|
Hieronymus. Scribis et Pharisaeis et calumniatoribus derelictis,
transgreditur in partes Tyri et Sidonis, ut Tyrios Sidoniosque
curaret: et ideo dicitur et egressus inde Iesus, secessit in partes
Tyri et Sidonis. Remigius. Tyrus et Sidon civitates fuere
gentilium: nam Tyrus metropolis fuerat Chananaeorum, Sidon terminus
Chananaeorum respiciens ad Aquilonem. Chrysostomus in Matth.
Considerandum autem, quod quando ab escarum observatione Iudaeos
eripuit, tunc et gentibus ianuam aperuit, sicut et Petrus prius in
visione iussus est hanc legem solvere, et post ad Cornelium mittitur.
Si quis autem quaerat, cum discipulis suis dixerit: in viam gentium
ne abieritis, qualiter hanc ambulat viam, primum quidem illud
dicemus, quia non erat obnoxius praecepto quod discipulis dederat.
Secundo autem quia neque ut praedicaturus abiit: unde et Marcus dicit
quoniam occultavit seipsum. Remigius. Ivit autem, ut Tyrios
Sidoniosque curaret; sive ut huius mulieris filiam liberaret a
Daemonio; quatenus per eius fidem, Scribarum et Pharisaeorum
nequitiam condemnaret: de qua quidem muliere subditur et ecce mulier
Chananaea a finibus illis egressa. Chrysostomus in Matth. Dicit
autem Evangelista eam esse Chananaeam, ut ostendat virtutem
praesentiae Christi. Chananaei enim, qui expulsi fuerant ut non
perverterent Iudaeos, hi Iudaeis apparuerunt prudentiores, ut
exirent a terminis suis, et accederent ad Christum. Cum autem haec
mulier accessisset, nihil aliud quam misericordiam poposcit; unde
sequitur clamavit dicens ei: miserere mei, domine fili David.
Glossa. Magna fides Chananaeae hic notatur: Deum credit, ubi
dominum vocat; hominem, ubi dicit filium David. Nihil ex merito
postulat, sed solam misericordiam Dei efflagitat, dicens miserere.
Nec dicit: miserere filiae, sed miserere mei: quia dolor filiae
dolor est matris; et ut magis eum ad compassionem moveat, totum ei
dolorem enarrat: unde sequitur filia mea male a Daemonio vexatur: in
quo vulnera medico detegit, et magnitudinem et qualitatem morbi:
magnitudinem, cum dicit male vexatur; qualitatem cum dicit a
Daemonio. Origenes. Vide autem prudentiam feminae: non ivit ad
homines seductores; non quaesivit inanes ligaturas; sed omnes
relinquens Diaboli cultus, venit ad dominum. Non petivit Iacobum,
non rogavit Ioannem, non accessit ad Petrum: sed suscepit in se
poenitentiae patrocinium, et sola cucurrit ad dominum. Sed vide
inexpertum negotium. Petit, et lamentum suum producit in clamorem;
et amator hominum Deus non respondet verbum: unde sequitur qui non
respondit ei verbum. Hieronymus. Non autem de superbia pharisaica,
nec de Scribarum supercilio, sed ne ipse sententiae suae contrarius
videretur, per quam iusserat: in viam gentium ne abieritis: nolebat
enim occasionem calumniantibus dare, perfectamque salutem gentium
passionis et resurrectionis tempori reservabat. Glossa. Differendo
etiam et non respondendo, patientiam mulieris et perseverantiam nobis
ostendit. Ideo etiam non respondit, ut discipuli pro ea rogarent:
ostendens per hoc, necessarias esse preces sanctorum ad aliquid
impetrandum: unde sequitur et accedentes discipuli eius, rogabant eum
dicentes: dimitte eam, quia clamat post nos. Hieronymus. Discipuli
adhuc illo tempore mysteria domini nescientes, vel misericordia moti,
rogabant pro Chananaea muliere, vel importunitate eius carere
cupientes. Augustinus de Cons. Evan. Affert autem aliquam
repugnantiae quaestionem quod Marcus in domo dicit fuisse dominum cum
ad illum venit mulier pro filia sua rogans, Matthaeus autem posset
intelligi de domo tacuisse, eamdem tamen rem commemorasse. Sed
quoniam dicit discipulos domino ita suggessisse, dimitte illam,
quoniam clamat post nos, nihil videtur aliud significare quam post
ambulantem dominum, mulierem istam deprecatoriam vocem misisse.
