|
Chrysostomus in Matth. Postquam per praedictas parabolas evangelicam
praedicationem commendaverat, ut non confidamus in praedicatione
solum, neque fidem nobis aestimemus sufficere ad salutem, aliam
parabolam terribilem subdit, dicens iterum simile est regnum caelorum
sagenae missae in mare. Hieronymus. Impleto enim Ieremiae vaticinio
dicentis: ecce ego mittam ad vos piscatores multos, postquam autem
audierunt Petrus et Andreas, Iacobus et Ioannes: sequimini me:
faciam vos piscatores hominum, contexuerunt sibi ex veteri et ex novo
testamento sagenam evangelicorum dogmatum, et miserunt eam in mare
huius saeculi; quae usque hodie in mediis fluctibus tenditur, capiens
de salsis et amaris gurgitibus quicquid inciderit, idest bonos homines
et malos; et hoc est quod subdit ex omni genere piscium congreganti.
Gregorius in Evang. Vel aliter. Sancta Ecclesia sagenae
comparatur, quia et piscatoribus est commissa, et per eam quisque ad
aeternum regnum a praesentis saeculi fluctibus trahitur, ne aeternae
mortis profundo mergatur: quae ex omni genere piscium congregat, quia
ad peccatorum veniam sapientes et fatuos, liberos et servos, divites
et pauperes, fortes et infirmos vocat: quae sagena scilicet tunc
universaliter impletur, cum in fine suo humani generis summa
concluditur: unde sequitur quam, cum impleta esset educentes et secus
littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
Sicut enim mare saeculum, ita saeculi finem significat littus maris:
in quo scilicet fine, boni pisces in vasis eliguntur, mali proiciuntur
foras: quia et electus quisque in tabernacula aeterna recipitur, et
interni regni luce perdita, ad exteriores tenebras reprobi
protrahuntur. Nunc enim malos bonosque communiter quasi permixtos
pisces fidei sagena continet; sed littus indicat sagena Ecclesiae quid
trahebat. Hieronymus. Dum enim sagena extrahetur ad littus, tunc
verum secernendorum piscium indicium demonstrabitur. Chrysostomus in
Matth. Quid autem distat haec parabola a parabola zizaniorum?
Etenim illic hi quidem salvantur, hi autem pereunt, sicut et hic.
Sed illic quidem propter pravorum dogmatum haeresim, et in anteriori
parabola de semine, quia non attendebant quae dicebantur; hic autem
propter vitae nequitiam, propter quam quamvis et piscatione capti,
idest cognitione Dei fruentes, non possunt salvari. Ne autem audiens
quoniam malos foras miserunt, aestimes hanc poenam non esse
periculosam, per expositionem eius gravitatem ostendit, dicens: sic
erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et cetera. Quamvis
alibi dicat, quod ipse segregabit eos sicut separat pastor oves, hic
Angelos hoc facere dicit, sicut et in parabola zizaniorum. Gregorius
in Evang. Timendum est autem hoc potius quam exponendum: aperta enim
voce tormenta peccantium dicta sunt, ne quis ad ignorantiae suae
excusationem recurreret, si quid de aeterno supplicio obscure
diceretur. Rabanus. Cum enim venerit finis mundi, tunc verum
secernendorum piscium indicium demonstrabitur; et quasi in quodam
quietissimo portu boni mittentur in vasa caelestium mansionum; malos
autem torrendos et exsiccandos, Gehennae flamma suscipiet.
|
|