|
Rabanus. Homines Genesareth et minus docti credunt; sed qui
sapientes videntur, ad pugnam veniunt: iuxta illud: abscondisti haec
a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; unde dicitur
tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis Scribae et Pharisaei.
Augustinus de Cons. Evang. Ita autem conserit Evangelista
narrationis suae ordinem, dicens tunc accesserunt: ut quantum ipse
transitus indicat, rerum etiam consequentium ordo servetur.
Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem Evangelista hic tempus
designat ut ostendat ineffabilem illorum nequitiam nulli cedentem: tunc
enim venerunt quando plurima signa operatus est, quando infirmos ex
tactu fimbriae curaverat. Quod autem ab Hierosolymis venisse dicuntur
Scribae et Pharisaei, sciendum est, quod per omnes tribus erant
disseminati; sed qui in metropoli habitabant, peiores aliis erant,
velut ampliori fruentes honore, et maiorem superbiam possidentes.
Remigius. Duabus autem de causis reprehenduntur: et quia ab
Hierosolymis venerant, idest a loco sancto descenderant; et quia
seniores populi et legis doctores erant; et non ad discendum, sed ad
reprehendendum dominum venerant: subditur enim dicentes: quare
discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Hieronymus. Mira
Pharisaeorum Scribarumque stultitia. Dei filium arguunt, quare
traditiones hominum et praecepta non servet. Chrysostomus in Matth.
Vide autem qualiter et a sua interrogatione capiuntur: non enim
dicunt: quare transgrediuntur legem Moysi; sed traditionem seniorum:
unde manifestum est, quod multa nova inducebant sacerdotes, quamvis
Moyses dixerit: non adicietis ad verbum quod ego propono vobis hodie,
et non auferetis ab eo; et quando oportebat eos ab observationibus
liberari, tunc amplioribus observationibus se alligabant, timentes ne
aliquis eorum principatum auferret; terribiliores esse volentes, quasi
et ipsi essent legislatores. Remigius. Quae autem fuerint
traditiones, manifestat Marcus cum ait: Pharisaei et omnes Iudaei,
nisi crebro lavent manus suas, non manducant panem. Unde et hic
discipulos reprehendunt, dicentes non enim lavant manus suas cum panem
manducant. Beda. Verba enim prophetarum carnaliter accipientes,
quod dictum erat: lavamini, et mundi estote, de corpore solum lavando
servabant; et ideo statuerant nonnisi lotis manibus manducandum esse.
Hieronymus. Manus autem, idest opera non corporis sed animae
lavandae sunt ut fiat in illis verbum Dei. Chrysostomus in Matth.
Ideo autem discipuli non lotis manibus manducabant, quia iam superflua
despiciebant, ea solum quae sunt necessaria attendentes, et neque
lavari, neque non lavari pro lege habentes, sed ut contingebat
alterutrum facientes. Qui enim et ipsum necessarium cibum
contemnebant, qualiter circa hoc studium haberent? Remigius. Vel
reprehendebant Pharisaei discipulos domini, non de ista lavatione,
quae consueto more congruit, et necessariis temporibus agitur; sed de
illa superflua quae de superstitiosa traditione seniorum fuerat
reperta. Chrysostomus in Matth. Christus autem non excusavit, sed
confestim reaccusavit, demonstrans quoniam eum qui magna peccat, pro
parvis peccatis aliorum sollicitum esse non oportet: unde sequitur ipse
autem respondens ait illis: quare et vos transgredimini mandatum Dei
propter traditionem vestram? Non autem dicit quod bene faciunt
transgredientes, ut non det eis occasionem calumniae; neque tamen
vituperat quod ab apostolis factum est, ne approbet eorum traditiones;
neque rursus accusat seniores, ne tamquam iniuriatorem eum
repulissent, sed increpat eos qui advenerant, tangens etiam seniores
qui talem traditionem statuerant, dicens (Hieronymus): cum vos
propter traditionem hominum praecepta Dei negligatis, quare discipulos
meos arguendos creditis, quod seniorum iussa parvipendant, ut Dei
praecepta custodiant? Nam Deus dixit: honora patrem et matrem.
Honor in Scripturis non tantum in salutationibus et officiis
deferendis, quantum in eleemosynis ac munerum oblatione sentitur.
