|
Chrysostomus in Matth. Post praemissas parabolas, ne aliquis
opinaretur quod Christus nova induceret, induxit Evangelista
prophetam etiam hunc praedicentem doctrinae modum; et ideo dicit haec
omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas. Marcus autem ait:
quoniam sicut poterant audire, loquebatur eis sermonem in parabolis.
Unde non mireris si de regno disputans, grani et fermenti meminit:
hominibus enim loquebatur idiotis et indigentibus ab his induci.
Remigius. Parabola Graece, Latine dicitur similitudo, per quam
veritas demonstratur. Ostendit quippe in ipsa similitudine quasdam
figuras verborum, et imagines veritatis. Hieronymus. Non autem
discipulis, sed turbis parabolas loquebatur: et usque hodie turbae in
parabolis audiunt: et ideo dicitur et sine parabolis non loquebatur
eis. Chrysostomus in Matth. Quamvis enim multa sine parabolis non
turbis dixerit, sed tamen tunc nihil. Augustinus de quaest. Evang.
Vel hoc dicitur non quia nihil proprie locutus est: sed quia nullum
fere sermonem explicavit, ubi non per parabolam aliquid
significaverit; quamvis in eo aliqua et proprie dixerit: ita ut saepe
inveniatur totus sermo eius parabolis explicatus, totus autem proprie
dictus nullus inveniatur. Explicatos autem sermones dico, quando ex
aliqua occasione rerum incipit loqui quousque terminet quidquid ad ipsam
rem pertinet, et transeat ad aliud. Nonnunquam sane alius
Evangelista contexit quod alius diversis temporibus dictum indicat:
non enim omnino secundum rerum gestarum ordinem, sed secundum suae
quisque recordationis facultatem, narrationem quam exorsus est,
ordinavit. Quare autem in parabolis loqueretur, manifestat
Evangelista, cum subdit ut adimpleretur quod dictum est per prophetam
dicentem: aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a
constitutione mundi. Hieronymus. Hoc testimonium de Psalmo 77,
2 sumptum est. Legi in nonnullis codicibus eo loco ubi nos posuimus
et vulgata editio habet ut adimpleretur quod dictum est per prophetam
dicentem, ubi scriptum est: per Isaiam prophetam dicentem.
Remigius. Unde Porphyrius obiecit fidelibus: Evangelista vester
tantae insipientiae fuit ut quod reperitur in Psalmis, ipse
deputaverit Isaiae. Hieronymus. Quia ergo minime inveniebatur in
Isaia, arbitror postea a prudentibus viris esse sublatum; sed mihi
videtur in principio ita editum: quod scriptum est per Asaph prophetam
dicentem: septuagesimus enim septimus Psalmus de quo sumptum est hoc
testimonium, Asaph prophetae inscribitur, et primum scriptorem non
intellexisse Asaph, et putasse scriptoris vitium, atque emendasse
nomen Isaiae, cuius vocabulum manifestius erat. Sciendum est
itaque, quod non solum David, sed etiam ceteri (quorum in Psalmis
et hymnis et canticis Dei, praescripta sunt nomina) prophetae sunt
appellandi, Asaph videlicet et Idithum, et Heman Ephraites, et
reliqui quos Scriptura commemorat; quodque in persona domini dicitur
aperiam in parabolis os meum, considerandum attentius et inveniendum
describi egressum Israelis ex Aegypto, et omnia signa narrari quae in
Exodi continentur historia. Ex quo intelligimus universa illa quae
ibi scripta sunt, parabolice sentienda, et manifestare abscondita
sacramenta: hoc enim salvator edicturum se esse promittit, dicens
aperiam in parabolis os meum. Glossa. Quasi dicat: qui prius
locutus sum per prophetas, modo in propria persona aperiam os meum in
parabolis, et eructabo de thesauro mei secreti; emittam mysteria quae
abscondita erant a constitutione mundi.
|
|