|
Chrysostomus in Matth. In praecedenti parabola locutus est dominus
his qui verbum Dei non suscipiunt: hic autem de his qui suscipiunt
corruptivum sermonem: etenim hoc est diabolicae machinationis veritati
semper errorem inserere: unde dicitur aliam parabolam proposuit illis
dicens. Hieronymus. Proposuit autem aliam parabolam, quasi dives
paterfamilias invitatos diversis reficiens cibis, ut unusquisque
secundum naturam sui stomachi varia alimenta susciperet. Non autem
dixit alteram, sed aliam: si enim proposuisset alteram, expectare
tertiam non poteramus. Praemisit aliam ut plures sequantur. Quae
autem sit parabola, ostenditur cum subditur simile factum est regnum
caelorum. Remigius. Regnum caelorum appellat ipsum filium Dei:
quod regnum simile dicitur esse homini qui seminavit bonum semen in agro
suo. Chrysostomus in Matth. Deinde modum insidiarum Diaboli
ostendit, dicens cum autem dormirent homines, venit inimicus eius, et
superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Demonstrat hic
quod error post veritatem existit: quod et rerum exitus testatur:
etenim post prophetas fuerunt pseudoprophetae, et post apostolos
pseudoapostoli, et post Christum Antichristus. Nisi enim Diabolus
viderit quid imitetur, vel quibus insidietur, non tentat. Quia
igitur vidit quod hic reddit in fructu centum, ille sexaginta, alius
triginta, et non poterat rapere et suffocare quod radicatum erat, per
aliam deceptionem insidiatur, interserens sua, multis ea
similitudinibus colorans, ut facile surripiat his qui habiles sunt ad
deceptionem. Propter hoc non dicit quod seminet aliquod aliud semen,
sed zizania, quae secundum visum assimilantur quodammodo frumento.
Hinc etiam apparet Diaboli malignitas: tunc enim seminavit quando
universa erant completa, ut magis noceret agricolae studio.
Augustinus de quaest. Evang. Dicit autem cum dormirent homines:
quia cum negligentius agerent praepositi Ecclesiae, aut dormitionem
mortis acciperent apostoli, venit Diabolus, et superseminavit eos
quos malos filios dominus interpretatur. Sed recte quaeritur utrum
haeretici sint, aut male viventes Catholici. Sed quod dicit eos in
medio tritici seminatos, quasi videntur illi significari qui unius
communionis sunt. Verumtamen quoniam agrum ipsum non Ecclesiam, sed
hunc mundum interpretatus est, bene intelliguntur haeretici, qui in
hoc mundo permiscentur bonis; ut illis qui in eadem fide mali sint,
palea potius quam zizania deputentur: quia palea etiam fundamentum
habet cum frumento radicemque communem. Schismatici autem videntur
spicis corruptis etiam similiores vel paleis aristarum fractis vel
scissis, et de segete abiectis. Nec tamen consequens est ut omnis
haereticus vel schismaticus ab Ecclesia corporaliter separetur: multos
enim portat Ecclesia, quia non ita defendunt falsitatem sententiae
suae, ut intentam multitudinem faciant; quod si fecerint, tunc
pelluntur. Cum ergo Diabolus sparsis pravis erroribus falsisque
opinionibus superseminasset, hoc est praecedente nomine Christi,
haereses superiecisset, magis ipse latuit, atque occultissimus factus
est: hoc est enim quod dicit et abiit: quamquam in hac parabola
dominus, sicut in expositione conclusit, non quaedam, sed omnia
scandala, et eos qui faciunt iniquitatem, zizaniorum nomine
significasse intelligatur. Chrysostomus in Matth. Ex posterioribus
autem diligenter haereticorum formam describit, dicens cum autem
crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
In principio enim haeretici obumbrant seipsos; cum autem multam
acceperint libertatem, et sermone aliquis cum eis participaverit, tunc
venenum effundunt. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Cum
homo spiritalis esse coeperit diiudicans omnia, tunc ei errores
incipiunt apparere: discernit enim quidquid audierit aut legerit
abhorrere a regula veritatis; sed donec in eisdem perficiatur
spiritualibus, potest eum movere quare sub nomine Christiano tam
multae haereticorum extitere falsitates; unde sequitur accedentes autem
servi patrisfamilias dixerunt ei: domine, nonne bonum semen seminasti
in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Utrum autem ipsi sint servi
quos postea messores appellat, an quia in expositione parabolae
messores dicit esse Angelos; nec quisquam dicere facile ausus fuerit
Angelos nescisse quis zizania superseminaverit; magis oportet
intelligi, homines ipsos fideles servorum nomine hoc loco signatos.