Honora, inquit apostolus, viduas quae vere viduae sunt. Hic enim
honor donum intelligitur. Praeceperat ergo dominus, vel
imbecillitates vel aetates vel penurias parentum considerans, ut filii
honorarent etiam in vitae necessariis ministrandis parentes suos.
Chrysostomus in Matth. Voluit autem monstrare quod parentes essent
valde honorandi, per hoc quod adiunxit et praemium et poenam. Sed
dominus hic praemium praetermittens quod honorantibus repromittitur,
scilicet esse longaevum super terram, ponit quod terribilius est,
scilicet poenam: ut et ipsos stupefaceret, et alios attraheret: unde
addit et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur: in quo
demonstrat eos morte dignos esse. Si enim qui verbo dehonorat
parentem, morte punitur, multo magis vos qui opere: et non solum
dehonoratis parentes, sed et alios hoc docetis. Qui igitur neque
vivere debetis, qualiter meos discipulos incusatis? Quomodo autem
Dei mandatum transgrediantur, manifestat cum subdit vos autem
dicitis: quicumque dixerit patri vel matri: munus quodcumque est ex
me, tibi proderit. Hieronymus. Praemissam enim providentissimam
Dei legem volentes Scribae Pharisaeique subvertere, ut impietatem
sub nomine pietatis inducerent, docuerunt pessimos filios, ut si quis
ea quae parentibus offerenda sunt, Deo voluerit vovere, qui verus est
pater, oblatio domini praeponatur parentum muneribus. Glossa. Ut
sit sensus: quod ego offero Deo, et mihi et tibi proderit; et ideo
non debes sumere, scilicet res meas in tuos usus; sed pati ut Deo
offeram. Hieronymus. Vel certe ipsi parentes, qui Deo consecrata
cernebant, ne sacrilegii crimen incurrerent, declinantes, egestate
conficiebantur; atque ita fiebat ut oblatio liberorum sub occasione
templi et Dei in lucra cederet sacerdotum. Glossa. Ut sit sensus:
quicumque, idest quisquis vestrum, o iuvenes, dixerit, idest dicere
poterit vel dicet, patri vel matri: o pater, munus quod est ex me,
Deo iam devotum, proderit tibi. Admirando; quasi diceret: non
debes sumere, ne sis reus sacrilegii. Vel potest legi per defectum
hoc modo: quicumque dixerit patri, etc., subaudi: faciet Dei
mandatum, vel complebit legem, vel erit dignus vita aeterna.
Hieronymus. Potest autem et hunc breviter habere sensum.
Compellitis, inquit, filios, ut dicant parentibus suis: quodcumque
donum oblaturus eram Deo, in tuos consumis cibos, tibique prodest, o
pater et mater; quasi diceret: non. Glossa. Et sic propter istas
persuasiones avaritiae vestrae, ille iuvenis non honorificabit patrem
et matrem: unde sequitur et non honorificabit patrem et matrem; quasi
diceret: vos filiis ista pessima suasistis; et propter hoc filius
postea patrem et matrem non honorificabit; et ita mandatum Dei de
sustentandis parentibus fecistis irritum propter traditionem vestram,
scilicet avaritiae vestrae servientes. Augustinus contra Advers.
Leg. et Proph. Evidenter autem hic Christus ostendit, et illam
esse Dei legem quam haereticus blasphemat, et Iudaeos habere suas
traditiones a libris propheticis et legitimis alienas; quas apostolus
appellat profanas fabulas et viles. Augustinus contra Faustum.
Multa etiam nos hic dominus docet: et Iudaeos a Deo suo se non
avertere, et eius mandata non tantum se non infringere, verum etiam
illos a quibus infringerentur arguere, et non nisi per Moysen ista
mandasse. Augustinus de quaest. Evang. Vel aliter. Munus
quodcumque est ex me, tibi proderit; idest, munus quod offers causa
mei, ad te iam pertinebit: quibus verbis significant filii iam sibi
non necesse esse parentum pro se oblationem, quod ad eam aetatem
pervenissent ut possent iam ipsi offerre pro se. In hac ergo aetate
constitutos, ut possent parentibus suis hoc dicere, cum hoc
dixissent, negabant Pharisaei reos esse, si parentibus non
praestarent honorem.
|
|