|
Hieronymus. Sanata Chananaeae filia, revertitur dominus ad
Iudaeam: unde dicitur et cum transisset inde Iesus, venit secus mare
Galilaeae. Remigius. Hoc mare diversis vocabulis appellatur:
dicitur enim mare Galilaeae propter Galilaeam adiacentem; mare
Tiberiadis propter Tiberiadem civitatem. Sequitur et ascendens in
montem, sedebat ibi. Chrysostomus in Matth. Considerandum autem,
quod aliquando dominus circuit ut sanet infirmos: aliquando autem sedet
expectans eos: et ideo convenienter hic subditur et accesserunt ad eum
turbae multae, habentes secum mutos, claudos, caecos, debiles, et
alios multos. Hieronymus. In eo loco ubi Latinus interpres
transtulit debiles, in Graeco scriptum est cyllous, quod non
debilitatis generale, sed unius infirmitatis nomen est: ut quomodo
claudus dicitur, qui pede claudicat uno, sic cyllos, appelletur qui
unam manum debilem habet. Chrysostomus in Matth. Hi autem in duobus
fidem suam demonstrabant; et in ascendendo montem, et in hoc quia
aestimabant se nullo alio indigere nisi ut proicerentur ad pedes Iesu;
neque etiam adhuc tangunt fimbriam vestimenti, sed et ad altiorem fidem
ascendunt unde dicitur et proiecerunt eos ad pedes eius. Et mulieris
quidem filiam cum multa tarditate curavit, ut eius virtutem
ostenderet: his autem, non quia meliores erant, sed ut infidelium
Iudaeorum ora obstrueret, confestim sanationem praebet: unde sequitur
et curavit omnes. Multitudo autem eorum qui curabantur, et facilitas
sanationis eos in stuporem mittebat: unde sequitur ita ut turbae
mirarentur, videntes mutos loquentes. Hieronymus. De debilibus
tacuit, quia quid e contrario diceret uno verbo non habebat.
Rabanus. Mystice autem, cum filia Chananaeae praefigurasset salutem
gentium, venit in Iudaeam: quia cum plenitudo gentium intraverit,
tunc omnis Israel salvus erit. Glossa. Mare autem iuxta quod venit
Iesus, turbida huius saeculi volumina signat: quod est Galilaeae,
cum homines a vitiis ad virtutes transmigrant. Hieronymus. Ascendit
autem in montem, ut quasi avis teneros fetus provocet ad volandum.
Rabanus. Ut scilicet auditores suos erigat ad superna et caelestia
meditanda. Sedebatque ibi, ut demonstraret, non nisi in caelestibus
requiem esse quaerendam. Eo autem sedente in monte, idest in caelorum
arce, accedunt turbae fidelium, devota mente illi appropinquantes,
ducentes secum mutos et caecos etc., eosque ad pedes Iesu proiciunt:
quia peccata confitentes ipsi soli curandos subiciunt: quos ita curat
ut turbae mirentur et magnificent Deum Israel; quia fideles, quando
viderint eos qui spiritualiter aegrotaverant, diversis operibus
virtutum ditatos, laudem Deo decantant. Glossa. Muti autem sunt
qui non laudant Deum; caeci qui non intelligunt viam vitae; surdi qui
non obtemperant; claudi per devia boni operis non recte euntes;
debiles sunt qui infirmi sunt in bonis operibus.
|
|