|
Remigius. Narraverat superius Evangelista, dominum iussisse
discipulos suos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans
fretum; nunc autem in coepta intentione perseverans, dicit quo in
transfretando pervenerint, dicens et, cum transfretassent, venerunt
in terram Genesareth. Rabanus. Terra Genesar iuxta stagnum
Genesareth a loci ipsius natura nomen trahens, qua crispantibus aquis
de seipso sibi excitare auram perhibetur: Graeco enim vocabulo quasi
generans sibi auram dicitur. Chrysostomus in Matth. Monstrat autem
Evangelista quod post multum tempus ad partes illas Christus venerat:
et ideo sequitur et, cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt
in universam regionem illam. Hieronymus. Cognoverunt autem eum
rumore, non facie; vel certe pro signorum magnitudine quae perpetrabat
in populis, vultu plurimis notus erat. Et vide quanta fides sit
hominum terrae Genesareth, ut non praesentium tantum salute contenti
sint, sed mittant ad alias per circuitum civitates. Chrysostomus in
Matth. Neque enim similiter ut prius ad domos trahebant, et tactum
manus inquirebant; sed cum maiori fide eum alliciebant: unde sequitur
et obtulerunt ei omnes male habentes et rogabant eum ut vel fimbriam
vestimenti eius tangerent. Mulier enim quae fluxum sanguinis
patiebatur, universos hanc sapientiam docuit, ut scilicet tangendo
fimbriam vestimenti Christi, salvarentur. Patet etiam quod tempus
quo Christus absens fuit, non solum fidem eorum non dissolvit, sed et
maiorem reddidit, cuius virtute omnes salvati sunt: et ideo sequitur
et quicumque tetigerunt salvi facti sunt. Hieronymus. Si autem
sciremus quid in nostra lingua resonat Genesareth, intelligeremus
quomodo Iesus per typum apostolorum et navis, Ecclesiam de
persecutionis naufragio liberatam transducat ad littus, et in
tranquillissimo portu faciat requiescere. Rabanus. Genesar enim
interpretatur ortus principium. Tunc autem plena nobis tribuetur
tranquillitas, quando Paradisi per Christum nobis restituetur
hereditas ac primae stolae iucunditas. Hilarius. Vel aliter.
Finitis legis temporibus, et ex Israel quinque millibus virorum intra
Ecclesiam collocatis, iam credentium populus occurrit: iam ipse ex
lege per fidem salvus, reliquos ex suis infirmos aegrotosque offert
domino; oblatique fimbrias vestimentorum contingere optabant, salvi
per fidem futuri; sed ut ex veste tota fimbriae, ita ex domino nostro
Iesu Christo sancti spiritus gratiae virtus exiit, quae apostolis
data, ipsis quoque tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his
qui contingere cupiunt subministrat. Hieronymus. Vel fimbriam
vestimenti eius minimum mandatum intellige; quod qui transgressus
fuerit, minimus vocabitur in regno caelorum; vel assumptionem
corporis, per quam venimus ad verbum Dei. Chrysostomus in Matth.
Nos autem non solum fimbriam aut vestimentum Christi habemus, sed
etiam corpus eius, ut comedamus. Si ergo qui fimbriam vestimenti eius
tetigerunt, tantam acceperunt virtutem, multo magis qui totum ipsum
sument.
|
|