|
Chrysostomus in Matth. Recedentibus turbis, dominus discipulis in
parabolis loquitur; ex quibus sapientiores sunt facti, ita quod
intelligunt quae dicuntur: quocirca dicit eis intellexistis haec
omnia? Dicunt ei: etiam. Hieronymus. Ad apostolos enim proprie
sermo est, quos non vult audire tantum ut populum, sed etiam
intelligere ut magistros futuros. Chrysostomus in Matth. Deinde
quia intellexerunt, rursus eos laudat: unde sequitur ait illis: ideo
omnis Scriba doctus in regno caelorum similis est homini
patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Augustinus
de Civ. Dei. Non dixit: vetera et nova: quod utique dixisset,
nisi maluisset meritorum ordinem servare quam temporum. Manichaei
etiam dum sola Dei promissa nova tenere se arbitrantur, remanent in
vetustate carnis, et novitatem inducunt erroris. Augustinus de
quaest. Evang. Utrum autem ista conclusione exponere voluit quem
dixerit thesaurum in agro absconditum (quoniam sanctae Scripturae
intelliguntur, quae nomine duorum testamentorum novi et veteris
concluduntur); an ostendere voluit, eum doctum habendum in Ecclesia
qui etiam Scripturas veteres parabolis explicatas intellexerit, ab
istis novis accipiens regulas, quia et ista dominus per parabolas
enuntiavit; ut si ipse, in quo illa complentur et manifestantur, per
parabolas adhuc loquitur, donec passio eius velum discindat, ut nihil
sit occultum quod non reveletur; multo magis illa quae tam longe de
illo scripta sunt, parabolis operta esse noverimus: quae cum Iudaei
ad litteram accipiant, noluerunt esse docti in regno caelorum.
Gregorius in Evang. Sed si per novum et vetus quod dicitur,
utrumque testamentum accipimus, Abraham doctum fuisse denegamus, qui
novi et veteris testamenti etsi facta novit, minime verba nuntiavit.
Moysen quoque docto patrifamilias comparare non possumus: quia etsi
testamentum edocuit vetus, novi tamen dicta non protulit. Sed in eo
quod hic dicitur, intelligi valet quia non de his qui fuerant, sed de
his qui esse in Ecclesia poterant, loquebatur; qui tunc nova et
vetera proferunt, cum utriusque testamenti praedicamenta vocibus et
moribus loquuntur. Hilarius in Matth. Discipulis enim est locutus,
quos Scribas propter scientiam nuncupat, eo quod intellexerint ea quae
ille nova et vetera, idest in Evangeliis et lege protulit, quae sunt
et eiusdem patrisfamilias, uniusque utraque thesauri: ipsos etiam sub
patrisfamilias nomine sibi comparat, eo quod doctrinam de spiritus
sancti thesauro suo novorum ac veterum sunt adepti. Hieronymus. Vel
apostoli instructi Scribae dicuntur, quasi notarii salvatoris, qui
verba illius et praecepta signabant in tabulis cordis carnalibus rerum
caelestium sacramentis, et pollebant opibus patrisfamiliae, eicientes
de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera: ut quicquid in
Evangelio praedicabant, legis et prophetarum vocibus comprobarent.
Unde et sponsa dicit in cantico canticorum: nova cum veteribus,
dilecte mi, servavi tibi. Gregorius in Evang. Vel aliter. Vetus
est ut pro culpa humanum genus in aeterna poena intereat, et novum ut
conversus in regnum vivat. Prius autem de regni similitudine thesaurum
inventum ac margaritam bonam protulit; postmodum Inferni poenas de
malorum combustione narravit: atque in conclusione subiungit ideo
doctus Scriba, etc.; ac si dicat: ille in sancta Ecclesia doctus
praedicator est qui et nova scit proferre de suavitate regni, et
vetusta dicere de terrore supplicii: ut vel poenae terreant quos
praemia non invitant.
|
|