|
Hieronymus. Prius Christus infirmorum debilitates abstulerat,
postea vero sanatis offert cibos. Convocat quoque discipulos suos, et
quod facturus est loquitur: unde dicitur Iesus autem convocatis
discipulis suis dixit: misereor turbae. Hoc autem facit ut magistris
exemplum tribuat, cum minoribus atque discipulis communicandi
consilia; vel ut ex confabulatione intelligant signi magnitudinem.
Chrysostomus in Matth. Turbae enim cum ad sanationem venissent, non
audebant petere panes: unde ipse amator hominum, et omnium curam
gerens, etiam non petentibus dat: propter quod dicit misereor turbae.
Ne autem dicatur quoniam venientes viaticum portaverant, dicit quia
triduo iam perseverant mecum, et non habent quod manducent. Etsi enim
quando venerunt, cibos habuerunt, tamen iam consumpti erant: et
propter hoc non in prima aut secunda die hoc fecit, sed in tertia,
quando iam omnia erant consumpta: ut prius ipsi in necessitate
constituti, cum ampliori desiderio susciperent quod fiebat. Monstrat
autem et quod de longe venerant, et nihil eis reliquum fuerat, in hoc
quod dicit et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. Cum
autem nolit eos ieiunos dimittere, ideo tamen non statim signum facit,
ut ex hac interrogatione et responsione attentiores discipulos faciat,
et fidem suam ostendant, dicentes: fac panes. Et quamvis Christus
plurima fecerit ut miraculi prius facti recordarentur, quia fecit eos
ministros et partiti sunt cophinos, adhuc tamen imperfectius dispositi
erant: quod patet per hoc quod sequitur et dicunt ei discipuli: unde
ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam? Ipsi
quidem infirma cogitatione hoc dixerunt; per hoc tamen miraculum
futurum insuspicabile facientes: ne aliquis enim suspicaretur quod ab
aliquo propinquo castello accepti sunt cibi, propter hoc miraculum
istud in solitudine fit, multum a castellis distante. Ipse autem
Christus, ut discipulorum erigat mentem, eos interrogat; ut ex modo
interrogationis eos commemoret illorum quae prius facta sunt: unde
sequitur et ait illis Iesus: quot panes habetis? At illi dixerunt:
septem, et pisciculos paucos. Non autem addunt: sed haec quid sunt
inter tantos? Sicut antea dixerant; iam enim paulatim profecerant,
licet non totum apprehendatur ab eis. Admirare autem in apostolis
veritatis amorem, qualiter ipsi scribentes non occultant suos etiam
magnos defectus; non enim est quantalibet accusatio, parum ante tali
signo facto confestim oblivisci. Admirare autem et aliam sapientiam
eorum, qualiter ventrem superabant, non multam mensae curam
facientes; in eremo enim existentes, et per tres dies ibi morantes,
solum septem panes ibi habebant. Alia vero similiter prioribus fecit:
etenim recumbere eos fecit in terra, et in manibus discipulorum
crescere panes: unde sequitur et praecepit turbae ut discumberent super
terram. Hieronymus. De hoc autem supra diximus, et eadem repetere
otiosi est: tantum in his quae discrepant immoremur. Chrysostomus in
Matth. Finis autem utriusque miraculi non similis est: sequitur enim
et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
Erant autem qui manducaverant quatuor millia hominum, extra parvulos
et mulieres. Quare autem minores fuerunt reliquiae in hoc miraculo
quam in primo etsi non tot fuerint qui comederunt? Aut igitur hoc
est, quia sportae cophinis maiores erant; aut ut ex diversitate
rememorentur et illius et huius miraculi: et propter hoc tunc quidem
fecit cophinos reliquiarum numero aequales discipulis, nunc autem
sportas panibus aequales. Remigius. In hac autem evangelica lectione
consideranda est in Christo operatio divinitatis et humanitatis: per
hoc enim quod turbis miseretur, ostendit se humanae fragilitatis
affectionem habere: in eo vero quod panes multiplicavit et turbas
pavit, ostenditur divinitatis operatio. Destruitur ergo hic error
Eutychetis, qui in Christo dicebat unam naturam. Augustinus de
Cons. Evang. Sane non abs re est admonere in hoc miraculo; quod si
aliquis Evangelistarum hoc dixisset, qui de quinque panibus non
dixisset, contrarius ceteris putaretur. Sed quia illi qui miraculum
de septem panibus narraverunt, nec illud de quinque tacuerunt; neminem
