|
Glossa. Intelligentes discipuli esse obscura quae a domino populo
dicebantur, voluerunt domino intimare ne parabolice loqueretur: unde
dicitur et accedentes discipuli dixerunt ei: quare in parabolis
loqueris eis? Chrysostomus in Matth. Ubi dignum est admirari
discipulos, quare discere cupientes, sciunt quando interrogare
oporteat; non enim coram omnibus hoc faciunt. Et hoc ostendit
Matthaeus cum dicit et accedentes; Marcus autem manifestius
demonstrat dicens, quod singulariter accesserunt. Hieronymus.
Quaerendum est autem quomodo accedant tunc ad eum, cum Iesus in navi
sedeat: nisi forte intelligatur, quod dudum cum ipso navem
conscenderint, et ibi stantes super interpretatione parabolae
sciscitati sint. Remigius. Dicit ergo Evangelista accedentes, ut
ostenderet quo sollicitati sunt; sive poterant accedere corpore,
quamvis esset aliquod vel breve spatium inter eos. Chrysostomus in
Matth. Consideranda est autem et eorum rectitudo: qualiter multam
pro aliis habent curam, et prius quae aliorum sunt quaerunt, et tunc
quae sunt ipsorum: non enim dixerunt: in parabolis loqueris nobis;
sed in parabolis loqueris illis. Qui respondens ait illis: quia vobis
datum est nosse mysterium regni caelorum. Remigius. Vobis, inquam,
qui mihi adhaeretis, et in me creditis. Mysterium autem regni
caelorum appellat evangelicam doctrinam. Illis autem, scilicet qui
foris sunt, et in eum credere nolunt, Scribis scilicet et
Pharisaeis, et ceteris in infidelitate perseverantibus, non est
datum. Accedamus ergo cum discipulis ad dominum puro corde, ut nobis
evangelicam doctrinam interpretari dignetur, iuxta illud: qui
appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina ipsius.
Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit, non necessitatem inducens,
neque fatum, sed monstrans quoniam illi quibus non est datum, causa
sibi sunt universorum malorum; et ostendere volens quoniam cognoscere
divina mysteria donum Dei est, et gratia desuper data. Non tamen
propter hoc liberum arbitrium destruitur: et hoc ex his quae sequuntur
manifestum est: ut enim neque isti desperent neque illi pigritentur,
audientes quoniam eis datum est: demonstrat a nobis principium horum
esse, cum subdit qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem
non habet, et quod habet auferetur ab eo; ac si diceret: cum aliquis
desiderium habuerit et studium, dabuntur ei universa quae a Deo sunt;
cum autem his vacuus fuerit, et quae ad se pertinent non inferat,
neque quae a Deo sunt, ei dantur; sed et quod habet auferetur ab eo,
non Deo auferente, sed se indignum faciente his quae habet. Unde et
nos si viderimus aliquem desidiose audientem, et exhortantes quod
attendat, non ei persuaserimus, sileamus: quia si magis immorati
fuerimus, intendetur ei desidia. Studentem autem discere allicimus,
et multa effundimus. Et bene dixit, secundum Evangelistam, quod
videtur habere: neque enim habet ipsum quod habet. Remigius. Qui
etiam habet studium legendi, dabitur ei et facultas intelligendi; et
qui non habet legendi studium, hoc quod per naturae bonum videtur
habere, auferetur ab eo. Vel qui habet caritatem, dabuntur ei
ceterae virtutes; et qui non habet, auferetur ab eo; quia absque
caritate nullum bonum esse potest. Hieronymus. Vel apostolis in
Christo credentibus conceditur; Iudaeis vero, qui non crediderunt in
filium Dei, etiam si quid per naturae bonum possident, tollitur:
neque enim possunt aliquid sapienter intelligere, quia sapientiae non
habent caput. Hilarius in Matth. Fidem etiam Iudaei non habentes,
legem quoque quae habuerant perdiderunt; et ideo perfectum fides
evangelica habet donum: quia suscepta, novis fructibus ditat;
repudiata vero etiam veteris substantiae opes detrahit. Chrysostomus
in Matth. Ut autem manifestius quod dixerat fiat, subdit ideo in
parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non
audiunt neque intelligunt. Et si quidem naturae haec excaecatio
esset, aperire eorum oculos oportebat; quia vero voluntaria est haec