Nec mirum si et bonum semen ipsi dicuntur: ex diversis enim
significationibus una res diversas similitudines recipit: sicut et de
se ait, quod ipse sit ianua, quod ipse sit pastor. Remigius.
Accedunt autem ad Deum sine corpore, sed corde et mentis desiderio:
quo docente intelligunt, Diaboli calliditate hoc esse factum: unde
sequitur et ait illis: inimicus homo hoc fecit. Hieronymus.
Diabolus propterea inimicus homo appellatur, quia Deus esse desiit:
et in Psalmo 9, 20 scriptum est de eo: exsurge, domine, non
confortetur homo. Quamobrem non dormiat qui Ecclesiae praepositus
est, ne per illius negligentiam inimicus homo superseminet zizania,
hoc est haereticorum dogmata. Chrysostomus in Matth. Inimicus autem
vocatur propter iacturam quam infert hominibus: vexatio enim Diaboli
adversus nos est: principium autem vexationis factum est non ab
inimicitia quae est ad nos, sed quae est ad Deum. Augustinus de
quaest. Evang. Cum autem servi Dei cognoverint hanc excogitasse
Diabolum fraudem, cum contra tanti nominis auctorem nihil se valere
sentiret, ut fallacias suas eodem nomine obtegeret; potest sibi
suboriri voluntas ut tales homines de rebus humanis auferant, si
aliquam temporis habeant facultatem; sed utrum facere debeant,
iustitiam Dei consulunt: unde sequitur servi autem dixerunt: vis imus
et colligimus ea? Chrysostomus. Ubi intuenda est servorum diligentia
et dilectio: etenim festinant zizania evellere: quod monstrat eorum de
semine sollicitudinem: ad hoc enim solum respiciunt, non ut aliquis
puniatur, sed ut seminata non pereant. Quid autem dominus responderit
subditur et ait: non. Hieronymus. Datur enim locus poenitentiae;
et monemur, ne cito amputemus fratrem: quia fieri potest ut ille qui
hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat, et defendere
incipiat veritatem: unde subditur ne forte colligentes zizania,
eradicetis simul et triticum. Augustinus de quaest. Evang. In quo
eos patientissimos et tranquillissimos reddit: hoc enim dicitur, quia
boni dum adhuc infirmi sunt, opus habent in quibusdam malorum
commixtione; sive ut per eos exerceantur, sive ut eorum comparatione
magna illis exhortatio fiat, et invitentur ad melius. Aut forte simul
eradicatur triticum cum auferuntur zizania: quia multi primo zizania
sunt, et postea triticum fiunt; qui nisi patienter, cum mali sint,
tolerentur, ad laudabilem mutationem non perveniunt. Itaque si evulsi
fuerint, simul eradicatur et triticum, quod futuri essent, si eis
parceretur. Ideo dicit tales non esse auferendos de hac vita, ne cum
malos conatur interficere, bonos interficiat, quod forte futuri sint;
aut bonis obsit, quibus et invitis utiles sunt. Sed tunc opportune
hoc fiet cum iam in fine non restat vel tempus commutandae vitae, vel
proficiendi ad veritatem ex occasione atque comparatione alieni
erroris: et ideo subdit sinite utraque crescere usque ad messem, idest
usque ad iudicium. Hieronymus. Videtur autem hoc esse contrarium
illi praecepto: auferte malum de medio vestrum. Si enim prohibetur
eradicatio, et usque ad messem tenenda est patientia, quomodo eiciendi
sunt quidam de medio nostrum? Sed inter triticum et zizania (quod nos
appellamus lolium) quamdiu herba est et nec dum calamus venit ad
spicam, grandis similitudo est, et in discernendo aut nulla, aut
