|
Hieronymus. Post parabolas quas dominus ad populum est locutus, et
quas soli apostoli intelligunt, transit in patriam suam, ut ibi
apertius doceat: et hoc est quod dicitur et factum est, cum
consummasset Iesus parabolas istas transiit inde; et veniens in
patriam suam docebat eos in synagogis eorum. Augustinus de Cons.
Evang. A superiori sermone parabolarum istarum sic transit ut non
ostendat consequentis ordinis necessitatem; praesertim quia Marcus ab
istis parabolis non in quod Matthaeus, sed in aliud intendens, in
quod et Lucas, ita contexuit narrationem ut credibilius ostendatur hoc
esse potius consequenter gestum quod ipsi duo consequenter adiungunt,
de navi scilicet in qua dormiebat Iesus, et de miraculo expulsorum
Daemoniorum; quae Matthaeus superius recolens interposuit.
Chrysostomus in Matth. Patriam autem eius hic Nazareth vocat: non
enim fecit ibi virtutes multas, ut infra dicitur, sed in Capharnaum
fecit multa signa; sed doctrinam eis ostendit non minorem admirationem
habentem quam signa. Remigius. In synagogis autem docebat, ubi
plurimi conveniebant: quia propter multorum salutem de caelis descendit
ad terras. Sequitur ita ut mirarentur et dicerent: unde huic
sapientia haec et virtutes? Sapientia refertur ad doctrinam; virtutes
vero ad miraculorum operationem. Hieronymus. Mira stultitia
Nazaraeorum. Mirantur unde habeat sapientiam sapientia, et virtutes
virtus; sed error in promptu est, quia fabri filium suspicantur: unde
et dicunt nonne hic est fabri filius? Chrysostomus in Matth. Per
omnia ergo erant insensati, vilipendentes eum ab eo qui aestimabatur
esse pater; quamvis multa horum exempla habentes in antiquis
temporibus, et patrum ignobilium nobiles videntes filios: etenim
David cuiusdam agricolae Iesse fuit filius, et Amos cuiusdam
pastoris, et ipse pastor. Oportebat enim propter hoc maxime eum
honorare, quoniam a talibus existens talia loquebatur. Et hoc enim
manifestum quoniam non ex humana diligentia erat, sed ex divina
gratia. Augustinus in Serm. Dom. infra Oct. Epiph. Est autem
pater Christi faber Deus, qui totius mundi opera fabricatus est,
arcam Noe disposuit, Moysi tabernaculum ordinavit, arcam testamenti
instituit. Fabrum dixerim, qui mentem rigidam explanat, ac
cogitationes superbas excidit. Hilarius in Matth. Fabri etiam hic
erat filius, ferrum ignea vincentis ratione, saeculi virtutem iudicio
decoquentis, massamque formantis in omne opus utilitatis humanae;
formam scilicet corporum nostrorum in diversa membrorum ministeria, et
ad omnia aeternae vitae opera fingentis. Hieronymus. Cum autem
errent in patre, non est mirandum si errent in fratribus: unde
subditur nonne eius mater dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et
Ioseph et Simon et Iudas? Et sorores eius nonne apud nos omnes
sunt? Hieronymus contra Helvidium. Fratres domini hic appellantur
filii materterae eius Mariae; et haec est mater Iacobi et Ioseph,
idest Maria Cleophae uxor Alphaei; et haec dicta est Maria mater
Iacobi minoris. Augustinus de quaest. Evang. Non ergo mirum est
dictos esse fratres domini ex materno genere quoscumque cognatos: cum
etiam ex cognatione Ioseph dici potuerint fratres eius ab illis qui eum
patrem domini esse arbitrabantur. Hilarius in Matth. Inhonoratur
ergo dominus a suis; et quamquam docendi prudentia et operandi virtus
admirationem commoveret, non tamen credunt haec in nomine domini
agere, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt. Inter tot ergo
magnifica quae gerebat, corporis eius contemplatione commovebantur; et
ideo dicunt unde huic omnia ista? Sequitur et sic scandalizabantur in
eo. Hieronymus. Error Iudaeorum salus nostra est, et haereticorum
condemnatio: intantum enim cernebant hominem Iesum Christum ut
putarent filium fabri. Chrysostomus in Matth. Intuere enim Christi
mansuetudinem: conviciatus est; sed cum multa mansuetudine respondit:
unde sequitur Iesus autem dixit eis: non est propheta sine honore nisi
in patria sua et in domo sua. Remigius. Prophetam seipsum appellat;
quod et Moyses manifestat cum dicit: prophetam suscitabit Deus de
fratribus vestris vobis. Et hoc sciendum, quia non solum Christus,
qui est caput omnium prophetarum, sed etiam Ieremias, Daniel, et
ceteri minores prophetae maioris honoris et dignitatis fuerunt apud
exteros quam apud suos. Hieronymus. Propemodum enim naturale est
cives semper civibus invidere: non enim considerant praesentia viri
opera, sed fragilis recordantur infantiae: quasi non et ipsi per
eosdem aetatum gradus ad maturam aetatem venerint. Hilarius in
Matth. Inhonorabilem etiam prophetam in patria sua esse respondit,
quia in Iudaea esset usque ad crucis sententiam condemnandus, et quia
penes solos fideles Dei virtus est: et propter eorum incredulitatem
operibus divinae virtutis abstinuit: unde sequitur et non fecit ibi
virtutes multas propter incredulitatem eorum. Hieronymus. Non quod
etiam incredulis illis facere non potuit virtutes multas; sed quod ne
multas faciens virtutes, cives incredulos condemnaret. Chrysostomus
in Matth. Si autem admiratio ei adveniebat ex miraculis, quare non
multa fecit? Quia non ad ostentationem suam inspiciebat, sed ad ea
quae aliis erant utilia. Hoc igitur non proveniente, despexit quod
erat sui ipsius, ut non poenam eis augeat. Cur igitur vel pauca fecit
signa? Ut non dicant: si utique facta essent signa, nos
credidissemus. Hieronymus. Potest etiam aliter intelligi: quod
Iesus despiciatur in domo, et in patria sua, hoc est in populo
Iudaeorum; et ideo ibi pauca signa fecerit, ne penitus inexcusabiles
fierent; maiora autem signa quotidie in gentibus per apostolos facit
non tam in sanatione corporum quam in animarum salute.
|
|