|
Hieronymus. Ex uno sermone domini, omnis superstitio observationum
Iudaicarum fuerat Elisa, qui in cibis sumendis abominandisque
religionem suam sitam arbitrabantur. Chrysostomus in Matth.
Praemissa itaque cum audissent Pharisaei, nihil contradixerunt illi,
quia vehementer eos convicerat, non redarguendo solum, sed et dolum
illorum propalando: sed scandalizati sunt, Pharisaei scilicet, non
autem turbae: unde dicitur tunc accedentes discipuli eius, dixerunt
ei: scis quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt?
Hieronymus. Quia crebro teritur in ecclesiasticis Scripturis
scandalum, breviter dicendum quid significat scandalum. Nos
offendiculum vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere. Quando
ergo legimus: quicumque scandalizaverit, hoc intelligimus: qui dicto
vel facto occasionem ruinae dederit. Chrysostomus in Matth.
Christus autem non solvit Pharisaeorum scandalum, sed magis eos
increpavit: unde sequitur at ille respondens ait: omnis plantatio quam
non plantavit pater meus caelestis eradicabitur. Hoc autem Manichaei
de lege dictum esse dicunt; sed confutant eos quae antea dicta sunt.
Si enim de lege dixisset, qualiter superius pro lege pugnasset,
dicens: quare transgredimini mandatum Dei propter traditionem
vestram? Qualiter etiam prophetam induxisset in medium? Si etiam
Deus dixit: honora patrem et matrem, qualiter hoc quod in lege dictum
est, non est Dei plantatio? Hilarius in Matth. Dicens ergo omnem
plantationem quae non a patre sit, docet traditionem hominum
eradicandam, cuius favore legis praecepta transgressi sunt.
Remigius. Omnis etiam falsa doctrina, et superstitiosa observatio
cum suis actoribus permanere non potest; et quia a Deo patre non est,
cum eisdem eradicabitur. Illa ergo sola permanebit quae a Deo patre
est. Hieronymus. Numquid ergo eradicabitur et illa plantatio, de
qua apostolus ait: ego plantavi, Apollo rigavit? Sed solvitur
quaestio ex eo quod sequitur: Deus autem incrementum dedit. Dicit et
ipse: Dei agricultura, Dei aedificatio estis; et alibi:
cooperatores Dei sumus. Si autem cooperatores Dei, igitur plantante
Paulo et rigante Apolline, Deus cum operatoribus suis plantat et
rigat. Abutuntur autem hoc loco qui diversas naturas introducunt,
dicentes: si plantatio quam non plantavit pater, eradicabitur, ergo
quam ille plantavit, non potest eradicari. Sed audiant illud
Ieremiae: ego vos plantavi vineam veram: quomodo versi estis in
amaritudinem vitis alienae? Plantavit quidem Deus, et nemo potest
eradicare plantationem eius. Sed quoniam ista plantatio in voluntate
proprii arbitrii est, nullus alius eam eradicare poterit, nisi ipsa
tribuerit assensum. Glossa. Vel plantatio ista doctores legis
significat cum sequacibus suis, qui Christum non habebant
fundamentum. Quare autem sunt eradicandi, subditur sinite illos:
caeci sunt, et duces caecorum. Rabanus. Caeci quidem sunt, idest
luce mandatorum Dei privati; et sunt duces caecorum, quia alios in
praecipitium trahunt, errantes, et in errorem mittentes; unde
subditur caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam
cadunt. Hieronymus. Hoc etiam est quod apostolus praeceperat:
haereticum hominem post primam et alteram correptionem devita, sciens
quod perversus sit huiuscemodi. In hunc sensum et salvator praecepit
doctores pessimos dimittendos arbitrio suo, sciens eos difficulter ad
veritatem posse trahi.
|
|