|
Chrysostomus in Matth. Monstraverat dominus quod Pharisaei non
erant digni accusare transgredientes mandata seniorum, cum Dei legem
destruerent; rursus autem demonstrat hoc ipsum et a propheta: unde
dicit hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias dicens: populus
hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. Remigius.
Hypocrita dicitur simulator, quia aliud opere simulat, et aliud corde
gestat. Isti ergo bene hypocritae dicuntur, quia sub honore Dei
terrena sibi lucra accumulare cupiebant. Rabanus. Praevidit autem
Isaias simulationem Iudaeorum, quod in dolo pugnarent contra
Evangelium; et ideo dixit ex persona domini populus hic labiis me
honorat, et cetera. Remigius. Iudaeorum namque populus labiis et
ore Deo appropinquare et honorare eum videbatur, quia unius Dei
cultum se habere gloriabatur; sed corde longe a Deo recessit: quia
visis signis atque miraculis, nec divinitatem eius cognoscere, nec eum
suscipere voluerunt. Rabanus. Item labiis eum honorabant quando
dicebant: magister, scimus quia verax es; sed cor eorum longe ab eo
fuit quando miserunt insidiatores, ut eum caperent in sermone.
Glossa. Vel commendando exteriorem munditiam eum honorabant, sed dum
interiori, quae vera est, carebant, cor eorum longe erat a Deo, et
illis talis honor inutilis erat: unde sequitur sine causa autem colunt
me docentes doctrinas et mandata hominum. Rabanus. Non enim habebunt
mercedem cum veris cultoribus, docentes doctrinas et mandata hominum,
contemptis praeceptis divinis. Chrysostomus in Matth. Augmentata
ergo accusatione Pharisaeorum a testimonio prophetae, et illis non
emendatis, iam eis non loquitur, sed turbis: unde dicit et,
convocatis ad se turbis, dixit eis: audite et intelligite. Quia
turbis dogma excelsum et multa philosophia plenum propositurus erat,
non simpliciter hoc enuntiat, sed susceptibilem facit sermonem. Primo
quidem et honore et sollicitudine exhibita circa turbas; quod ostendit
Evangelista dicens et convocatis ad se turbis. Deinde etiam
susceptibilem facit sermonem ex tempore: quia post mortuos suscitatos,
post victoriam contra Pharisaeos habitam, tunc legem proponit, ut
facilius suscipiatur. Et non solum simpliciter turbas advocavit; sed
etiam eos attentiores fecit in hoc quod dixit audite et intelligite;
idest, attendite et erigimini mente ad hoc audiendum. Non autem dixit
eis: nihil est observatio escarum, neque quod Moyses male
iniunxerat; sed per modum admonitionis et consilii a rerum ipsarum
natura testimonium accipiens ait non quod intrat in os, coinquinat
hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
Hieronymus habet communicat. Hieronymus. Verbum communicat proprie
Scripturarum est, et publico sermone non teritur. Populus autem
Iudaeorum partem Dei se esse iactans, communes cibos vocat quibus
omnes utuntur homines; verbi gratia, suillam carnem, ostreas,
lepores et istiusmodi animantia, quae ungulam non findunt, nec
ruminant, nec squamosa in piscibus sunt. Unde et in actibus
apostolorum scriptum est: quod Deus sanctificavit, tu ne commune
dixeris. Commune ergo quod ceteris hominibus patet, et quasi non de
parte Dei, pro immundo appellatur. Augustinus contra Faustum.
Testamento autem veteri non est contraria ista sententia, qua dominus
dicit non quod intrat in os; in qua apostolus: omnia munda mundis et:
omnis creatura Dei bona est. Si possunt, hoc apostolum de ipsis
dixisse naturis, intelligant Manichaei; illas autem litteras,
propter quasdam praefigurationes tempori congruentes, animalia quaedam
non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque, verbi
gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est,
quia natura omnis creatura Dei bona est; quadam vero significatione
agnus mundus, porcus immundus est; tamquam si stultum et sapientem
diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum
quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum
verborum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura
sui, sed quoniam quoddam immundum significat. Et fortasse quod est in
rerum figuris porcus, hoc est in hominum genere stultus: et tam illud
animal quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quoddam unum
idemque significant. Immundum quippe illud animal in lege positum
est, eo quod non ruminet; non autem hoc eius vitium, sed natura est.
Sunt autem homines, qui per hoc animal significantur, immundi proprio
vitio, non natura; qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea
de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab
intestino memoriae, tamquam ad os cogitationis recordandi dulcedine
revocare, quid aliud est quam spiritualiter ruminare? Quod qui non
faciunt, illorum animalium genere figurantur. Hae autem similitudines
rerum in locutionibus vel observationibus figuratis rationales mentes
utiliter et suaviter movent; sed priori populo multa talia non tantum
audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat quo
non tantum dictis, sed etiam factis prophetizari oportebat ea quae
posteriore tempore fuerant revelanda: quibus per Christum atque in
Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt
imposita, prophetiae tamen est auctoritas commendata. Requiro autem a
Manichaeis, utrum ista domini sententia qua dixit, non inquinari his
hominem quae in os eius intrant, vera aut falsa sit. Si falsam
dicunt, cur eam eorum doctor Adimantus a Christo prolatam dicens, ad
expugnandum vetus testamentum obiecit? Si autem vera est, cur
adversus eam credunt se coinquinari? Hieronymus. Opponat autem
prudens lector, et dicat: si quod intrat in os, non coinquinat
hominem, quare idolothytis non vescimur? Sciendum igitur, quod ipsi
quidem cibi, et omnis Dei creatura per se munda sit; sed idolorum et
Daemonum invocatio ea facit immunda; apud eos scilicet qui cum
conscientia idoli idolothytum manducant, et conscientia eorum, cum sit
infirma, polluitur, ut apostolus dicit. Remigius. Quicumque autem
tantae fidei est ut intelligat creaturam Dei nullo modo inquinari
posse, sanctificetur cibus per verbum Dei et orationem, et comedat
quicquid vult: ita tamen quod haec licentia offendiculum non fiat
infirmis, ut apostolus dicit.
|
|