|
Chrysostomus in Matth. Quia dominus dixerat, quod de semine tres
partes pereunt, et salvatur una; et in ipsa rursus quae salvatur,
multa efficitur iactura, propter zizania quae superseminantur; ne
dicerent: qui ergo erunt et quanti fideles? Consequenter hunc timorem
aufert per parabolam sinapis: et ideo dicitur aliam parabolam proposuit
eis, dicens: simile est regnum caelorum grano sinapis. Hieronymus.
Regnum caelorum praedicatio Evangelii est, et notitia Scripturarum
quae ducit ad vitam: de qua dicitur ad Iudaeos: auferetur a vobis
regnum Dei. Huiusmodi ergo regnum caelorum est simile grano sinapis.
Augustinus de quaest. Evang. Granum namque sinapis ad fervorem
fidei pertinet, vel eo quod dicatur venena expellere. Sequitur quod
accipiens homo seminavit in agro suo. Hieronymus. Homo qui seminat
in agro suo, a plerisque salvator intelligitur, qui in animis
credentium seminat; ab aliis ipse homo seminans in agro suo, idest in
corde suo. Quis autem est iste qui seminat nisi sensus noster et
animus, qui suscipiens granum praedicationis, et fovens sementem
humore fidei, facit in agro sui pectoris pullulare? Sequitur quod
minimum quidem est omnibus seminibus. Praedicatio Evangelii minima
est omnibus disciplinis: ad primam quidem doctrinam fidem non habet
veritatis, hominem Deum, Deum mortuum, et scandalum crucis
praedicans. Confer huiusmodi doctrinam dogmatibus philosophorum, et
libris eorum, et splendori eloquentiae, compositionique sermonum; et
videbis quanto minus sit ceteris seminibus semen Evangelii.
Chrysostomus in Matth. Vel minimum est semen Evangelii, quia
discipuli universis erant imbecilliores; sed tamen quia magna erat
virtus in eis, expansa est eorum praedicatio ubique terrarum: et ideo
sequitur cum autem creverit, maius est omnibus oleribus, idest
dogmatibus. Augustinus de quaest. Evang. Dogmata autem sunt
placita sectarum, idest ut placuit sectis. Hieronymus.
Philosophorum enim dogmata cum creverint, nihil mordax, nihil vitale
demonstrant: totum flaccidum marcidumque ebullit in olera et in
herbas, quae cito arescunt et corruunt. Praedicatio autem
evangelica, quae parva videbatur in principio, cum vel in animam
credentis, vel in totum mundum sata fuerit, non exurgit in olera, sed
crescit in arborem, ita ut volucres caeli (quas vel animas
credentium, vel fortitudines Dei servitio mancipatas sentire debemus)
veniant, et habitent in ramis eius: unde sequitur et fit arbor, ita
ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius. Ramos puto
evangelicae arboris, qui de grano sinapis creverunt, dogmatum esse
diversitates, in quibus supradictarum volucrum unaquaeque requiescit.
Assumamus et nos pennas columbae, ut ad altiora volitantes, possimus
habitare in ramis huius arboris, et nidos nobis facere doctrinarum,
terrenaque fugientes ad caelestia festinare. Hilarius in Matth. Vel
grano sinapis seipsum dominus comparavit, acri semini, et omnium
seminum minimo, cuius virtus pressuris accenditur. Gregorius
Moralium. Ipse quidem est granum sinapis, qui in horto sepulturae
plantatus, arbor magna surrexit: granum namque fuit cum moreretur,
arbor cum resurgeret; granum per humilitatem carnis, arbor per
potentiam maiestatis. Hilarius in Matth. Granum igitur hoc postquam
in agro seminatum fuit, idest ubi a populo comprehensus et traditus
morti, tamquam in agro fuit satione quadam corporis consepultus, ultra
mensuram omnium olerum excrevit et universam prophetarum gloriam
excedit. Oleris enim vice tamquam aegroto Israel data est praedicatio
prophetarum; sed iam in ramis arboris caeli volucres inhabitant.
Apostolos scilicet ex Christi virtute protensos, et mundum
inumbrantes in ramis intelligimus, in quo gentes in spem vitae
advolabunt, et aurarum turbine, idest Diaboli spiritu flatuque
vexatae, tamquam in ramis arboris conquiescent. Gregorius Moralium.
In istis etiam ramis volucres requiescunt; quia sanctae animae, quae
quibusdam virtutum pennis a terrena cogitatione se sublevant, in eorum
dictis atque consolationibus ab huiusmodi fatigatione vitae respirant.
|
|