|
Chrysostomus in Matth. Sicut post miraculum quinque panum, dominus
turbas dimisit, ita et nunc; nec autem pedes recedit, sed navigio,
ne turba eum sequatur: unde dicitur et dimissa turba, ascendit in
naviculam, et venit in fines Mageddan. Augustinus de Cons.
Evang. Marcus autem dicit, quod in Dalmanutha; nec est dubitandum
eumdem locum esse sub utroque nomine: nam plerique codices non habent,
etiam secundum Marcum, nisi Mageddan. Rabanus. Est autem
Mageddan regio contra Gerasam, et interpretatur poma, vel nuntia;
et significat hortum, de quo dicitur: hortus conclusus, fons
signatus, in quo crescunt poma virtutum, et ubi nuntiatur nomen
domini. Docet autem, quod praedicatores, ministrato verbo turbae,
ipsi intra cubiculum cordis virtutum pomis debent refici. Sequitur et
accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes et rogaverunt eum
ut signum de caelo ostenderet eis. Remigius. Admiranda quippe est
caecitas Pharisaeorum et Sadducaeorum: sic enim postulabant signum de
caelo, quasi ea non essent signa quae facere videbatur. Quod autem
signum postularent, Ioannes manifestat: refert enim post refectionem
de quinque panibus, turbam accessisse ad dominum et dixisse: quod
signum facis, ut videamus, et credamus tibi? Patres nostri manna in
deserto comederunt, sicut scriptum est: panem de caelo dedit eis
manducare. Ideoque et hic dicunt: ostende nobis signum de caelo;
idest, fac ut uno vel duobus diebus manna pluat, ut totus populus
pascatur, sicut multo tempore factum est in deserto. Ipse vero
inspiciens cogitationes eorum, ut Deus, et sciens quod si etiam
signum de caelo eis ostenderet, non crederent, noluit eis dare signum
quod postulabant: unde sequitur at ille respondens ait illis: facto
vespere dicitis: serenum erit, et cetera. Hieronymus. Hoc apud
Graecos in plerisque codicibus non habetur. Sensus autem manifestus
est, quod ex elementorum ordine et consonantia possunt et sereni et
pluviosi dies praenosci. Scribae autem et Pharisaei, qui videbantur
legis esse doctores, ex prophetarum vaticinio non poterant cognoscere
salvatoris adventum. Augustinus de quaest. Evang. Potest etiam
intelligi quod dixit dominus: facto vespere dicitis: serenum erit,
etenim rubicundum est caelum: idest sanguine passionis Christi, primo
adventu indulgentia peccatorum datur. Et mane: hodie tempestas,
rubet enim cum tristitia caelum; illud est quod secundo adventu igne
praecedente venturus est. Glossa. Vel aliter. Rutilat triste
caelum; idest, patiuntur apostoli post resurrectionem; post quos me
iudicare in futuro scire potestis; quia cum non parco meis bonis quin
patiantur, non parcam aliis in futuro. Faciem ergo caeli diiudicare
nostis, signa autem temporum non potestis. Signa temporum dixit de
adventu suo vel passione, cui simile est roseum caelum vespere; et
idem de tribulatione, ante adventum suum futura, cui simile est mane
roseum cum tristitia caelum. Chrysostomus in Matth. Sicut ergo in
caelo aliud quidem est signum serenitatis, aliud pluviae, ita et in me
putare oportet: nunc enim, scilicet in primo adventu, his signis quae
in terra sunt, opus est; quae autem in caelo sunt, conservantur
tempori secundi adventus. Nunc enim sicut medicus veni; tunc sicut
iudex adero: propter hoc nunc occultus veni; tunc autem cum multa
divulgatione quando virtutes caelorum movebuntur. Sed non est nunc
tempus horum signorum: quia veni mori, et quae abiecta sunt pati: et
ideo sequitur generatio mala et adultera signum quaerit; et signum non
dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. Augustinus de Cons.
Evang. Hoc autem et alibi iam dixit Matthaeus: unde retinendum
est, eadem dominum saepe dixisse; ut quod existente contrario solvi
non poterit, bis dictum intelligatur. Glossa. Dicit autem generatio
mala et adultera, idest incredula, pro spirituali carneum habens
intellectum. Rabanus. Non ergo generationi illi tentantium dominum
signum caeleste datur, quale quaerebant, quibus multa signa dedit in
terra; sed generationi quaerentium dominum, idest apostolis; quibus
cernentibus, ascendit in caelum, et spiritum sanctum misit.
Hieronymus. Quid autem sibi velit signum Ionae, iam supra dictum
est. Chrysostomus in Matth. Cum autem hoc Pharisaei audissent,
oportebat interrogare, et dicere: quid est quod dicitur? