|
Glossa. Dixerat superius, quia Iudaeis non est datum nosse regnum
Dei, sed apostolis, et ideo concludit dicens vos ergo audite
parabolam seminantis, quibus scilicet committuntur caeli mysteria.
Augustinus super Genesim. Quod narravit Evangelista, factum est,
dominum scilicet talia locutum fuisse; ipsius autem domini narratio
parabola fuit, de qua nunquam exigitur ut etiam ad litteram facta
monstrarentur quae sermone proferuntur. Glossa. Unde parabolam
exponens subdit omnis qui audit verbum regni, idest praedicationem meam
quae ad regnum caelorum adipiscendum valet, et non intelligit.
Quomodo autem non intelligit, subiungit venit enim malus, idest
Diabolus, et rapit quod seminatum est in corde eius. Omnis,
inquam, qui talis est, hic est qui secus viam seminatus est.
Notandum est autem, quod seminatum diversis modis accipitur. Dicitur
enim et semen seminatum, et ager seminatus: quod utrumque hic
invenitur. Ubi enim ait rapit quod seminatum est, de semine
intelligendum est; ubi autem sequitur secus viam seminatus est, non de
semine, sed de loco seminis intelligendum est, idest homine, qui est
quasi ager divini verbi semine seminatus. Remigius. His autem verbis
exponit dominus quid sit semen: verbum scilicet regni, idest
evangelicae doctrinae. Sunt enim nonnulli qui verbum Dei nulla cordis
devotione suscipiunt; et ideo semen verbi Dei quod in eorum cordibus
seminatur, Daemones quasi semen viae tritae subito auferunt.
Sequitur qui autem est seminatus supra petram, hic verbum audit et
cetera. Semen enim, seu verbum Dei, quod in petra, idest corde
duro et indomito seminatur, fructificare non potest quia multa est eius
duritia, et parvum caeleste desiderium: unde propter nimiam duritiam
non habet in se radicem. Hieronymus. Attende autem quod dictum sit
continuo scandalizatur. Est ergo aliqua distantia inter eum qui multis
tribulationibus poenisque compellitur Christum negare, et eum, qui ad
primam persecutionem statim scandalizatur et corruit: de qua hic
loquitur. Sequitur qui autem seminatus est in spinis. Mihi videtur
et illud quod iuxta litteram ad Adam dicitur: inter spinas et tribulos
panem tuum manducabis, hic significare mystice, quod quicumque saeculi
se dederit voluptatibus, curisque istius mundi, panem caelestem et
cibum verum inter spinas comedit. Rabanus. Recte autem spinae
vocantur, quia cogitationum suarum punctionibus mentem lacerant, et
quasi strangulando, spirituales virtutum fructus gignere non
permittunt. Hieronymus. Et eleganter adiunxit fallacia divitiarum
suffocat verbum: blandae enim sunt divitiae, aliud agentes, aliud
pollicentes. Lubrica est illarum possessio, dum huc illucque
circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non
habentes reficiunt. Unde et dominus divites asserit difficulter
intrare in regnum caelorum, suffocantibus divitiis verbum Dei, et
vigorem virtutum emollientibus. Remigius. Et sciendum, quia his
tribus generibus terrae nequam comprehenduntur omnes qui verbum Dei
audire possunt, sed tamen ad salutem perducere non valent.
Excipiuntur gentiles, qui nec audire meruerunt. Sequitur qui vero in
terram bonam seminatus est. Terra bona est fidelis conscientia
electorum, sive mens sanctorum, quae verbum Dei cum gaudio et
desiderio et cordis devotione suscipit, et inter prospera et adversa
viriliter conservat, et ad fructum perducit: unde sequitur et facit
fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero tricesimum.
Hieronymus. Et notandum, quod sicut in terra mala tres fuere
diversitates, scilicet secus viam, et petrosa, et spinosa loca; sic
in terra bona trina diversitas est, centesimi, sexagesimi, et fructus
tricesimi. Et in illa autem et in ista non mutatur substantia, sed
voluntas; et tam incredulorum quam credentium corda sunt qui semen
recipiunt: unde primo dixit venit malus, et rapit quod seminatum est
in corde eius; et secundo et tertio ait hic est qui verbum audit. In
expositione quoque terrae bonae, iste est qui audit verbum. Primum
ergo debemus audire, deinde intelligere, post intelligentiam fructus
reddere doctrinarum, et facere vel centesimum fructum vel sexagesimum
sive tricesimum. Augustinus de Civ. Dei. Quidam putant hoc sic
esse intelligendum quod sancti pro suorum diversitate meritorum, alii
tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos: quod in die
iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. Qua opinione
quidam cum videret homines impunitatem perversissime pollicentes, eo
quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse videantur,
respondit bene potius esse vivendum, ut inter eos quisque reperiatur
qui pro aliis intercessuri sunt liberandis: ne tam pauci sint, ut cito
ad numerum suum pervenientes, multi remaneant qui erui iam de poenis
illorum intercessione non possint, et in eis inveniatur quisquis sibi
spem fructus alieni temeritate vanissima pollicetur. Remigius.
Tricesimum ergo fructum facit qui fidem sanctae Trinitatis docet;
sexagesimum vero qui perfectionem bonorum operum commendat (senario
enim numero omnis mundi ornatus completus est); centesimum autem
fructum facit qui vitam aeternam promittit: centenarius enim de laeva
transit ad dexteram: per laevam autem vita praesens designatur, per
dexteram futura. Aliter: semen verbi Dei tricesimum fructum facit,
quando bonam cogitationem gignit; sexagesimum quando bonam locutionem,
centesimum quando ad fructum boni operis perducit. Augustinus de
quaest. Evang. Vel aliter. Centesimus fructus est martyrum propter
sanctitatem vitae, vel contemptum mortis; sexagenarius virginum
propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis:
solet enim otium concedi sexagenariis post militiam, vel post actiones
publicas; tricesimus vero coniugatorum, quia haec est aetas
praeliantium, et ipsi habent acriorem conflictum, ne libidinibus
superentur. Vel aliter. Confligendum est cum amore temporalium
bonorum, ut ratio vincat; aut etiam edomitus subditusque esse debet,
ut cum surgere coeperit, facile reprimatur; aut ita extinctus ut se
omnino nulla ex parte commoveat. Ex quo fit ut ipsam etiam mortem
propter veritatem alii fortiter spernant, alii aequanimiter, alii
libenter: quae tria genera fructus sunt terrae, tricesimi et
sexagesimi et centesimi. In horum aliquo genere inveniendus est
tempore mortis suae, si quis de hac vita recte cogitat emigrare.
Hieronymus. Vel centesimus fructus virginibus, sexagesimus viduis et
continentibus, tricesimus sancto matrimonio deputatur. Idem. Nam
ipsa digitorum coniunctio, et quasi molli se osculo complectens et
foederans, maritum pingit et coniugem. Sexaginta ad viduas: eo quod
in angustia et tribulatione sint positae: unde et inferiori digito
deprimuntur; quia quanto maior est difficultas expertae quondam
voluptatis illecebris abstinere, tanto maius est praemium. Porro
centesimus numerus a sinistra transit ad dexteram; et iisdem quidem
digitis, non eadem manu circulum faciens exprimit virginitatis
coronam.
|
|