|
Chrysostomus in Matth. Parabolae quas supra dominus posuerat de
fermento et sinapi, ad virtutem evangelicae praedicationis referuntur,
quoniam superavit orbem terrarum; nunc autem ut pretiositatem et
magnificentiam eiusdem ostenderet, proponit parabolam de thesauro et
margarita, dicens simile est regnum caelorum thesauro abscondito in
agro. Praedicatio enim Evangelii occultata est in mundo, et si non
vendideris omnia, non emes eam; et cum gaudio hoc oportet facere:
unde sequitur quem qui invenit homo abscondit. Hilarius in Matth.
Hic quidem thesaurus gratis invenitur. Evangeliorum enim praedicatio
in abscondito est; sed utendi et possidendi huiusmodi thesauri cum agro
potestas non potest esse sine pretio: quia caelestes divitiae non sine
damno saeculi possidentur. Hieronymus. Quod autem abscondit, non de
invidia facit; sed more servantis et nolentis prodere, abscondit in
corde, quem pristinis praetulit facultatibus. Gregorius in Evang.
Vel aliter. Thesaurus in agro absconditus est caeleste desiderium;
ager vero in quo thesaurus absconditur, est disciplina studii
caelestis: quem scilicet thesaurum cum invenit homo abscondit,
scilicet ut servet: quia studium caelestis desiderii a malignis
spiritibus custodire non sufficit ei qui hoc ab humanis laudibus non
abscondit. In praesenti etenim vita quasi in via sumus, qua ad
patriam pergimus. Maligni autem spiritus iter nostrum quasi quidam
latrunculi obsident. Depraedari ergo desiderant qui thesaurum publice
portant in via. Hoc autem dico, non ut proximi nostri opera nostra
non videant; sed ut per hoc quod agimus, laudes exterius non
quaeramus. Caelorum autem regnum idcirco terrenis rebus simile
dicitur, ut ex his quae animus novit, surgat ad incognita; ut per hoc
quod scit notum diligere, discat ignotum amare. Sequitur et prae
gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet et emit agrum
illum. Agrum profecto venditis omnibus comparat qui voluptatibus
carnis renuntians, cuncta sua terrena desideria per disciplinae
caelestis custodiam calcat. Hieronymus. Vel thesaurus iste, in quo
sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, aut Deus
verbum est, qui in carne Christi videtur absconditus; aut sanctae
Scripturae, in quibus reposita est notitia salvatoris. Augustinus de
quaest. Evang. Hunc autem thesaurum dixit in agro absconditum,
scilicet duo testamenta in Ecclesia; quae cum quis ex parte
intellectus attigerit, sentit illic magna latere; et vadit, et vendit
omnia sua, et emit illum; idest, contemptu temporalium comparat sibi
otium, ut sit dives cognitione Dei.
|
|