|
Chrysostomus in Matth. Postquam enarravit Evangelista
incarcerationem Ioannis, prosequitur de occisione ipsius, dicens die
autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio.
Hieronymus. Nullum invenimus alium observasse diem natalis sui, nisi
Herodem et Pharaonem: ut quorum erat par impietas, esset una
solemnitas. Remigius. Et sciendum, quod consuetudo est non solum
divitum, sed etiam pauperum mulierum, ita pudice filias suas nutrire
ut vix ab extraneis videantur. Haec autem impudica mulier impudice
filiam suam nutrivit, quam non docuit pudorem, sed saltationem. Nec
minus reprehendendus est Herodes, qui oblitus est domum suam esse
aulam regiam, quam praedicta mulier fecerat theatrum: unde sequitur et
placuit Herodi: unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque
postulasset ab eo. Hieronymus. Ego autem non excuso Herodem quod
invitus et nolens propter iuramentum homicidium fecerit, qui ad hoc
forte iuravit ut futurae occisionis machinas praepararet: alioquin, si
ob iusiurandum fecisse se dicit, si matris, si patris postulasset
interitum, facturus fuerat, an non? Quod in se ergo repudiaturus
fuit, contemnere debuit in propheta. Isidorus. In malis ergo
promissis rescinde fidem. Impia est promissio quae scelere
adimpletur. Illud non est observandum sacramentum quo malum incaute
promittitur. Sequitur at illa praemonita a matre sua, da mihi,
inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistae. Hieronymus.
Herodias enim timens ne Herodes aliquando resipisceret, vel Philippo
fratri amicus fieret, atque illicitae nuptiae repudio solverentur,
monet filiam ut in ipso statim convivio Ioannis caput postulet: digno
operi saltationis dignum sanguinis praemium. Chrysostomus in Matth.
Duplex est autem hic puellae accusatio: et quoniam saltavit, et
quoniam ita ei placuit ut occisionem expeteret in mercedem. Vide autem
qualiter crudelis et qualiter mollis est Herodes: seipsum enim
obnoxium iuramento facit, illam autem dominam petitionis constituit.
Quia ergo scivit quod ex eius petitione malum eveniebat, tristatus
est: unde sequitur et contristatus est rex. Virtus enim etiam apud
malos admiratione et laudibus digna est. Hieronymus. Vel aliter.
Consuetudinis Scripturarum est ut opinionem multorum sic narret
historicus quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. Sicut Ioseph ab
ipsa quoque Maria appellabatur pater Iesu, ita et nunc Herodes
dicitur contristatus, quia hoc discumbentes putabant. Dissimulator
enim mentis suae, et artifex homicidii, tristitiam praeferebat in
facie, cum laetitiam haberet in mente. Sequitur propter iusiurandum,
et propter eos qui pariter recumbebant iussit dari. Scelus excusat
iuramento, ut sub occasione pietatis impius fieret. Quod autem
subicit et propter eos qui pariter discumbebant, vult omnes sceleris
sui esse consortes, ut in luxurioso convivio cruentae epulae
deferrentur. Chrysostomus in Matth. Si autem testes habere
periurationis formidavit, quanto magis timuisse oportebat tam iniquae
occisionis tantos testes habere? Remigius. Sed in eo minus peccatum
factum est causa maioris peccati: nam quia libidinosam voluntatem non
extinxit, idcirco ad luxuriam usque pervenit; et quia luxuriam non
coercuit, ideo ad reatum homicidii descendit: unde sequitur misitque
et decollavit Ioannem in carcere; et allatum est caput eius in disco.