difficilis distantia. Primo monet ergo dominus, ne verbi, quod
ambiguum est, cito sententiam proferamus, sed Deo iudici reservemus:
ut cum dies iudicii venerit, ille non suspicionem criminis, sed
manifestum reatum de sanctorum coetu eiciat. Augustinus contra
Epist. Parmeniani. Cum enim quisque Christianorum intus in
Ecclesia constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus ut
anathemate dignus habeatur, fiat hoc (ubi periculum schismatis non
timetur) cum dilectione non ad eradicandum, sed ad corrigendum. Quod
si se non agnoverit, neque poenitendo correxerit, ipse foris exiet,
et per propriam voluntatem ab Ecclesiae communione dirimetur: unde
dominus, cum dixisset sinite utraque crescere usque ad messem,
subiunxit causam, dicens ne forte cum vultis colligere zizania,
eradicetis simul et triticum; ubi satis ostendit, cum metus iste non
subest, sed omnino de frumentorum stabilitate certa securitas manet;
idest, quando ita cuiusque crimen notum est et omnibus execrabile
apparet ut vel nullos prorsus vel non tales habeat defensores per quos
possit schisma contingere; non dormiat severitas disciplinae: in qua
tanto est efficacior emendatio pravitatis, quanto diligentior fuerit
observatio caritatis. Cum vero idem morbus plurimos occupaverit,
nihil aliud boni restat quam dolor et gemitus. Sic igitur
misericorditer corripiat homo quod potest; quod autem non potest,
patienter ferat, et ex dilectione gemat atque lugeat, donec ille
desuper emendet et corrigat; atque usque ad messem differat eradicare
zizania, et paleam ventilare. Turba autem iniquorum, cum facultas
est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est;
et maxime si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod domini
desuper flagellum, quo eos appareat pro suis meritis vapulare: tunc
enim aures humiles praebet emendantis sermoni calamitas auditorum, et
facilius in gemitum confitendi, quam in murmura resistendi afflicta
corda compellit; quamquam etsi nulla calamitas tribulationis premat,
cum facultas detur, utiliter corripitur in multitudine multitudo: nam
sicut separata saevire, sic in ipsa congregatione obiurgata gemere
consuevit. Chrysostomus in Matth. Hoc autem dixit dominus prohibens
occisiones fieri: neque enim oportet interficere haereticum: quia
praelium inexplicabile in orbe terrarum induceretur: et ideo dicit ne
eradicetis simul cum eis frumentum; idest, si moveritis arma, et
occideritis haereticos, necesse est multos sanctorum simul submitti.
Non ergo detinere haereticos et abscindere liberam eorum propalationem
et synodos et studia dissolvere prohibet, sed interficere et occidere.
Augustinus ad Vincentium. Haec autem primitus mea sententia erat,
neminem ad unitatem Christi esse cogendum: verbo enim agendum,
disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos Catholicos
haberemus quos apertos haereticos noveramus. Sed haec opinio mea non
contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis: harum
enim legum terror quibus promulgandis reges serviunt domino in timore,
ita profuit, ut nunc alii dicant: iam hoc volebamus; sed Deo
gratias, qui nobis occasionem praebuit, et dilationum morulas
amputavit. Alii dicant: hoc esse verum iam sciebamus; sed nescio qua
consuetudine tenebamur: gratias Deo, qui vincula nostra disrupit.