excaecatio, propter hoc non dixit simpliciter: non vident; sed
videntes non non vident. Viderunt enim Daemones exeuntes, et
dixerunt: in Beelzebub eicit Daemonia. Audiebant quod ad Deum
omnes attrahebat; et dicunt: non est hic homo a Deo. Quia ergo
contraria his quae videbant et audiebant, enuntiabant, propter hoc
ipsum videre et audire eis aufertur: nihil enim proficiunt, sed in
iudicium magis incidunt: unde et a principio non eis parabolice
loquebatur, sed cum multa certitudine. Quia autem audita et visa
pervertunt, iam in parabolis loquitur. Remigius. Et notandum est,
quia non solum quae loquebatur, verum etiam quae faciebat, parabolae
fuerunt, idest signa spiritualium rerum; quod liquido ostendit cum
dicit ut videntes non videant; verba namque videri non poterant, sed
audiri. Hieronymus. Haec de his loquitur qui stant in littore, et
dividuntur a Iesu, et sonitu fluctuum perstrepente non audiunt ad
liquidum quae dicuntur. Chrysostomus. Deinde ut non dicerent quoniam
ut inimicus noster nobis detrahit, prophetam inducit eadem sentientem:
unde sequitur ut impleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: auditu
audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non
videbitis, idest auditu audietis verba, sed non intelligetis verborum
arcana; videntes videbitis, carnem scilicet, et non videbitis: hoc
est, non intelligetis divinitatem. Chrysostomus. Hoc autem dixit,
quia ipsi sibi abstulerunt videre et audire, aures et oculos sibi
claudentes, et cor incrassantes. Non enim solum non audiebant, sed
et graviter audiebant: unde sequitur incrassatum est cor populi huius,
et auribus graviter audierunt. Rabanus. Incrassatum est enim cor
Iudaeorum crassitudine malitiae, et abundantia peccatorum graviter
verba domini audierunt, quia ingrati susceperunt. Hieronymus. Ac ne
forte arbitremur crassitudinem cordis et gravitatem aurium naturae
esse, non voluntatis, subiungit culpam arbitrii, et dicit et oculos
suos clauserunt. Chrysostomus in Matth. In hoc autem intensam eorum
nequitiam ostendit, et aversionem cum studio. Ut autem attrahat eos,
subdit et convertantur, et sanem eos. In quo demonstrat quia si
converterentur, sanarentur; sicut si aliquis diceret: si rogatus
essem, confestim donaturus eram, ostendit qualiter aliquis sibi
reconcilietur, ita et hic cum dicit ne quando convertantur, et sanem
eos, demonstrat quoniam et converti possibile est et poenitentiam
agentes salvari. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Oculos
suos clauserunt, ne quando oculis videant; idest, ipsi causa fuerunt
ut Deus eis oculos clauderet. Alius enim Evangelista dicit:
excaecavit oculos eorum. Sed utrum ut numquam videant, an vero ne vel
sic aliquando videant, caecitate sua sibi displicentes, et se
dolentes, et ex hoc humiliati atque commoti ad confitendum peccata
sua, et pie quaerendum Deum? Si enim Marcus hoc dicit: ne quando
convertantur, et dimittantur eis peccata. Ubi intelliguntur peccatis
suis meruisse ut non intelligerent; et tamen hoc ipsum misericorditer
eis factum ut peccata sua cognoscerent, et conversi veniam mererentur.
Quod autem Ioannes hunc locum ita dicit: propterea non poterant
credere, quia iterum dixit Isaias: excaecavit oculos eorum, et
induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde,
et convertantur et sanem eos, adversari videtur huic sententiae, et
omnino cogere ut quod hic dictum est, ne quando oculis videant, non
accipiatur, ne vel sic aliquando oculis videant, sed prorsus ut non
videant: quandoquidem aperte dicit: ita ut oculis non videant. Et
quod ait: propterea non poterant credere, satis ostendit, non ideo
factam excaecationem, ut ea commoti et dolentes se non intelligere,
converterentur aliquando per poenitentiam: non enim possent hoc facere
nisi prius crederent, ut credendo converterentur, et conversione
sanarentur, et sanati intelligerent; sed ideo potius excaecatos ut non
crederent: dicit enim apertissime: propterea non poterant credere.