Hieronymus. Legimus in Romana historia, Flaminium ducem
Romanorum, quod accubanti iuxta meretriculae, quae nunquam vidisse se
diceret hominem decollatum, assensus sit ut reus quidam capitalis
criminis in convivio truncaretur, a censoribus pulsum curia, quod
epulas sanguini commiscuerit, et mortem, quamvis noxii hominis, in
alterius delicias praestiterit, ut libido et homicidium pariter
miscerentur. Quanto sceleratior Herodes et Herodias, ac puella quae
saltavit: in pretium sanguinis petiit caput prophetae, ut haberet in
potestate linguam, quae illicitas nuptias arguebat. Sequitur et datum
est puellae et attulit matri suae. Glossa. Ut habeat in potestate
linguam quae illicitas nuptias arguebat. Gregorius Moralium. Sed
non sine admiratione gravissima perpendo, quod ille prophetiae spiritu
intra matris uterum impletus, quo inter natos mulierum nemo maior
surrexit, ab iniquis in carcerem mittitur; et pro puellae saltu capite
truncatur; et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur.
Numquidnam credimus aliquid fuisse quod in eius vita illa sic despecta
mors tergeret? Sed idcirco Deus suos sic premit in infimis, quia
videt quomodo remuneret in summis. Hinc ergo unusquisque colligat quid
illi passuri quos reprobat, si sic cruciat quos amat. Gregorius
Moralium. Neque autem Ioannes de confessione Christi, sed de
iustitiae veritate requisitus occubuit. Sed quia Christus est
veritas, usque ad mortem pro Christo quasi pro veritate pervenit.
Sequitur et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et
sepelierunt illud. Hieronymus. In quo ipsius Ioannis et salvatoris
discipulos intelligere possumus. Rabanus. Narrat autem Iosephus
vinctum Ioannem in castellum Mecheronta adductum, ibique truncatum;
ecclesiastica vero narrat historia sepultum eum in Sebastia urbe
Palaestinorum, quae quondam Samaria dicta est. Chrysostomus in
Matth. Intende autem qualiter discipuli Ioannis iam magis familiares
facti sunt Iesu: ipsi enim sunt qui annuntiaverunt ei quod factum est
de Ioanne: unde sequitur et venientes nuntiaverunt Iesu. Etenim
universos dimittentes ad ipsum confugiunt; et ita paulatim post
calamitatem et responsionem a Christo datam directi sunt. Hilarius in
Matth. Mystice autem Ioannes praetulit formam legis: quia lex
Christum praedicavit, et Ioannes profectus ex lege est, Christum ex
lege praenuntians. Herodes vero princeps est populi, et populi
princeps subiectae sibi universitatis nomen causamque complectitur.
Ioannes ergo Herodem monebat ne fratris sui uxorem sibi iungeret.
Sunt enim atque erant duo populi: circumcisionis et gentium. Hi
igitur fratres ex eodem sunt humani generis parente; sed Israelem lex
admonebat ne opera gentium et infidelitatem sibi iungeret, quae ipsis
tamquam vinculo coniugalis amoris annexa est. Die autem natalis,
idest rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit: voluptas
enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israel gaudia totis
illecebris suae cursibus efferebatur, cui se etiam sacramento venalem
populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus Israelitae
vitae aeternae munera vendiderunt. Haec matris suae, idest
infidelitatis, instinctu oravit deferri sibi caput Ioannis, idest
gloriam legis; sed populus boni eius quod in lege erat conscius,
voluptatis conditionibus non sine periculi sui dolore concedit; scitque
se talem praeceptorum gloriam non oportuisse concedere; sed peccatis
tamquam sacramento coactus, et principum adiacentium metu atque exemplo
depravatus et victus, illecebris voluptatis moestus obtemperat.
Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco Ioannis caput
offertur: damnum scilicet legis, voluptas corporum, et saecularis
luxus augetur. Igitur per puellam ad matrem defertur; ac sic
probrosus Israel etiam voluptati et infidelitati suae gloriam legis
addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum Ioanne sepultis,
discipuli eius res gestas domino annuntiant, ad Evangelia scilicet ex
lege venientes. Hieronymus. Vel aliter. Nos usque hodie cernimus
in capite Ioannis prophetae, Iudaeos Christum, qui caput
prophetarum est, perdidisse. Rabanus. Sed et linguam et vocem apud
eos perdidit propheta. Remigius. Vel aliter. Decollatio Ioannis
signat minorationem famae illius quae aestimatur a populo Christus,
sicut exaltatio domini in cruce signat profectum fidei: unde Ioannes
dixerat: illum oportet crescere, me autem minui.
|
|