movet, et utrumque factum homines intelligunt. Hoc ideo diximus, ut
sicubi simile reperitur factum a domino, quod in aliquo alter alteri
Evangelistae ita repugnare videatur ut omnino solvi non possit, nihil
aliud intelligatur quam utrumque factum esse, et aliud ab alio
commemoratum. Glossa. Notandum autem, quod prius dominus aufert
debilitates, et postea cibat: quia prius sunt removenda peccata, et
postea anima verbis domini nutrienda. Hilarius in Matth. Sicut
autem illa turba quam prius pavit, Iudaicae credentium convenit
plebi, ita haec populo gentium comparatur. Quod vero quatuor millia
virorum congregantur, multitudo innumerabilium ex quatuor orbis
partibus intelligitur. Hieronymus. Isti etiam non sunt quinque
millia, sed quatuor millia, qui numerus semper in laudibus ponitur;
et quadrangulus lapis non fluctuat, non est instabilis: et ob hanc
causam etiam Evangelia in hoc numero consecrata sunt. In superiori
ergo signo, quia propinqui erant et vicini quinque sensuum, non ipse
dominus eorum recordatur, sed discipuli; hic autem ipse dominus
misereri se dicit eorum quia triduo iam perseverant cum eo: quia
scilicet patri, filio spirituique sancto credebant. Hilarius. Vel
quia omne passionis dominicae tempus cum domino agunt; sive quia
venturi ad Baptismum confitentur se credere in passione ac
resurrectione eius; sive quia toto passionis dominicae tempore ieiuniis
domino quadam compassionis societate iunguntur. Rabanus. Vel hoc
dicitur quia in toto saeculo triplex tempus est quo gratia datur:
primum ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, quartum est
in caelo, ad quod tendens reficitur in via. Remigius. Vel quia
peccata commissa per poenitentiam corrigentes, cogitatione, locutione
et opere convertuntur ad dominum. Has turbas noluit dominus dimittere
ieiunas, ne deficerent in via: quia peccatores per poenitentiam
conversi, in cursu labentis saeculi pereunt, si absque sacrae
doctrinae pabulo dimittantur. Glossa. Septem panes sunt Scriptura
novi testamenti, in quo gratia spiritus sancti et revelatur et datur;
neque sunt hordeacei, ut supra, quia non hic, ut in lege, vitale
alimentum figuris quasi tenacissima palea tegitur; hic non duo pisces,
ut in lege duo ungebantur, scilicet rex et sacerdos; sed pauci, idest
sancti novi testamenti, qui de fluctibus saeculi erepti, et sustinent
turbulentum mare, et exemplo suo nos reficiunt, ne in via deficiamus.
Hilarius. Turbae autem in terra recumbunt: nullis enim legis
operibus fuerant ante substratae; sed peccatorum et corporum suorum
inhaerebant. Glossa. Vel ibi super faenum, ut desideria carnis
comprimantur, hic super terram, ubi et ipse mundus relinqui
praecipitur. Vel mons in quo dominus reficit, est altitudo Christi;
ibi ergo faenum super terram, quia ibi celsitudo Christi, propter
carnales, carnali spe et desiderio tegitur: hic remota omni cupiditate
carnali, convivas novi testamenti spe permanentes solidatosque
continet; ibi quinque millia, qui carnales quinque sensibus subdit:
hic quatuor, propter quatuor virtutes quibus spiritualiter muniuntur:
temperantiam, prudentiam, fortitudinem et iustitiam: quarum prima est
cognitio rerum appetendarum et vitandarum; secunda, refrenatio
cupiditatis ab his quae temporaliter delectant; tertia, firmitas
contra molesta saeculi; quarta, quae per omnes diffunditur, dilectio
Dei et proximi: et ibi et hic mulieres et parvuli excepti sunt: quia
in veteri et novo testamento non admittuntur ad dominum qui non
perdurant occurrere in virum perfectum, vel infirmitate virium, vel
levitate mentis. Utraque refectio in monte celebrata est, quia
utriusque testamenti Scriptura et altitudinem caelestium praeceptorum
mandat et praemium. Utraque altitudinem Christi praedicat. Altiora
mysteria, quae non capit communis turba, apostoli sufferunt et
implent, scilicet perfectorum corda septiformis spiritus gratia ad
intelligendum illustrata. Sportae iunco et foliis palmarum solent
contexi; et significant sanctos, qui radicem cordis in ipso fonte
vitae collocant ne arescant ut iuncus in aqua, et palmam aeternae
retributionis in corde retinent.
|
|