|
Chrysostomus in Matth. Turbarum fidem ostendit quod dominum etiam
famem patientes expectabant usque ad vesperam: ideo sequitur vespere
autem facto, accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: desertus est
locus, et hora iam praeteriit. Cibaturus quidem eos dominus expectat
rogari, quasi ubique non insiliens prior ad miracula, sed vocatus.
Ideo autem nullus de turba accedit: venerabantur enim eum abundanter,
et neque famis sensum accipiebant amore instantiae. Sed neque
discipuli accedentes dicunt: ciba eos; adhuc enim imperfectius erant
discipuli dispositi; sed dicunt desertus est locus: quod enim
videbatur Iudaeis in eremo esse miraculum, cum dicerent: numquid
potest parare mensam in deserto? Hoc et per opera ostendit. Propter
hoc autem et in desertum eos ducit, ut sine omni suspicione sit hoc
miraculum, et nullus aestimet ex castello aliquo prope existenti
inferri aliquid ad mensam. Sed quamvis desertus sit locus, tamen qui
nutrit orbem terrarum, adest; etsi hora iam praeteriit, ut dicunt,
tamen qui non erat horae suppositus, loquebatur. Et quamvis
praeveniens discipulos dominus multos infirmos curaverit, tamen interim
ita imperfecti erant quod neque quid de panibus facturus erat, poterant
aestimare: unde subdunt dimitte turbas, ut euntes in castella emant
sibi escas. Vide autem magistri sapientiam: non enim statim dixit
eis: ego cibabo eos (neque enim hoc facile suscepissent); sed
subditur Iesus autem dixit eis: non habent necesse ire; date illis
vos manducare. Hieronymus. In quo provocat apostolos ad fractionem
panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudo miraculi notior
fieret. Augustinus de Cons. Evang. Potest autem movere, si
dominus, secundum narrationem Ioannis, prospectis turbis, quaesivit
a Philippo unde illis escae dari possent, quomodo sit verum quod
Matthaeus hic narrat prius dixisse domino discipulos ut dimitteret
turbas, quo possent alimenta emere de proximis locis. Intelligitur
ergo, post haec verba dominum inspexisse multitudinem, et dixisse
Philippo quod Ioannes commemorat, Matthaeus autem et alii
praetermiserunt. Et omnino talibus quaestionibus neminem moveri
oportet, cum ab aliquo Evangelistarum dicitur quod ab alio
praetermittitur. Chrysostomus in Matth. Discipuli vero neque per
praemissa verba directi sunt, sed adhuc ut homini loquuntur: unde
sequitur responderunt ei: non habemus hic nisi quinque panes et duos
pisces. Addiscimus autem in hoc discipulorum philosophiam, qualiter
contempserunt escam. Duodecim enim existentes, quinque panes habebant
et duos pisces: contemptibilia enim illis erant corporalia, et a
spiritualibus possidebantur. Quia igitur discipuli adhuc ad terram
trahebantur, iam dominus inducere incipit quae ab ipso erant: unde
sequitur qui ait eis: afferte illos mihi huc. Propter quid autem non
facit panes ex nihilo, quibus turbam pascat? Ut scilicet obstruat
Marcionis et Manichaei os, qui creaturas alienant a Deo; et per
opera doceat quoniam omnia quae videntur, eius opera et creationes
sunt, et ut ostendat quoniam ipse est qui fructus tradidit, qui dixit
a principio: terra germinet herbam virentem; neque enim hoc minus illo
est. Non enim minus est de quinque panibus facere panes tantos, et de
piscibus similiter, quam de terra educere fructum, et ab aquis
reptilia, et alia animata; quod demonstrabat eum esse dominum terrae
et maris. Oportet autem erudiri discipulorum exemplo: quoniam etsi
pauca habuerimus, oportet ea retribuere indigentibus. Iussi namque
discipuli afferre quinque panes, non dicunt: unde mitigabimus famem
nostram? Sed obediunt confestim: unde sequitur et cum iussisset
turbam discumbere super faenum, acceptis quinque panibus et duobus
piscibus, aspiciens in caelum benedixit ac fregit. Quare autem
aspexit in caelum et benedixit? Oportebat namque credi de eo quoniam a
patre est; et quoniam ei aequalis est, aequalitatem demonstrabat, cum