Quod si ita est, quis non exurgat in defensionem Iudaeorum, ut eos
extra culpam fuisse proclamet, quod non crediderunt? Propterea enim
non poterant credere, quia excaecavit oculos eorum. Sed quoniam
potius Deus extra culpam debet intelligi, cogimur fateri aliis
quibusdam peccatis ita eos excaecari meruisse, qua tamen excaecatione
non poterant credere: verba enim Ioannis ista sunt: non poterant
credere, quia iterum dixit Isaias: excaecavit oculos eorum. Frustra
itaque conantur intelligere ideo fuisse caecatos ut converterentur; cum
ideo converti non poterant, quia non credebant, et ideo credere non
poterant, quia excaecati erant. An forte non absurde dicimus,
quosdam Iudaeorum fuisse sanabiles; sed tanto tamen tumore superbiae
periclitatos, ut eis expedierit primo non credere, ut non
intelligerent dominum loquentem parabolas, quibus non intellectis non
in eum crederent; non credentes autem cum ceteris desperatis
crucifigerent eum; atque ita post eius resurrectionem converterentur,
quando iam de reatu mortis domini amplius humiliati diligerent eum, a
quo sibi tantum scelus dimissum esse gauderent: quoniam tanta eorum
superbia tali humiliatione esset deicienda? Quod incongrue dictum esse
quilibet arbitretur, si non ita contigisse in actibus apostolorum
manifeste legerit. Non ergo abhorret quod ait Ioannes: propterea non
poterant credere, quia excaecavit oculos eorum, ut non videant, ab ea
sententia qua intelligimus, ideo excaecatos ut converterentur; hoc
est, ideo eis per obscuritates parabolarum occultatas sententias
domini, ut post eius resurrectionem salubriori poenitentia
resipiscerent; quia per obscuritatem sermonis excaecati, dicta domini
non intellexerunt; et ea non intelligendo, non in eum crediderunt;
non credendo, eum crucifixerunt; atque ita post resurrectionem
miraculis, quae in eius nomine fiebant, exterriti, maioris criminis
reatu compuncti sunt, et prostrati ad poenitentiam; deinde accepta
indulgentia ad obedientiam flagrantissima dilectione conversi:
quibusdam autem non profuit illa caecitas ad conversionem. Remigius.
Et quantum ad hoc potest haec sententia sic intelligi, ut in omnibus
subaudiatur non hoc modo: ne quando oculis videant, et ne quando
auribus audiant, et ne quando corde intelligant, et ne quando
convertantur, et sanem eos. Glossa. Sic ergo oculi eorum qui
vident, et nolunt credere, sunt miseri; vestri autem beati: unde
sequitur vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia
audiunt. Hieronymus. Nisi autem supra legissemus auditores ad
intelligentiam provocatos, salvatore dicente: qui habet aures
audiendi, audiat, putaremus nunc oculos et aures, qui beatitudinem
accipiunt, corporales intelligi. Sed mihi videntur oculi illi beati
qui Christi possunt agnoscere sacramenta, et illae beatae aures de
quibus Isaias loquitur: dominus apposuit mihi aurem. Glossa. Mens
enim est oculus, quia naturali vigore ad intelligendum aliquid
dirigitur; auris, quia alio docente discit. Hilarius in Matth.
Vel apostolici temporis beatitudinem docet, quorum oculis atque
auribus contingit Dei salutare videre et audire, prophetis atque
iustis cupientibus videre et audire in plenitudine temporum destinatum:
unde sequitur amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et iusti
cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae vos
auditis, et non audierunt. Hieronymus. Videtur autem huic loco
illud esse contrarium quod alibi dicitur: Abraham cupivit videre diem
meum: vidit et gavisus est. Rabanus. Isaias quoque et Michaeas et
multi alii prophetae viderunt gloriam domini: qui etiam propterea
videntes appellati sunt. Hieronymus. Non autem dixit: prophetae et
iusti, sed multi: inter multos enim potest fieri ut alii viderint,
alii non viderint, licet et in hoc periculosa sit interpretatio, ut
inter sanctorum merita discretionem quamlibet facere videamur, scilicet
quantum ad fidem de Christo habitam; ergo Abraham vidit in
aenigmate, non vidit in specie. Vos autem impraesentiarum tenetis et
habetis dominum vestrum, et ad voluntatem interrogatis, et
convescimini ei. Chrysostomus in Matth. Haec ergo quae apostoli
viderunt et audierunt, praesentiam suam dicit, miracula, vocem et
doctrinam. In hoc autem non solum malis, sed his qui boni fuerant eos
praeponit: etenim antiquis iustis beatiores eos dicit: quoniam non
solum quae Iudaei non viderant hi vident, sed et quae iusti et
prophetae cupierunt videre et non viderunt. Illi enim fide solum
consideraverunt; hi autem visu, et multo manifestius. Vides autem
qualiter vetus testamentum copulat novo: non enim si prophetae alieni
cuiusdam, et contrarii Dei servi fuissent, Christum cupivissent.
|
|