|
Chrysostomus in Matth. Diligentem examinationem eorum quae facta
erant, tradere volens, eos qui praemissum signum viderant, iussit a
se separari: quia etsi praesens visus fuisset, phantastice, et non in
veritate, fecisse miraculum diceretur; non tamen ut absens: et ideo
dicitur et statim compulit Iesus discipulos ascendere in naviculam et
praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Hieronymus.
Quo sermone ostenditur invitos eos a domino recessisse, dum amore
praeceptoris ne ad punctum quidem temporis ab eo volunt separari.
Chrysostomus in Matth. Considerandum autem, quod cum dominus magna
operatur, dimittit turbas, docens nos nusquam gloriam multitudinis
prosequi, neque attrahere multitudinem. Et iterum docet, non debere
turbis nos commiscere continuo, neque fugere multitudinem semper; sed
alterutrum utiliter facere: unde sequitur et, dimissa turba, ascendit
in montem solus orare: in quo nos docet quia solitudo bona est, cum
nos Deum interpellare oporteat. Propter hoc etiam ad desertum vadit,
et ibi pernoctat dum orat, erudiens nos in oratione tranquillitatem
quaerere et a tempore et a loco. Hieronymus. Quod autem ascendit
solus orare, non ad eum referas qui de quinque panibus quinque millia
hominum satiavit, sed ad eum qui audita morte Ioannis secessit in
solitudinem: non quod personam domini separemus, sed quod opera eius
inter Deum hominemque divisa sunt. Augustinus de Cons. Evang.
Potest autem hoc videri contrarium quod Matthaeus dimissis turbis eum
dicit ascendere in montem, ut illic solus oraret; Ioannes autem in
monte fuisse, cum easdem turbas pavit. Sed cum et ipse Ioannes
dicat, post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis
teneretur quae eum volebant facere regem, utique manifestum est quod de
monte in planiora descenderat, quando illi panes ministrati sunt. Nec
illud repugnat quod Matthaeus dixit ascendit in montem solus orare;
Ioannes autem: cum cognovisset, inquit, quod venturi essent ut
facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus: neque enim
causa orandi contraria est causae fugiendi: quandoquidem et hinc
dominus docet hanc esse nobis magnam causam orandi quando est causa
fugiendi. Nec illud contrarium est quod Matthaeus prius dixit, eum
iussisse ascendere discipulos in naviculam, ac deinde dimissis turbis
ascendisse in montem solus orare; Ioannes vero prius eum fugisse
commemorat solum in montem, ac deinde: ut autem sero factum est,
inquit, descenderunt discipuli eius ad mare, et cum ascendissent,
etc.; quis enim non videat hoc recapitulando Ioannem postea dixisse
factum a discipulis quod iam Iesus iusserat antequam fugisset in
montem? Hieronymus. Recte autem quasi inviti et detrectantes
apostoli a domino recesserant, ne illo absente naufragia sustinerent:
sequitur enim vespere autem facto, solus erat ibi, idest in monte;
navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus; erat enim ventus
contrarius. Chrysostomus in Matth. Rursus autem discipuli
tempestatem sustinent sicut et prius; sed tunc quidem habentes eum in
navigio, hoc passi sunt, nunc autem soli existentes. Paulatim enim
ad maiora eos ducit, et ad ferendum omnia viriliter instruit.
Hieronymus. Domino quidem in montis cacumine commorante, statim
ventus contrarius oritur, et turbat mare, et periclitantur apostoli;
et tamdiu imminens naufragium perseverat quamdiu Iesus veniat.
Chrysostomus in Matth. Tota autem nocte dimittit eos fluctuari,
erigens eorum cor post timorem, in maius sui desiderium immittens eos,
et in memoriam continuam: propter hoc non confestim eis astitit: unde
sequitur quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare.
