|
Chrysostomus in Matth. Postquam increpaverat eum qui matris et
fratrum praesentiam nuntiavit, dehinc fecit quod illi cupiebant: exiit
scilicet domum, primo sanans aegritudinem vanae gloriae fratrum;
secundo decentem honorem exhibens matri: unde dicitur in illo die
exiens Iesus de domo, sedebat secus mare. Augustinus de Cons.
Evang. Cum dicit in illo die, satis indicat aut hoc consequenter
gestum post praemissa, aut non multa interponi potuisse, nisi forte
dies more Scripturarum tempus significet. Rabanus. Non solum autem
verba et facta domini, verum etiam itinera ac loca in quibus virtutes
operatur et praedicat, caelestibus sunt plena sacramentis. Post
sermonem quippe in domo habitum, ubi nefanda blasphemia Daemonium
habere dictus est, egrediens docebat ad mare, ut ostenderet se,
relicta ob culpam perfidiae Iudaea, ad gentes salvandas esse
transiturum. Gentilium enim corda diu superba et incredula merito
tumidis amarisque fluctibus maris assimilantur; domum vero domini per
fidem fuisse Iudaeam quis nesciat? Hieronymus. Considerandum
etiam, quod populus domum Iesu non poterat intrare, nec esse ibi ubi
apostoli audiebant mysteria: idcirco miserator dominus egreditur de
domo sua, et sedet iuxta huius saeculi mare, ut congregentur ad eum
multae turbae, et audiant in littore quae intus non merebantur audire:
unde sequitur et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in
naviculam ascendens sederet; et omnis turba stabat in littore.
Chrysostomus in Matth. Hoc autem non simpliciter Evangelista
posuit, sed ut monstraret quod dominus hoc fecerit, volens cum
diligentia hoc spectaculum statuere, ut nullum dimittat post dorsum,
sed omnes coram facie habeat. Hilarius in Matth. Sedisse autem
dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subiectis rebus est
ratio. In parabolis enim erat locuturus; et facti ipsius genere
significat eos qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis
posse capere intelligentiam. Navis enim Ecclesiae typum praefert,
intra quam verbum vitae positum est, et praedicatum his qui extra
sunt, et arenae modo steriles intelligere non possunt. Hieronymus.
Iesus etiam in mediis fluctibus est: hinc inde mari tunditur, et in
sua maiestate securus appropinquare facit terrae naviculam suam, ut
populus nequaquam periculum sustinens, non tentationibus circumdatus,
quas ferre non poterat, stet in littore fixo gradu, ut audiat quae
dicuntur. Rabanus. Vel quod ascendens navem sedebat in mari,
significat quod Christus per fidem ascensurus erat in mentes gentilium
et Ecclesiam collecturus in mari, idest in medio nationum
contradicentium. Turba vero quae stabat in littore, quae neque in
navi neque in mari erat, gerit figuram recipientium verbum Dei, et
iam fide a mari, idest a reprobis, separatorum, sed necdum mysteriis
caelestibus imbutorum. Sequitur et locutus est eis multa in
parabolis. Chrysostomus in Matth. Quamvis in monte ita non
fecerit: non enim per parabolas sermonem contexit. Tunc enim turbae
solae erant, et plebs incomposita; hic autem et Scribae et
Pharisaei. Non propter hoc autem solum in parabolis loquitur, sed ut
manifestiorem sermonem faciat, et ampliorem memoriam imponat, et sub
visum res reducat. Hieronymus. Est notandum, quod non omnia locutus
sit eis in parabolis, sed multa: si enim dixisset cuncta in
parabolis, absque emolumento populi recessissent. Perspicua miscet
obscuris: ut per ea quae intelligunt, provocentur ad eorum notitiam
quae non intelligunt. Turba etiam non unius sententiae est, sed
diversarum in singulis voluntatum: unde loquitur ad eam in multis
parabolis: ut iuxta varias voluntates, diversas recipiant
disciplinas. Chrysostomus in Matth. Primam autem parabolam ponit