potestate omnia faceret. A patre autem esse se monstrabat per hoc quod
ad ipsum omnia referens faciebat, invocans eum ad ea quae fiebant: et
ideo ut utrumque ostendat, nunc quidem potestate, nunc autem orans
miracula facit. Deinde considerandum, quod in minoribus quidem
respicit in caelum, in maioribus autem potestate omnia facit. Quando
enim peccata dimisit, mortuos suscitavit, mare refrenavit, occulta
cordium redarguit, oculos condidit caeci nati, quae solius Dei sunt,
nequaquam videtur orans; quando autem panes multiplicans fecit quod his
omnibus minus est, tunc respexit in caelum; ut discas quoniam et in
minoribus non aliunde virtutem habet quam a patre. Simul autem erudit
nos non prius tangere mensam, donec gratias egerimus ei qui cibum dat
nobis. Propter hoc etiam et in caelum respicit: aliorum enim signorum
multorum exempla habebant discipuli, huius autem nullum. Hieronymus.
Frangente autem domino, seminarium fit ciborum; si enim fuissent
integri, et non in frusta discerpti, et non divisi in multiplicem
segetem, tantam multitudinem alere non poterant. Turbae autem a
domino per apostolos alimenta suscipiunt: unde sequitur et dedit
discipulis panes, discipuli autem turbis. Chrysostomus in Matth.
In quo quidem non solum eos honoravit, sed voluit ut hoc miraculo
facto, non increduli fiant, neque obliviscantur cum praeterierit,
manibus ipsis testantibus. Ideoque turbas dimittit prius famis sensum
accipere, et discipulos accedere et interrogare: et ab ipsis accepit
panes ut multa essent testimonia eius quod fiebat, et multas
rememorationes haberent miraculi. Ex hoc autem quod nihil amplius quam
panes et pisces eis dedit, et ex hoc quod omnibus communiter ea
apposuit, humilitatem, parsimoniam, et caritatem qua omnia
aestimarent communia, eos erudivit; quod et a loco docuit, cum super
faenum eos discumbere fecit: non enim nutrire solum corpora volebat,
sed et animam erudire. Panes autem et pisces in discipulorum manibus
augebantur: unde sequitur et manducaverunt omnes et saturati sunt.
Sed neque usque ad hoc stetit miraculum: sed et superabundare fecit,
non panes integros, sed fragmenta; ut ostendat quoniam illi panes
neque quantum reliquiae erant, et ut absentes discant quod factum est,
et ne ullus quod factum est aestimet esse phantasiam; unde sequitur et
tulerunt reliquias duodecim cophinos plenos fragmentorum. Hieronymus.
Unusquisque enim apostolorum de reliquiis salvatoris implet cophinum
suum, ut ex reliquiis doceat vero fuisse panes qui multiplicati sunt.
Chrysostomus in Matth. Propter hoc duodecim cophinos superabundare
fecit, ut et Iudas suum cophinum portaret. Accipiens autem
fragmenta, dedit discipulis et non turbis quae adhuc imperfectius
dispositae erant quam discipuli. Iuxta numerum quinque panum, et
comedentium virorum quinque millium multitudo est: unde sequitur
manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis
mulieribus et parvulis. Chrysostomus in Matth. Hoc enim erat plebis
maxima laus; quoniam mulieres et viri astabant, quando hae reliquiae
factae sunt. Hilarius in Matth. Non autem quinque panes
multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt. Crescit
deinde materies, nescio utrum in mensarum loco, aut in sumentium
manibus. Rabanus. Hoc autem miraculum scripturus Ioannes praemisit
quia proximum esset Pascha; Matthaeus vero et Marcus hoc,
interfecto Ioanne, continuo factum esse commemorant: unde colligitur
imminente paschali festivitate fuisse decollatum, et anno post
sequente, cum paschale tempus rediret, mysterium dominicae passionis
esse completum. Hieronymus. Omnia autem haec plena mysteriis sunt;
hoc enim facit dominus non mane, non meridie, sed vespere, quando sol
iustitiae occubuit. Remigius. Per vesperam enim mors domini
designatur: quia postquam ille verus sol in ara crucis occubuit,
famelicos satiavit. Vel per vesperum ultima aetas saeculi designatur,
in qua filius Dei veniens, turbas in se credentium refecit.