Hieronymus. Stationes enim et vigiliae militares in trina horarum
spatia dividuntur. Quando ergo dicit quarta vigilia noctis venisse ad
eos dominum, ostendit tota nocte periclitatos. Chrysostomus in
Matth. Erudiens eos non cito solutionem inquirere advenientium
malorum, sed ferre ea quae contingunt viriliter. Quando autem
putaverunt erui, tunc intensus est timor; unde sequitur et videntes
eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia phantasma est, et
prae timore clamaverunt. Semper enim hoc dominus facit: cum soluturus
sit mala aliqua, difficilia et terribilia inducit. Quia enim non est
longo tempore tentari, cum finiendi sunt agones iustorum, volens
amplius eos lucrari, auget eorum certamina; quod et in Abraham
fecit, ultimum certamen tentationem filii ponens. Hieronymus.
Confusus autem clamor et incerta vox, magni timoris indicium est. Si
autem, iuxta Marcionem et Manichaeum, dominus noster non est natus
ex virgine, sed visus in phantasmate, quomodo nunc apostoli timent ne
phantasma videant? Chrysostomus in Matth. Christus ergo non prius
se revelavit discipulis donec clamaverunt: quanto enim magis
intendebatur timor, tanto magis laetati sunt in eius praesentia: unde
sequitur statimque Iesus locutus est eis dicens: habete fiduciam: ego
sum, nolite timere. Hoc autem verbum et timorem solvit, et fiduciam
praeparavit. Hieronymus. Quod autem dicit ego sum, nec subiungit
quis sit; vel ex voce sibi nota poterant intelligere eum qui per
obscuras noctis tenebras loquebatur, vel ipsum esse scire poterant quem
locutum ad Moysen noverant: haec dices filiis Israel: qui est,
misit me ad vos. In omnibus autem locis ardentissimae fidei ardore
invenitur Petrus. Eodem igitur fidei ardore quo semper, nunc
quoque, tacentibus ceteris, credit se posse facere per voluntatem
magistri quod non poterat per naturam: unde sequitur respondens autem
Petrus dixit: domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas;
quasi dicat: tu praecipe, et illico solidabuntur: unde et leve fiet
corpus quod per se grave est. Augustinus de Verb. Dom. Non enim
possum hoc in me, sed in te. Agnovit Petrus quid sibi esset a se,
quid ab illo, cuius voluntate se credidit posse quod nulla humana
infirmitas posset. Chrysostomus in Matth. Vide autem quantus est
fervor, quanta fides. Non dixit: ora et deprecare; sed iube; non
enim solum credidit quoniam potest Christus ambulare super mare, sed
quoniam potest et alios inducere; et concupiscit velociter ad eum ire:
hoc enim tam magnum quaesivit propter amorem solum, non propter
ostentationem. Non enim dixit: iube me ire super aquas; sed iube me
venire ad te. Patet autem quod cum in miraculo supra posito ostenderit
quod dominatur mari, nunc ad mirabilius signum eos inducit: unde
sequitur at ille ait: veni. Et descendens Petrus de navicula,
ambulabat super aquas ut veniret ad Iesum. Hieronymus. Qui putant
domini corpus ideo non esse verum, quia super molles aquas quasi molle
et aereum incesserit, respondeant quomodo ambulaverit Petrus, quem
utique verum hominem non negabunt. Rabanus. Denique Theodorus
scripsit corporale pondus non habuisse dominum secundum carnem, sed
absque pondere super mare ambulasse; sed contrarium fides Catholica
praedicat: nam Dionysius dicit, quod non infusis pedibus corporale
pondus habentibus et materiale onus, deambulabat super undam.
