|
Chrysostomus in Matth. Locutus fuerat dominus turbis in parabolis,
ut eos ad interrogandum induceret; et quamvis multa in parabolis
dixisset, nullus tamen eum interrogavit; et ideo eos dimisit: unde
sequitur tunc dimissis turbis venit in domum. Nullus autem eum
Scribarum sequitur: unde manifestum est quod propter nihil aliud prius
sequebantur quam ut eum caperent in sermone. Hieronymus. Dimittit
autem turbas Iesus, et domum revertitur, ut accedant ad eum
discipuli, et secreto interrogent quae populus nec merebatur audire nec
poterat. Rabanus. Mystice autem dimissa turba tumultuantium
Iudaeorum, ingreditur Ecclesiam gentium, et ibi fidelibus exponit
sacramenta caelestia: unde sequitur et accesserunt ad eum discipuli
eius dicentes: edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Chrysostomus
in Matth. Cum aliquando volentes discere formidaverint interrogare,
nunc libere interrogant, et confisi sunt, quoniam audierant: vobis
datum est nosse mysterium regni Dei; ideoque singulariter
interrogant, non multitudinem aemulantes, quibus non erat datum.
Dimittunt autem parabolam fermenti et sinapis, ut manifestiores;
interrogant autem de parabola zizaniorum, quia habet convenientiam ad
praemissam parabolam de semine, et aliquid amplius ostendit. Dominus
autem quae esset parabola exponit: unde sequitur qui respondens ait
eis: qui seminat bonum semen, est filius hominis. Remigius. Ideo
autem dominus se filium hominis appellavit, ut hoc indicio nobis
exemplum humilitatis relinqueret; sive quia futurum erat ut haeretici
negarent eum verum hominem esse; sive ut per humanitatis fidem possimus
conscendere ad divinitatis cognitionem. Sequitur ager autem est
mundus. Glossa. Cum autem ipse sit qui seminat agrum suum,
manifestum est quia praesens mundus est eius. Sequitur bonum vero
semen hi sunt filii regni. Remigius. Idest sancti et electi viri,
qui inter filios regni computantur. Augustinus contra Faustum.
Zizania autem exponit dominus non aliqua falsa veris Scripturis
immissa, sicut Manichaeus interpretatur; sed omnes filios maligni,
idest, imitatores diabolicae falsitatis: unde sequitur zizania autem
sunt filii nequam; per quos omnes impios et malignos vult intelligi.
Augustinus de quaest. Evang. Omnis autem immunditia in segete
zizania dicuntur. Sequitur inimicus autem qui seminavit ea, est
Diabolus. Chrysostomus in Matth. Etenim hoc diabolicae est
machinationis, veritati semper inserere errorem. Sequitur messis vero
consummatio saeculi est. Alio autem loco ait, de Samaritanis
loquens: levate oculos vestros, et considerate regiones, quoniam iam
albae sunt ad messem; et rursus: messis quidem multa, operarii autem
pauci: in quibus verbis messem dicit iam adesse. Qualiter ergo hic
eam dicit esse futuram? Sed sciendum, quod in alia significatione
messem dicit: unde et ibi dicit, quod alius est qui seminat, et alius
qui metit; hic autem eumdem dicit esse qui seminat et qui metit:
quoniam ibi non ad sui differentiam, sed apostolorum, prophetas
induxit: etenim ipse Christus per prophetas seminavit in Iudaeis et
Samaritanis. Idem ergo nominat semen et messem secundum aliud et
aliud. Cum enim de obedientia loquatur, et persuasione ad fidem,
tunc vocat messem, sicut in quo totum perficitur: sed cum inquirit de
fructu auditionis verbi Dei, tunc consummationem dicit messem, sicut
hic. Remigius. Per messem enim designatur dies iudicii, in quo
separandi sunt boni a malis; quod fiet ministerio Angelorum: unde
infra dicitur, quod veniet filius hominis cum Angelis suis iudicare:
propter quod sequitur messores autem Angeli sunt. Sequitur sicut ergo
zizania colliguntur et igni comburuntur, sic erit in consummatione
saeculi: mittet filius hominis Angelos suos, et colligent de regno
eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem. Augustinus de
Civ. Dei. Numquid de regno illo ubi sunt nulla scandala? De regno
ergo isto eius quod est hic, scilicet Ecclesia, colligentur.
Augustinus de quaest. Evang. Quod autem primo separantur zizania,
hoc est quia tribulatione praecedente separabuntur impii a piis: quod
per bonos Angelos intelligitur fieri, quia officia vindictae possunt
implere boni bono animo, quomodo lex, quomodo iudex; officia vero
misericordiae mali implere non possunt. Chrysostomus in Matth. Vel
potest intelligi de regno caelestis Ecclesiae; et tunc ostenditur hic
duplex poena: videlicet quod excidunt a gloria, in hoc quod dicit et
colligent de regno eius omnia scandala, scilicet ne scandala in regnum
eius intrent; et quod comburuntur, in hoc quod subdit et mittent eos
in caminum ignis. Hieronymus. Omnia autem scandala referuntur ad
zizania. Hoc autem quod dicit et colligent de regno eius omnia
scandala et eos qui faciunt iniquitatem, inter haereticos et
schismaticos qui faciunt iniquitatem, voluit distinguere: ut per eos
qui faciunt scandala intelligantur haeretici; per eos vero qui faciunt
iniquitatem, intelligantur schismatici. Glossa. Vel aliter. Per
scandala possunt intelligi illi qui praebent proximo occasionem
offensionis, aut ruinae; per facientes iniquitatem quoscumque
peccantes. Rabanus. Observa quod dicit et eos qui faciunt
iniquitatem: non qui fecerunt, quia non qui conversi sunt ad
poenitentiam, sed solum qui permanent in peccatis, aeternis
cruciatibus mancipandi sunt. Chrysostomus in Matth. Vide autem
ineffabilem Dei amorem ad homines; est enim ad beneficia promptus, et
ad poenam tardus: cum enim seminat, per seipsum seminat; cum autem
punit, per alios: mittit enim ad hoc Angelos suos. Sequitur ibi
erit fletus et stridor dentium. Remigius. His verbis demonstratur
vera corporum resurrectio: nihilominus ostenditur per hoc duplex poena
Inferni, scilicet nimii caloris, et nimii frigoris. Sicut autem
scandala referuntur ad zizania, ita iusti reputantur in filios regni;
de quibus sequitur tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris
eorum. In praesenti enim saeculo fulget lux sanctorum coram
hominibus, post consummationem autem mundi ipsi iusti fulgebunt sicut
sol in regno patris sui. Chrysostomus in Matth. Non quia ita solum
sicut sol; sed quia hoc sidere aliud magis luculentum non noscimus,
cognitis nobis utitur exemplis. Remigius. Quod autem dicit tunc
fulgebunt, intelligendum est quia et nunc fulgent in exemplum aliorum;
sed tunc fulgebunt sicut sol ad laudandum Deum. Sequitur qui habet
aures audiendi audiat. Rabanus. Idest, qui habet intellectum
intelligat, quia mystice haec omnia intelligenda sunt.
|
|