|
Remigius. Consueverat dominus parabolice loqui; et ideo Petrus cum
audisset: quod intrat in os, non coinquinat hominem, putavit illum
parabolice fuisse locutum; et ideo interrogavit, ut subditur
respondens autem Petrus dixit ei: edissere nobis parabolam istam. Et
quia ex persona ceterorum hoc dixerat, idcirco simul cum aliis a domino
reprehensus est: unde sequitur at ille dixit: adhuc et vos sine
intellectu estis? Hieronymus. Corripitur autem a domino, quare
parabolice dictum putet quod perspicue locutus est. Ex quo
animadvertimus, vitiosum esse auditorem qui obscura manifeste, aut
manifeste dicta, obscure velit intelligere. Chrysostomus in Matth.
Vel ideo dominus increpat eum, quia non erat ex incertitudine quod
quaesierat, sed ex scandalo quo scandalizatus erat. Turbae enim non
intellexerant quod dictum erat; discipuli autem scandalizati fuerant;
unde a principio quasi pro Pharisaeis interrogare volebant; sed quia
audierant eum magna dicentem: omnis plantatio etc., repressi
fuerunt. Sed Petrus, qui ubique fervens erat, neque ita silet;
quem dominus increpat, et increpationi rationem addidit dicens non
intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in
secessum emittitur? Hieronymus. Ex hac sententia quidam calumniantur
quod dominus physicae disputationis ignarus, putet omnes cibos in
ventrem ire, et in secessum digeri, cum statim infusae escae per artus
et venas ac medullas nervosque fundantur. Sed sciendum, quod tenuis
humor et liquens esca, cum in venis et artubus concocta fuerit et
digesta, per occultos meatus corporis quos Graeci poros, vocant, ad
inferiora dilabitur et in secessum vadit. Augustinus de vera Relig.
Alimenta carnis corrupta, idest amittentia formam suam in membrorum
fabricam migrant, et corrupta reficiunt, in aliam formam per
convenientiam transeuntia, et per vitalem motum diiudicantur
quodammodo, ut ex eis in structuram huius pulchri visibilis, quae apta
sunt, assumantur, non apta vero per congruos meatus abiciantur:
quorum aliud faeculentissimum redditur terrae ad alias formas
assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis
latentes nervos accipit et inchoatur in prolem. Chrysostomus in
Matth. Cum autem hoc dominus dicit, adhuc discipulis secundum
Iudaicam infirmitatem respondet: dicit enim, quoniam cibus non
manet, sed egreditur; quamvis etsi maneret, non faceret immundum.
Sed nondum haec audire poterant. Propter hoc autem et Moyses per
tantum tempus dicit esse immundos, quantum cibus intus manet: in
vespere enim iubet lavari et mundum esse, quasi tempus digestionis et
egestionis dimetiens. Augustinus de Trin. Duo autem quaedam hominis
ora dominus complexus est: unum corporis, aliud cordis: nam cum dicit
omne quod in os intrat, non coinquinat hominem, apertissime
demonstravit os corporis; at in eo quod sequitur, os cordis ostendit,
dicens quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant
hominem. Chrysostomus in Matth. Quae enim cordis sunt, intus in
homine manent, et exeuntia inquinant, non manentia solum, immo tunc
magis cum exierint; unde subiunxit de corde enim exeunt cogitationes
malae: quas primo ponit, quia hoc erat Iudaicum vitium, qui scilicet
ei insidiabantur. Hieronymus. Principale igitur animae non,
secundum Platonem, in cerebro est, sed iuxta Christum in corde: et
arguendi sunt ex hac sententia qui cogitationes a Diabolo immitti
putant, et non ex propria nasci voluntate. Diabolus adiutor esse, et
incentor malarum cogitationum potest esse; auctor esse non potest. Si
autem semper in insidiis positus levem cogitationum nostrarum scintillam
suis fomitibus inflammaverit, non debemus opinari, eum quaeque occulta
cordis rimari: sed ex corporis habitu et gestibus aestimare quid
versemus intrinsecus. Verbi gratia, si pulchram mulierem nos crebro
viderit inspicere, intelligit cor ab oculis vulneratum. Glossa. Ex
cogitationibus autem malis proveniunt et mala facta et mala verba, quae
lege prohibentur: unde subdit homicidia, quae prohibentur illo legis
praecepto: non occides; adulteria, fornicationes, quae intelliguntur
prohiberi illo praecepto: non moechaberis; furta, quae prohibentur
illo praecepto: non furtum facies; falsa testimonia, contra illud
praeceptum: non dices adversus proximum tuum falsum testimonium;
blasphemiae, contra illud praeceptum: non assumes nomen Dei in
vanum. Remigius. Nominatis autem vitiis quae divina lege
prohibentur, pulchre dominus subiungit haec sunt quae coinquinant
hominem; idest, immundum et impurum reddunt. Glossa. Et quia
huiusmodi verba domini ex Pharisaeorum nequitia occasionem sumpserant,
qui traditiones suas divinis praeceptis praeferebant, consequenter
concludit inconvenientiam traditionis praemissae, dicens non lotis
autem manibus manducare non coinquinat hominem. Chrysostomus in
Matth. Non autem dixit: escas in lege prohibitas manducare non
coinquinat hominem, ut non possent illi contradicere, sed concludit de
illo de quo disputatio erat.
|
|