Rabanus. Quod autem discipuli rogant dominum ut dimittat turbas, ut
emant sibi cibos per castella, signat fastidium Iudaeorum contra
turbas gentium, quos iudicabant magis aptos ut quaererent sibi cibum in
conventiculis Pharisaeorum, quam divinorum librorum uterentur pastu.
Hilarius in Matth. Sed dominus respondit non habent necesse ire,
ostendens eos quibus medetur, venalis doctrinae cibo non egere neque
necessitatem habere regredi ad Iudaeam, cibosque mercari: iubetque
apostolis ut escam darent. Numquid autem ignorabat non esse quod dari
posset? Sed erat omnis typica ratio explicanda: nondum enim concessum
apostolis erat ad vitae aeternae cibum caelestem panem perficere ac
ministrare: quorum responsio ad spiritualis intelligentiae ordinem
tendit: quia adhuc sub quinque panibus, idest quinque libris legis,
continebantur; et piscium duorum, idest prophetarum et Ioannis
praedicationibus alebantur. Rabanus. Vel per duos pisces et
prophetias et Psalmos habemus: totum enim vetus testamentum in his
tribus completur: lege, prophetis et Psalmis. Hilarius. Haec
igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt; sed ex
his Evangeliorum praedicatio in maiorem suae virtutis abundantiam
crescit. Accumbere post hoc supra faenum populus iubetur, non iam in
terra iacens, sed lege suffultus: et tamquam terrae faeno, fructibus
operis sui unusquisque substernitur. Hieronymus. Vel discumbere
iubentur super faenum, et secundum alium Evangelistam, per
quinquagenos et centenos, ut postquam calcaverint carnem suam, et
saeculi voluptates quasi arens faenum sibi subiecerint, tunc per
quinquagenarii numeri praesentiam, ad perfectum centesimi numeri culmen
ascendant. Aspicit autem ad caelum, ut illuc dirigendos oculos
doceat. Frangitur autem lex cum prophetis, et in eius medio
proferuntur mysteria; ut quod integrum non alebat, divisum per partes
alat gentium multitudinem. Hilarius. Dantur autem apostolis panes,
quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda. Idem autem edentium
numerus invenitur qui futurus fuerat crediturorum: nam, sicut in libro
actuum continetur, ex Israel populi infinitate virorum quinque millia
crediderunt. Hieronymus. Comederunt autem quinque millia virorum,
qui in perfectum virum creverant; mulieres autem et parvuli, sexus
fragilis et aetas minor, numero indigni sunt: unde et in numerorum
libro, servi, mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero
praetermittitur. Rabanus. Turbis autem esurientibus, non nova creat
cibaria; sed acceptis eis quae habebant discipuli, benedixit: quia
veniens in carne, non alia quam quae praedicta sunt, praedicabat; sed
legis et prophetarum scripta mysteriis gravida esse demonstrat. Quod
autem superest turbis, a discipulis tollitur; quia secretiora
mysteria, quae a rudibus capi nequeunt, non sunt negligenter habenda,
sed a duodecim apostolis; qui per duodecim cophinos signantur, et ab
eorum successoribus diligenter inquirenda. Cophinis enim servilia
opera aguntur; et Deus infirma mundi elegit, ut confundat fortia.
Quinque autem millia, pro quinque sensibus corporis, hi sunt qui in
saeculari habitu exterioribus recte uti noverunt.
|
|