Chrysostomus in Matth. Petrus autem quod maius est superans,
scilicet undam maris, a minori turbatur, scilicet a venti impulsu:
unde sequitur videns autem ventum validum timuit. Talis est enim
natura humana ut multoties in magnis recte se habens, in minoribus
reprehendatur. Hic autem quod Petrus timuit, differentiam monstrabat
magistri et discipuli; sed et alios discipulos mitigabat. Si enim in
duobus fratribus sessuris ad dexteram molestati sunt, multo magis hic
molestati fuissent: nondum enim erant spiritu pleni; postea vero
spirituales effecti, ubique Petro primatum concedunt, et in
concionibus eum praemittunt. Hieronymus. Paululum etiam relinquitur
tentationi, ut augeatur fides, et intelligat se non facultate
postulationis, sed potentia domini conservatum. Ardebat enim in animo
eius fides; sed humana fragilitas in profundum trahebat. Augustinus
de Verb. Dom. Praesumpsit ergo Petrus de domino, titubavit ut
homo, sed redivit ad dominum: unde sequitur et, cum coepisset mergi,
clamavit dicens: domine, salvum me fac. Numquid autem dominus
desereret titubantem, quem audierat invocantem? Unde sequitur et
continuo Iesus extendens manum apprehendit eum. Chrysostomus in
Matth. Ideo autem non iniunxit ventis quiescere, sed extendens
manum, apprehendit eum, quoniam illius fide opus erat. Cum enim quae
a nobis sunt defecerint, tunc ea quae a Deo sunt, stant. Ut igitur
monstraret quia non venti immissio, sed illius modica credulitas
periculum operabatur, subditur et ait illi: modicae fidei, quare
dubitasti? In quo manifestat quia neque ventus nocere potuisset, si
fides firma fuisset. Sicut autem pullum ante tempus ex nido exeuntem
et casurum, mater alis portans, rursus ad nidum reducit, ita et
Christus facit: unde sequitur et, cum ascendissent in naviculam,
cessavit ventus. Qui autem erant in navicula venerunt et adoraverunt
eum dicentes: vere filius Dei es. Rabanus. Quod quidem de nautis
intelligendum est, sive de apostolis. Chrysostomus in Matth. Vide
autem qualiter paulatim ad id quod est excelsius universos ducebat:
supra enim increpavit mare; nunc autem magis virtutem suam demonstrat,
super mare ambulando, et alii hoc idem facere iubendo, et
periclitantem salvando; ideoque dicebant ei vere filius Dei es: quod
supra non dixerant. Hieronymus. Si ergo ad unum signum
tranquillitate maris reddita, quae post nimias procellas interdum et
casu fieri solet, nautae atque rectores vere filium Dei confitentur,
cur Arius ipsum in Ecclesia praedicat creaturam? Augustinus de
Verb. Dom. Mystice autem mons altitudo est. Quid autem altius
caelo in hoc mundo? Quis vero in caelum ascendit, novit fides
nostra. Cur autem solus ascendit in caelum? Quia nemo ascendit in
caelum nisi qui de caelo descendit: quamvis et cum in fine venerit, et
nos in caelum levaverit, etiam tunc solus ascendet; quia caput cum
corpore suo unus est Christus; nunc autem solum caput ascendit.
Ascendit autem orare, quia ascendit ad patrem pro nobis interpellare.
Hilarius in Matth. Vel quod vespere solus est, solitudinem suam in
tempore passionis ostendit, ceteris trepidatione dilapsis.
Hieronymus. Ascendit etiam in montem solus, quia turba ad sublimia
sequi non potest, nisi docuerit eam iuxta mare in littore. Augustinus
de Verb. Dom. Verumtamen dum Christus orat in excelso, navicula
turbatur magnis fluctibus in profundo; et quia insurgunt fluctus,
potest ista navicula turbari; sed quia Christus orat, non potest
mergi. Naviculam quippe istam, Ecclesiam cogitate; turbulentum
mare, hoc saeculum. Hilarius in Matth. Quod autem navem
conscendere discipulos iubet, et ire trans fretum, dum turbas ipse
dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem orare; esse intra
Ecclesiam iubet, et periculum fieri usque in id tempus quo revertens
in claritatis adventu populo omni qui ex Israel erit reliquus salutem
reddat, eiusque peccata dimittat; dimissoque eo, vel in caeleste
regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria eius et
maiestate consistat. Sed inter haec discipuli vento ac mari
deferuntur; et totius saeculi motibus, immundo spiritu adversante,
iactantur. Augustinus de Verb. Dom. Quando enim aliquis impiae
voluntatis, maximae potestatis, persecutionem indicit Ecclesiae,
super naviculam Christi grandis unda consurgit. Rabanus. Unde bene
dicitur, quia navis erat in medio mari, et ipse solus in terra: quia
nonnumquam Ecclesia tantis pressuris est afflicta ut eam dominus
deseruisse videatur ad tempus. Augustinus de Verb. Dom. Venit
autem dominus ad visitandos discipulos suos, qui turbabantur in mari,
quarta vigilia noctis, idest extrema parte noctis: vigilia enim una
tres horas habet, ac per hoc nox quatuor vigilias habet. Hilarius.