Intelligendum est ergo, dixisse quidem Marcum quod intraverit ubi
erat Iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo. Sed quia Matthaeus
ait non respondit ei verbum, dedit agnoscere, quod tacuerunt ambo, et
in eo silentio egressum fuisse Iesum de domo illa; atque ita cetera
contexuntur quae iam in nullo discordant. Chrysostomus in Matth.
Aestimo autem et discipulos ad calamitatem mulieris esse tristatos,
sed tamen non sunt ausi dicere: da ei hanc gratiam, sed dimitte eam:
sicut et nos cum volumus alicui persuadere, multoties contraria
dicimus. Ipse autem respondens ait: non sum missus nisi ad oves quae
perierunt domus Israel. Hieronymus. Non autem hoc dicit quin ad
gentes non missus sit, sed quod primum ad Israel missus est, ut illis
non recipientibus Evangelium, iusta fieret ad gentes transmigratio.
Remigius. Specialiter enim missus est ad salutem Iudaeorum, ut
etiam corporali praesentia eos doceret. Hieronymus. Signanter autem
dixit ad oves perditas domus Israel, ut etiam ex hoc nunc erroneam
ovem de alia parabola intelligamus. Chrysostomus in Matth. Sed quia
mulier vidit nihil posse apostolos, inverecunda effecta est bona
inverecundia: ante enim neque in conspectum venire audebat: unde
dictum est clamat post nos. Quando autem videbatur ut angustiata
recederet, tunc proprius venit: unde sequitur at illa venit et
adoravit eum. Hieronymus. Nota, quod ista Chananitidis
perseveranter primum filium David, deinde dominum vocat, et ad
extremum, Deum adoravit. Chrysostomus in Matth. Ideoque non
dixit: roga vel deprecare Deum; sed domine, adiuva me. Quanto ergo
magis mulier multiplicabat supplicationem, tanto et ipse multiplicabat
negationem: et non adhuc Iudaeos oves vocat, sed filios, illam autem
canem: unde sequitur qui respondens ait: non est bonum sumere panem
filiorum, et dare canibus. Glossa. Filii sunt Iudaei generati et
nutriti sub cultu unius Dei per legem; panis est Evangelium,
miracula, et alia quae ad salutem nostram pertinent. Non est ergo
conveniens ut a filiis auferantur, et dentur gentibus, qui sunt
canes, donec Iudaei repudient. Rabanus. Canes autem gentiles
propter idololatriam dicuntur, qui esui sanguinis dediti, et
cadaveribus mortuorum, vertuntur in rabiem. Chrysostomus in Matth.
Vide autem mulieris prudentiam, qualiter neque contradicere ausa est,
neque tristata in aliorum laudibus, neque molestata in proprio
convicio: unde sequitur at illa dixit: etiam, domine: nam et catelli
edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Ille dixit non
est bonum, haec autem dixit utique, domine; ipse Iudaeos filios
vocat, haec autem dominos; ipse canem eam nominavit, haec autem et
opus canis adiecit; ac si dicat: si canis sum, non sum aliena: canem
me dicis; ergo nutri me ut canem: non possum relinquere mensam domini
mei. Hieronymus. Mira autem huius mulieris fides, patientia et
humilitas praedicantur: fides, qua credebat sanari posse filiam suam;
patientia, qua toties contempta in precibus perseverat; humilitas,
quod se non canibus, sed catulis comparat. Scito me, inquit,
filiorum panem non mereri, nec integros capere posse cibos, nec sedere
ad mensam posse cum patre; sed contenta sum reliquiis catulorum, ut
per humilitatem micarum ad panis integri veniam magnitudinem.
Chrysostomus in Matth. Propter hoc autem Christus tardabat:
praesciebat enim eam hoc dicturam, nec occultari volebat tantam
mulieris virtutem: unde sequitur tunc respondens Iesus ait illi: o
mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis; ac si dicat: fides
tua maiora his audire potest; verum interim fiat tibi sicut vis. Vide
autem qualiter non parum et haec mulier intulit in filiae medicinam:
propter hoc enim neque Christus dixit: sana sit filia tua; sed magna
est fides tua: fiat tibi sicut vis; ut discas quoniam simpliciter
loquebatur, et non adulationis, sed multae fidei erant verba ipsius.
