|
Glossa. Salvator, audita nece sui Baptistae, secessit in locum
desertum: unde sequitur quod cum audisset Iesus, secessit inde in
navicula in locum desertum seorsum. Augustinus de Cons. Evang.
Hoc autem continuo post Ioannis passionem Evangelista factum esse
commemorat: unde post haec, facta sunt illa quae primo narrata sunt;
quibus motus Herodes dixit: hic est Ioannes. Illa enim posteriora
debent intelligi quae ad Herodem pertulit fama, ut moveretur, et
haesitaret quisnam iste esse posset de quo audiret talia, cum Ioannem
ipse occidisset. Hieronymus. Non autem secedit in locum desertum,
ut quidam arbitrantur, timore mortis; sed parcens inimicis suis, ne
homicidium homicidio iungerent; vel in diem Paschae suum interitum
differens, in quo propter sacramentum immolandus est agnus, et postes
credentium sanguine respergendi: sive ideo secessit ut nobis praeberet
exemplum temeritatis ultro se tradentium vitandae: quia non omnes eadem
constantia perseverant in tormentis qua se torquendos offerunt. Ob
hanc causam in alio loco praecipit: cum persecuti vos fuerint in ista
civitate, fugite in aliam. Unde eleganter quoque Evangelista non
dicit: fugit in locum desertum, sed secessit, ut persecutores
vitaverit magis quam timuerit. Potest etiam aliam ob causam, audito
Ioannis interitu, secessisse in desertum locum, ut credentium
probaret fidem. Chrysostomus in Matth. Vel ideo hoc fecit quia
plura humanitus vult dispensare, nondum tempore existente denudandi
suam manifeste deitatem; propter quod et discipulis dixit, quod nulli
dicerent quod ipse esset Christus. Post resurrectionem autem volebat
hoc fieri manifestum. Ideo autem quamvis per se noverit quod factum
est, tamen antequam nuntiaretur ei, non secessit, ut demonstraret per
omnia incarnationis veritatem: non enim solo visu, sed operibus hoc
credi volebat. Recedens vero non abiit in civitatem, sed in desertum
in navigio, ut nullus sequeretur. Turbae autem neque ita desistunt,
sed sequuntur; et neque quod gestum est de Ioanne eos terruit: unde
sequitur et, cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de
civitatibus. Hieronymus. Secutae sunt autem eum pedestres, non in
iumentis, non in vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem
mentis ostenderent. Chrysostomus in Matth. Et propter hoc statim
retributionem acceperunt: unde sequitur et exiens vidit turbam multam
et misertus est eis et curavit languidos eorum: etsi enim multa erat
affectio eorum qui civitates dimittebant, et diligenter eum
quaerebant, sed tamen quae ab ipso fiebant, omnis studii superexcedunt
retributionem. Ideoque causam talis curationis misericordiam ponit.
Est autem magna misericordia quod omnes curat, et fidem non expetit.
Hilarius in Matth. Mystice autem Dei verbum, lege finita, navem
conscendens, Ecclesiam adiit, in desertum descendit: relicta quippe
conversatione Israel, in vacua divinae cognitionis pectora transit.
Turba autem hoc audiens, dominum de civitate sequitur in desertum, de
synagoga videlicet ad Ecclesiam tendens: quam videns misertus est, et
omnem languorem infirmitatemque curat, obsessas scilicet mentes et
corda infidelitatis vitio ad intelligentiam novae praedicationis
emundat. Rabanus. Illud quoque notandum, quod postquam dominus in
desertum venerit, secutae sunt eum turbae multae: nam antequam veniret
in solitudinem gentium, ab uno tantum populo colebatur. Hieronymus.
Relinquunt autem civitates suas, hoc est pristinas conversationes et
varietates dogmatum. Egressus autem Iesus signat quod turbae quidem
habebant eundi voluntatem, sed perveniendi vires non habuerunt; ideo
salvator egreditur de loco, et obviam pergit.
|
|