|
Chrysostomus in Matth. Ad idem ostendendum dominus apponit parabolam
de fermento: unde dicitur aliam parabolam locutus est eis: simile est
regnum caelorum fermento; quasi dicat: sicut fermentum multam farinam
transmutat in suam virtutem, ita et vos totum mundum transmutabitis.
Et vide Christi prudentiam: ea enim quae sunt naturae inducit,
demonstrans quoniam sicut illa possibile est fieri, ita et hoc. Non
autem dixit quod posuit simpliciter, sed abscondit; ac si diceret:
ita et vos cum subiecti fueritis impugnatoribus vestris, tunc eos
superabitis. Et sicut fermentum suffoditur quidem, non autem
destruitur, sed paulatim ad suum habitum omnia transmutat, sic et in
praedicatione vestra continget. Non itaque quia multas dixi
superventuras vobis vexationes timeatis; ita enim fulgebitis et omnes
superabitis. Tria autem sata hic pro multis posuit: hunc enim numerum
determinatum pro multitudine indeterminata accepit. Hieronymus.
Satum autem est genus mensurae iuxta morem provinciae Palaestinae,
unum modium et dimidium accipiens. Augustinus de quaest. Evang.
Vel fermentum dicit dilectionem, eo quod fervescere facit, et
excitat; mulierem, sapientiam dicit. In farinae autem satis tribus
intelligitur vel tria illa in homine, ex toto corde, ex tota anima,
et ex tota mente; vel tria illa fructifera, centesimum, sexagesimum,
et tricesimum; vel tria illa genera hominum: Noe, Daniel et Iob.
Rabanus. Dicit autem donec fermentatum est totum, quia caritas in
nostra mente recondita eo usque crescere debet ut totam mentem in sui
perfectionem commutet: quod hic quidem inchoatur, in futuro vero
perficitur. Hieronymus. Vel aliter. Mulier ista, quae fermentum
accipit et abscondit, praedicatio mihi videtur apostolica, vel
Ecclesia de diversis gentibus congregata. Haec tollit fermentum,
intelligentiam scilicet Scripturarum, et abscondit illud in farinae
satis tribus, ut spiritus, anima et corpus in unum redacta, non
discrepent inter se. Vel aliter. Legimus in Platone tria esse in
anima: rationale, irascibile et concupiscibile; et nos ergo si
acceperimus fermentum evangelicum sacrarum Scripturarum, in ratione
possideamus prudentiam, in ira odium contra vitia, in desiderio
cupiditatem virtutum: et hoc totum fiet per evangelicam doctrinam,
quam nobis mater Ecclesia praestitit. Dicam et quorumdam
intelligentiam: mulierem istam et ipsi Ecclesiam interpretantur, quae
fidem hominis farinae satis tribus commiscuit, scilicet credulitati
patris et filii et spiritus sancti: cum in unum fuerit fermentata, non
nos ad triplicem Deum, sed ad unius divinitatis perducit notitiam.
Pius quidem sensus: sed nunquam parabolae et dubia aenigmatum
intelligentia possunt ad auctoritatem dogmatum proficere. Hilarius in
Matth. Vel aliter. Fermento se dominus comparavit: fermentum enim
de farina est, quod virtutem acceptam acervo sui generis reddit. Hoc
autem fermentum acceptum mulier, synagoga scilicet, per iudicium
mortis abscondit: hoc autem in farinae mensuris tribus, idest legis,
prophetarum, Evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum fecit:
ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, idipsum Evangeliorum
profectionibus expleatur, quamquam ad trium gentium vocationem, ex
Sem, Cham et Iaphet, tres mensuras farinae esse referendas sensisse
multos memini. Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat; cum
etsi omnium gentium vocatio sit, in his tamen Christus non absconsus
sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum
sit totum.
|
|