|
Glossa. Quia supra Evangelista ostenderat quomodo Pharisaei
Christi miracula calumniabantur, concives autem eius haec admirantes,
Christum tamen contemnebant, refert nunc quam opinionem ex auditis
miraculis Herodes de Christo conceperat: unde dicitur in illo tempore
audivit Herodes tetrarcha famam Iesu. Chrysostomus in Matth. Non
absque causa hic tempus Evangelista designat, sed ut discas tyranni
superbiam et negligentiam: neque enim a principio didicit ea quae erant
de Christo, sed post plurimum tempus: sic etiam multi qui in
potestatibus sunt multa elatione circumdati, huiusmodi tarde
addiscunt, quia non multam horum faciunt curam. Augustinus de Cons.
Evang. Dixit autem Matthaeus in illo tempore, non: in illo die,
vel ipsa hora: nam et Marcus quidem hoc eodem modo dicit, sed non
eodem ordine; sed postquam discipulos ad praedicandum misit; nulla
tamen facta necessitate, qua hoc consequenter gestum esse
intelligeretur. Lucas etiam narrandi eum ordinem tenet quem et
Marcus; nec ipse tamen rerum gestarum ordinem fuisse eumdem credi
cogit. Chrysostomus in Matth. Vide ergo quam magnum quid est
virtus: nam et defunctum Ioannem Herodes formidavit, et de
resurrectione philosophatur: et ideo sequitur et ait pueris suis: hic
est Ioannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes
operantur in eo. Rabanus. Sed quanta est invidia Iudaeorum, ex
isto loco docemur. Ioannem enim a mortuis potuisse resurgere nullo
attestante Herodes alienigena pronuntiavit; Iudaei vero Christum
quem prophetae praedixerant, non resurrexisse, sed furtim ablatum esse
credere maluerunt. In quo insinuatur, quod promptior est animus
gentium ad credulitatem quam Iudaeorum. Hieronymus. Quidam autem
ecclesiasticorum interpretum quaerit quare Herodes ista sit
suspicatus, ut putet Ioannem a mortuis resurrexisse: quasi alieni
erroris nobis reddenda sit ratio, aut ex his verbis habeat occasionem
haeresis metempsychoseos, quae post multos annorum circulos in diversa
corpora dicit animas insinuari: cum eo tempore quo Ioannes decollatus
est, dominus triginta annorum esset. Rabanus. Bene autem de
resurrectionis virtute omnes senserunt, quod maioris potentiae sunt
sancti futuri cum a mortuis resurrexerint, quam fuere dum adhuc carnis
infirmitate gravarentur: propterea dicit et ideo virtutes operantur in
eo. Augustinus de Cons. Evang. Lucas autem dicit: et ait
Herodes: Ioannem ego decollavi. Quid est iste de quo audio talia?
Quia ergo haesitantem Lucas commemoravit Herodem, intelligendum
est, aut post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis
dicebatur, cum dixit pueris suis, sicut hic Matthaeus narrat, hic
est Ioannes Baptista; aut ita pronuntianda sunt haec verba ut
haesitantem adhuc indicent: utroque enim modo pronuntiari potest: ut
aut confirmatum eum ex aliorum verbis accipiamus, aut adhuc eum
haesitantem, ut Lucas commemorat. Remigius. Forte autem quaeret
aliquis quare dicat Matthaeus in illo tempore audivit Herodes, cum
longe superius dicat, quod mortuo Herode, reversus est dominus ex
Aegypto. Sed haec quaestio solvitur, si intelligatur duos fuisse
Herodes: mortuo namque priore Herode, successit ei Archelaus filius
eius, qui post decem annos relegatus est exilio apud Viennam urbem
Galliae. Deinde Caesar Augustus iussit dividi illud regnum in
tetrarchias, et tres partes dedit filiis Herodis. Iste ergo Herodes
qui Ioannem decollavit, est filius maioris Herodis, sub quo dominus
natus est; et ut hoc ostenderet Evangelista, addit tetrarcha.
Glossa. Quia vero dixerat de opinione resurrectionis Ioannis, cum
nihil de morte dixisset, ideo revertitur, et narrat qualiter obierit.
Chrysostomus in Matth. Et hanc historiam nobis Evangelista non
principaliter inducit, quia totum studium fuit ei dicere de Christo,
et nihil aliud, nisi ad hoc conferre deberet. Dicit ergo Herodes
tenuit Ioannem et alligavit eum. Augustinus de Cons. Evang.
Lucas quidem non eodem ordine recordatur, sed circa Baptismum quo
dominus baptizatus est; unde hoc praeoccupasse intelligitur, ut narret
quod multo post factum est. Cum enim commemorasset Ioannes verba de
domino, quod ventilabrum in manu eius sit, continuo hoc subiecit,
quod non continuo factum esse Ioannes Evangelista exponit, cum
commemoret, postea quam baptizatus est Iesus, iisse eum in
Galilaeam, et post rediisse in Iudaeam, et ibi baptizasse circa
Iordanem, antequam Ioannes in carcerem missus esset. Sed nec
Matthaeus nec Marcus eo ordine de Ioanne in carcerem misso in sua
narratione posuerunt: quod factum apparet in eorum scriptis: nam et
ipsi dixerunt, tradito Ioanne dominum iisse in Galilaeam; et post
multa quae fecit ibi, ex occasione famae venientis ad Herodem de
Christo, narrant omnia quae de Ioanne fuerunt incluso et occiso.
Causam autem quare positus sit in carcerem, ostendit cum dicit propter
Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Ioannes: non licet
tibi habere eam. Hieronymus. Vetus narrat historia, Philippum
Herodis maioris filium, fratrem huius Herodis, duxisse uxorem
Herodiadem filiam Arethae regis Arabum; postea vero socerum eius,
exortis quibusdam contra generum simultatibus, tulisse filiam suam, et
in dolorem prioris mariti, Herodis inimici eius nuptiis copulasse.
Ergo Ioannes Baptista, qui venerat in spiritu et virtute Eliae,
eadem auctoritate qua ille Achab corripuerat et Iezabel, arguit
Herodem et Herodiadem, quod illicitas nuptias fecerint, et non
liceat fratre vivente germano, uxorem eius ducere; malens periclitari
apud regem, quam propter adulationem esse immemor praeceptorum Dei.
Chrysostomus in Matth. Non tamen uxori loquitur, sed viro eius,
quoniam principalior erat hic; forsan enim legem Iudaeorum tenebat;
et ideo Ioannes eum ab adulterio prohibuit. Sequitur et volens eum
occidere timuit populum. Hieronymus. Seditionem quidem populi
verebatur propter Ioannem, a quo sciebat turbas in Iordane plurimas
baptizatas; sed amore vincebatur uxoris, ob cuius ardorem etiam Dei
praecepta neglexerat. Glossa. Timor enim Dei corrigit; timor
hominum differt, sed voluntatem non aufert: unde et avidiores reddit
ad crimen quos aliquando suspendit a crimine.
|
|