittetur; neque dixisse: qui
dixerit quodcumque verbum contra spiritum sanctum; sed qui dixerit
verbum. Quapropter non est necesse ut omnem blasphemiam et omne verbum
quod dicitur contra spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet
non habere; sed necesse est plane ut sit aliquod verbum quod si dicatur
contra spiritum sanctum, nullam remissionem mereatur. Solent enim
Scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur ut neque ex toto,
neque ex parte dictum sit, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut
ex parte non intelligatur: sicut cum dominus dixit Iudaeis: si non
venissem, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Non
enim ita dictum est ut sine ullo omnino peccato vellet intelligi futuros
fuisse Iudaeos; sed esse aliquod peccatum quod non haberent nisi
Christus venisset. Quis autem sit iste modus contra spiritum
sanctum, ordo postulat ut dicamus. Insinuatur siquidem nobis in patre
auctoritas, in filio nativitas, in spiritu sancto patris filiique
communitas. Quod ergo commune est patri et filio et per hoc nos
voluerunt habere communionem et inter nos et secum. Caritas enim Dei
diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est
nobis, et quia peccatis alienabamur a possessione bonorum verorum,
caritas operit multitudinem peccatorum. Quod enim Christus in spiritu
sancto peccata dimittat, hinc intelligi potest quod cum dixisset
discipulis: accipite spiritum sanctum, continuo subiecit: si cui
dimiseritis peccata, dimittentur illis. Primum itaque credentium
beneficium est in spiritu sancto remissio peccatorum. Contra hoc donum
gratuitum loquitur cor impoenitens: ipsa ergo impoenitentia est
spiritus blasphemiae; quae non remittetur neque in hoc saeculo, neque
in futuro. Contra enim spiritum sanctum, quo peccata dimittuntur,
verbum valde malum, sive cogitatione sive lingua sua dicit qui secundum
duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die
irae. Haec omnino impoenitentia non habet remissionem neque in hoc
saeculo, neque in futuro: quia poenitentia impetrat remissionem in hoc
saeculo, quae valeat in futuro. Sed ista impoenitentia, quamdiu
quisque in hac carne vivit, non potest iudicari: de nullo enim
desperandum est quamdiu patientia Dei ad poenitentiam adducit. Quid
enim, si isti quos in quocumque genere erroris notas et tamquam
desperatissimos damnas, antequam istam vitam finiant, agant
poenitentiam et inveniant veram vitam in futuro? Haec autem
blasphemia, quamvis prolixa, et pluribus verbis contexta sit, solet
tamen Scriptura etiam multa verba verbum appellare: neque enim unum
verbum locutus est dominus cum propheta; et tamen legitur: verbum quod
factum est ad illum, vel ad illum prophetam. Hic autem fortassis
aliquis quaerat utrum tantummodo spiritus sanctus peccata dimittat, an
et pater et filius. Respondemus, quia et pater et filius: ipse enim
filius de patre dicit: dimittet vobis pater vester peccata vestra; et
de se ait: filius hominis potestatem habet in terra dimittendi
peccata. Cur ergo illa impoenitentia quae numquam dimittitur, solum
ad spiritus sancti blasphemiam dicitur pertinere? Tamquam ille qui in
hoc impoenitentiae peccato fuerit obligatus, dono spiritus sancti
resistere videatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum. Sed
peccata, quia praeter Ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu
dimitti oportebat quo in unum Ecclesia congregatur. Remissio ergo
peccatorum, quam tota Trinitas facit, proprie ad spiritum sanctum
dicitur pertinere: ipse enim est spiritus adoptionis filiorum, in quo
clamamus: abba pater, ut ei possimus dicere: dimitte nobis debita
nostra. Et hinc cognoscimus, sicut dicit Ioannes, quoniam Christus
manet in nobis, de spiritu sancto quem dedit nobis. Ad ipsum etiam
pertinet societas qua efficimur unum corpus unici filii Dei: quia
quodammodo societas patris et filii est ipse spiritus sanctus.
Quisquis ergo reus fuerit impoenitentiae contra spiritum sanctum in quo
unitas et societas communionis congregatur Ecclesiae, numquam illi
remittitur. Chrysostomus in Matth. Vel aliter secundum primam
expositionem: Iudaei quidem ignorabant Christum quis esset; spiritus
autem sancti sufficiens acceperunt experimentum; etenim prophetae per
eum locuti sunt. Quod ergo dicit hoc est: esto quia me offendistis
propter carnem circumpositam; numquid et de spiritu sancto habetis
dicere: quoniam ignoramus eum? Propter hoc non ignoscibilis est vobis
haec blasphemia, et hic et illic dabitis vindictam; quia enim
Daemones eicere et sanitates perficere spiritus sancti est: non ergo
mihi contumelias infertis solum, sed spiritui sancto; ideoque vobis
inevitabilis erit condemnatio et hic et illic. Etenim hominum hi
quidem hic solum puniuntur, sicut qui indigni participaverunt mysteriis
apud Corinthios; hi autem illic solum, sicut dives in Inferno; hi
autem hic et illic, sicut et ipsi Iudaei, qui et hic intolerabilia
passi sunt, Ierusalem capta, et ibi difficillimam sustinent poenam.
Rabanus. In hac autem auctoritate extinguitur haeresis Origenis,
qui asserit, post multa saecula omnes peccatores veniam consecuturos;
quae refellitur per hoc quod dicitur, quod non remittetur neque in hoc
saeculo, neque in futuro. Gregorius in dialogo. Datur enim
intelligi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam vero in futuro
relaxari: quod enim de uno negatur, de quibusdam conceditur. Sed
tamen hoc de parvis minimisque peccatis fieri posse credendum est;
sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus risus, vel peccatum
curae rei familiaris, quae vix sine culpa vel ab ipsis agitur qui
culpam qualiter debeant declinare sciunt; aut in non gravibus culpis
error ignorantiae, quae etiam post mortem gravant, si nobis in hac
vita adhuc positis minime fuerint relaxata. Hoc tamen sciendum est,
quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit nisi qui
hoc bonis actibus in hac vita positus ut obtineat, promeretur.
|
|