eam quae faciebat auditorem attentiorem: quia enim sub aenigmate erat
tractaturus, erigit mentes audientium per primam parabolam, dicens
ecce exiit qui seminat seminare semen suum. Hieronymus. Significatur
autem sator iste qui seminat, esse filius Dei, et patris in populis
seminare sermonem. Chrysostomus in Matth. Unde autem exiit qui
ubique praesens est, vel qualiter exiit? Non loco, sed incarnatione
propinquior factus nobis per habitum carnis: quia enim nos intrare non
poteramus ad eum, peccatis nostris prohibentibus nobis ingressum, ipse
ad nos egreditur. Rabanus. Vel exiit cum, relicta Iudaea, per
apostolos ad gentes transivit. Hieronymus. Vel intus erat dum domi
versabatur, et loquebatur discipulis sacramenta. Exiit ergo de domo
sua, ut seminaret in turbis. Chrysostomus. Cum autem audieris,
quoniam exiit qui seminat ut seminet, non aestimes esse identitatem
sermonis. Egreditur enim multoties qui seminat et ad aliam rem: vel
ut scindat terram, vel ut malas incidat herbas, vel ut spinas
evellat, vel ut aliam talem quamdam diligentiam exhibeat: hic autem ad
seminandum exivit. Quid igitur fit de semine isto? Tres depereunt
partes, et una salvatur; et hoc non aequaliter, sed cum differentia
quadam: unde sequitur et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam.
Hieronymus. Hanc parabolam ad probandam haeresim suam Valentinus
assumit, tres introducens esse naturas: spiritualem, naturalem vel
animalem, atque terrenam; cum hic quatuor sint, una iuxta viam, alia
petrosa, tertia plena spinis, quarta terra bona. Chrysostomus in
Matth. Sed secundum hoc, qualiter haberet rationem inter spinas
seminare, et super petram, et in via? In seminibus quidem et terra
materialibus non haberet utique rationem: non enim est in potestate
petrae fieri terram, neque viae non esse viam, neque spinae non esse
spinam. In animabus autem et doctrinis multam habet hoc laudem:
possibile enim est petram fieri terram pinguem, et viam non ultra
conculcari et spinas destrui. Quod igitur plus seminis periit, non
est ab eo qui seminat, sed a suscipiente terra, idest ab anima. Ipse
enim qui seminat, non divitem, non pauperem discernit, non sapientem
neque insipientem; sed omnibus loquebatur, quae a seipso erant
complens, praevidens tamen quae futura erant, ut liceat ei dicere:
quid me oportuit facere, et non feci? Ideo autem non dicit
manifeste, quoniam haec susceperunt desides, et perdiderunt: haec
autem divites, et suffocaverunt; haec autem molles, et perdiderunt:
quia non voluit eos vehementer tangere, ut non in differentiam mittat.
Per hanc etiam parabolam discipulos erudit, etsi plures audientium eos
fuerint qui pereunt, ut non propter hoc desides sint: quia nec propter
hoc dominus, qui omnia praevidit, destitit a seminando. Hieronymus.
Observa autem hanc esse primam parabolam, quae cum interpretatione sua
posita est: et cavendum est ubicumque dominus exponit sermones suos,
ne vel aliud, vel quid plus, vel minus praesumas intelligere, quam ab
eo expositum est. Rabanus. Quae vero tacita nostrae intelligentiae
dereliquit, perstringenda sunt breviter. Via est mens sedulo malarum
cogitationum meatu trita atque arefacta: petram, duritiam protervae
mentis; terram, levitatem animae obedientis; solem dicit fervorem
persecutionis saevientis. Altitudo terrae est probitas animae
disciplinis caelestibus institutae. In qua expositione diximus quia
nequaquam ipsae res in una eademque significatione semper allegorice
ponuntur. Hieronymus. Provocamur autem ad dictorum intelligentiam
quoties his sermonibus commonemur qui sequuntur: qui habet aures
audiendi, audiat. Remigius. Aures audiendi sunt aures mentis,
scil. intelligendi et faciendi quae iussa sunt.
|
|