Prima igitur vigilia fuit legis, secunda prophetarum, tertia
corporalis adventus, quarta in reditu claritatis. Augustinus de
Verb. Dom. Quarta igitur vigilia noctis, hoc est pene iam nocte
finita, veniet in fine saeculi, iniquitatis nocte transacta, ad
iudicandum vivos et mortuos. Venit autem mirabiliter. Surgebant enim
fluctus, sed calcabantur: quantumlibet enim potestates saeculi
consurgant, premit earum caput nostrum caput. Hilarius. Veniens
autem Christus in fine invenit Ecclesiam fessam, et Antichristi
spiritu et totius saeculi motibus inveniet circumactam. Et quia de
Antichristi consuetudine ad omnem tentationum novitatem solliciti
erunt, etiam ad domini adventum expavescent, falsas rerum imagines
metuentes. Sed bonus dominus timorem depellet dicens ego sum; et
adventus sui fide metum naufragii imminentis repellet. Augustinus de
quaest. Evang. Vel quod dixerunt discipuli phantasma esse, signat
quia quidam qui cesserint Diabolo, de Christi adventu dubitabunt.
Quod autem Petrus implorat auxilium a domino ne mergatur, signat
quibusdam tribulationibus, etiam post ultimam persecutionem,
purgaturum Ecclesiam: quod et Paulus signat dicens: salvus erit,
sic tamen quasi per ignem. Hilarius in Matth. Vel quod Petrus ex
omni consistentium in navi numero respondere audet, et iuberi sibi ut
supra aquas ad dominum veniat precatur, passionis tempore voluntatis
suae designat affectum, dum vestigiis domini inhaerens, ad
contemnendam mortem conatus est. Sed infirmitatem futurae tentationis
timiditas eius ostendit: per metum enim mortis, usque ad negandi
necessitatem coactus est. Clamor autem eius poenitentiae suae gemitus
est. Rabanus. Respexit dominus, et ad poenitentiam convertit;
manum extendit et indulgentiam tribuit: et sic discipulus salutem
invenit: quia non est volentis neque currentis, sed miserentis Dei.
Hilarius. Quod autem trepidante Petro virtutem perveniendi ad se
dominus non inducit, sed manu apprehensum sustinuit, haec est ratio:
solus enim passurus pro omnibus omnium peccata solvebat; nec socium
admittit quicquid universitati praestatur ab uno. Augustinus de
Verb. Dom. In uno etiam apostolo, idest Petro, in ordine
apostolorum primo et praecipuo, in quo figurabatur Ecclesia, utrumque
genus significandum fuit; idest firmi in hoc quod super aquas
ambulavit, et infirmi in hoc quod dubitavit: nam et unicuique sua
cupiditas tempestas est. Amas Deum? Ambulas supra mare: sub
pedibus tuis est saeculi timor. Amas saeculum? Absorbet te. Sed
cum fluctuat cupiditate cor tuum, ut vincas cupiditatem, invoca
Christi divinitatem. Rabanus. Aderit autem dominus, si sopitis
tentationum periculis, protectionis suae fiduciam retribuat; et hoc,
diluculo appropinquante: cum enim humana fragilitas pressuris obsita
suarum virium parvitatem considerat, erga se tenebras cernit; cum
autem mentem ad supernum praesidium erexerit, repente exortum Luciferi
conspicit, qui totam vigiliam matutinam illuminat. Nec mirandum, si
ascendente in naviculam domino ventus cessavit: in quocumque enim corde
dominus per gratiam adest, mox universa bella quiescunt. Hilarius.
Ascensu etiam Christi in navim, ventum et mare esse sedatum, post
claritatis suae reditum aeterna Ecclesiae pax et tranquillitas
indicatur: et quia tunc manifestius adveniet, recte admirantes
universi locuti sunt: vere filius Dei es. Confessio enim universorum
tunc absoluta et publica erit: Dei filium non iam in humilitate
corporea, sed in gloria caelesti pacem Ecclesiae reddidisse.
Augustinus de quaest. Evang. Signatur enim, claritatem eius tunc
manifestam futuram per speciem iam videntibus qui per fidem nunc
ambulant.
|
|