Alii dicant: nesciebamus hoc esse veritatem, nec eam discere
volebamus, sed ad eam cognoscendam metus fecit intentos: gratias
domino, qui negligentiam nostram stimulo terroris excussit. Alii
dicant: nos falsis rumoribus terrebamur intrare, quos falsos esse
nesciremus nisi intraremus, nec intraremus nisi cogeremur: gratias
Deo qui praedicationem nostram flagello abstulit, expertos docuit,
quam vana et inania de Ecclesia sua mendax fama iactaverit. Alii
dicant: putabamus quidem nihil interesse, ubi fidem Christi
teneremus; sed gratias domino, qui nos a divisione collegit, et hoc
uni Deo congruere ut in unitate colatur, ostendit. Serviant ergo
reges terrae Christo, leges edendo pro Christo. Augustinus ad
Bonifacium comitem. Quis autem vestrum velit non solum aliquem
haereticorum perire, verum etiam aliquid perdere? Sed aliter non
meruit habere pacem domus David, nisi Absalon filius eius in bello
quod contra patrem gerebat, fuisset extinctus: quamvis magna cura
mandaverit suis ut eum quantum possent vivum salvumque servarent, et
esset cui poenitenti paternus affectus ignosceret. Quid autem ei
restitit nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita, suam
moestitiam consolari? Sic ergo Catholica mater Ecclesia, si
aliquorum perditione tam multos ceteros colligit, dolorem materni
cordis lenit, et sanat tantorum liberatione populorum. Ubi est autem
quod isti clamare consueverunt: liberum est credere vel non credere?
Cui vim Christus intulit? Quem coegit? Ecce habent apostolum
Paulum: agnoscant in eo prius cogentem Christum, et postea
docentem; prius ferientem, et postea consolantem. Mirum autem est
quomodo ille qui poena corporis ad Evangelium coactus intravit, plus
illis omnibus qui solo verbo vocati sunt, in Evangelio laboravit.
Cur ergo non cogeret Ecclesia perditos filios ut redirent, si perditi
filii coegerunt alios ut perirent? Sequitur et in tempore messis dicam
messoribus: colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad
comburendum. Remigius. Messis autem appellatur tempus metendi; per
messem vero designatur dies iudicii, in quo separandi sunt boni a
malis. Chrysostomus in Matth. Sed propter quid dicit colligite
primum zizania? Ut non timeant boni, quasi simul cum zizaniis
tollatur frumentum. Hieronymus. Quod autem dicit zizaniorum
fasciculos igni tradi, et triticum congregari in horrea, manifestum
est, haereticos quosque et hypocritas Gehennae ignibus concremandos;
sanctos vero, qui appellantur triticum, horreis, idest caelestibus
mansionibus, recipi. Augustinus de quaest. Evang. Quaeri autem
potest cur non unum fascem aut unum acervum zizaniorum fieri dixerit;
nisi forte propter varietatem haereticorum, non solum a tritico, sed
etiam a seipsis discrepantium, ipsas uniuscuiusque haereses, in quibus
sigillatim sua communione disiuncti sunt, nomine fasciculorum
designavit: ut etiam tunc incipiant alligari ad comburendum, cum a
Catholica communione segregati, suas proprias quasi Ecclesias habere
coeperint, ut combustio eorum sit in fine saeculi, non alligatio
fasciculorum. Sed si ita esset non tam multi resipiscendo, et in
Catholicam Ecclesiam remeando ab errore discederent. Quapropter
alligatio fasciculorum in fine profutura est, ut non confuse, sed pro
modo perversitatis suae uniuscuiusque erroris pertinacia puniatur.
Rabanus. Et notandum, quod ubi dicit seminavit bonum semen, notat
bonam voluntatem, quae in electis est; ubi vero dicit inimicus venit,
etc., cautelam habendam intimare voluit; quando autem crescentibus
zizaniis, quasi patienter ferens ait inimicus homo hoc fecit,
patientiam nobis commendavit; ubi vero ait ne forte colligentes
zizania, donavit nobis discretionis exemplum; quando autem subiungit
sinite utraque crescere usque ad messem, commendavit longanimitatem;
ad ultimum iustitiam, cum dicit alligate ea in fasciculos ad
comburendum.
|
|