Haec autem Christi vox similis est illi voci qua dixit: fiat
firmamentum: et factum est; unde sequitur et sanata est filia eius ex
illa hora. Intende autem qualiter apostolis non impetrantibus impetrat
ipsa: tam magnum quid est instantia orationis: etenim pro nostris
noxis a nobis vult magis rogari, quam ab aliis pro nobis. Remigius.
His etiam verbis datur nobis exemplum catechizandi et baptizandi
pueros: quoniam haec mulier non ait: salva filiam meam, aut adiuva
eam; sed miserere mei et adiuva me. Hinc etenim descendit consuetudo
in Ecclesia ut fideles pro suis parvulis fidem Deo promittant, quando
ipsi non sunt tantae aetatis et rationis ut per se fidem Deo promittere
valeant; quatenus sicut fide istius mulieris sanata est filia eius,
ita et fide virorum Catholicorum peccata parvulis relaxentur.
Allegorice autem haec mulier sanctam Ecclesiam significat de gentibus
congregatam. Per hoc enim quod dominus, relictis Scribis et
Pharisaeis, venit in partes Tyri et Sidonis, praefigurabatur quia
relicturus erat Iudaeos, et transiturus ad gentes. Est autem haec
mulier egressa a finibus suis, quoniam Ecclesia sancta recessit a
pristinis erroribus et vitiis. Hieronymus. Filiam autem Chananaeae
puta animas esse credentium, quae male a Daemonio vexabantur,
ignorantes creatorem, et adorantes lapidem. Remigius. Filios autem
dominus appellat patriarchas et prophetas illius temporis. Per mensam
designatur sacra Scriptura; per micas vero minima praecepta, vel
interna mysteria, quibus sancta Ecclesia pascitur; per crustas vero
carnalia praecepta, quae Iudaei observant. Micae autem sub mensa
comedi dicuntur, quia Ecclesia humiliter se submittit ad implenda
divina praecepta. Rabanus. Non autem crustas, sed micas de pane
puerorum edunt catelli: quia conversi ad fidem, qui erant despecti in
gentibus, non litterae superficiem in Scripturis, sed spiritualem
sensum quo in bonis actibus proficere valeant, inquirunt.
Hieronymus. Mira autem rerum conversio. Israel quondam filius, nos
canes: pro diversitate fidei ordo nominum commutatur: de illis postea
dicitur: circumdederunt me canes multi; nos audivimus cum muliere
fides tua te salvam fecit. Rabanus. Quae merito magna dicitur: quia
cum gentes nec lege fuerint imbutae, nec vocibus prophetarum
instructae, ad praedicationem mox apostolorum, in auditu auris
obedierunt; ideoque salutem impetrare meruerunt. Verum si ad primas
Ecclesiae rogantis lacrymas dominus salutem animae differt dare, non
est desperandum, vel a petendo cessandum; sed magis precibus
insistendum. Augustinus de quaest. Evang. Quod et puerum
centurionis et filiam Chananaeae mulieris, non veniens ad domos eorum
sanat, significat gentes ad quas non venit, salvas fore per verbum
suum. Quod ipsis rogantibus filii sanantur, intelligenda est persona
Ecclesiae, quae sibi est et mater et filii: nam simul omnes quibus
constat Ecclesia, mater dicitur; singuli autem iidem ipsi filii
appellantur. Hilarius in Matth. Vel haec mulier proselytorum formam
praefert, fines suos egreditur, et ex gentibus, scilicet in populi
alterius nomen excedens: quae pro filia, videlicet gentium plebe,
dominatu immundorum spirituum occupata, orat; et quia dominum cognovit
ex lege, David filium nuncupat. Rabanus. Item si quis conscientiam
habet alicuius vitii sorde pollutam, filiam habet male a Daemonio
vexatam. Item si quis bona quae gessit, peccatorum peste foedavit,
filiam habet immundi spiritus furiis agitatam; ideoque necesse est ut
ad preces lacrymasque confugiat, sanctorumque intercessiones et auxilia
quaerat.
|
|