|
Chrysostomus in Matth. Evangelica praedicatio non solum lucrum
multiplex praebet ut thesaurus, sed et pretiosa est ut margarita: unde
post parabolam de thesauro ponit parabolam de margarita, dicens iterum
simile est regnum caelorum homini negotiatori, et cetera. In
praedicatione enim duo oportet adesse: scilicet ab huius vitae negotiis
separari, et vigilantes esse; quod negotiatio designat. Una autem
est veritas et non partita; et propter hoc una margarita dicitur
inventa. Et sicut qui margaritam habet, ipse quidem novit quod dives
est, aliis vero non est cognitus, multoties eam manu detinens propter
eius parvitatem, ita est in praedicatione Evangelii: qui enim eam
detinent, sciunt se divites esse; infideles autem hunc thesaurum
nescientes, divitias nostras ignorant. Hieronymus. Bonae autem
margaritae possunt intelligi lex et prophetae. Audi ergo, Marcion et
Manichaee, quod bonae margaritae sunt lex et prophetae. Una ergo
pretiosissima margarita est scientia salvatoris, et sacramentum
passionis et resurrectionis illius; quod cum invenerit homo
negotiator, similis Pauli apostoli, omnia legis prophetarumque
mysteria, et observationes pristinas, in quibus inculpate vixerat,
quasi purgamenta contemnit, ut Christum lucrifaciat; non quod
inventio bonae margaritae condemnatio sit veterum margaritarum; sed
quod comparatione eius omnis alia gemma sit vilior. Gregorius in
Evang. Vel per margaritam pretiosam intelligitur caelestis vitae
dulcedo, quam inventam omnia vendens emit: quia qui caelestis vitae
dulcedinem, inquantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea
quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit: deforme
conspicitur quicquid de terrenae rei placebat specie, quia sola
pretiosae margaritae claritas fulget in mente. Augustinus de quaest.
Evang. Vel homo cum quaerat bonas margaritas, invenit unam
pretiosam: quia quaerens homines bonos, cum quibus utiliter vivat,
invenit unum sine peccato Iesum Christum; aut praecepta quaerens,
quibus servatis, cum hominibus recte conversetur, invenit dilectionem
proximi (in quo uno dicit apostolus omnia contineri); aut bonos
intellectus quaerens, invenit illud verbum quo cuncti continentur: in
principio erat verbum, quod est lucidum candore veritatis, et solidum
firmitate aeternitatis, et undique sibi simile pulchritudine
veritatis; qui Deus penetrata testudine intelligendus est. Quodlibet
illorum vero trium sit, vel si aliud occurrere potuerit quod margaritae
unius pretiosae nomine significetur; pretium eius est nos ipsi, qui ad
eam possidendam non sumus liberi, nisi omnibus pro nostra liberatione
contemptis quae temporaliter possidentur. Venditis enim rebus
nostris, nullum aliud pretium maius accipimus quam nos ipsos (quia
talibus implicati, nostri non eramus), ut rursus nos pro illa
margarita demus: non quia tantum valet, sed quia plus dare non
possumus.
|
|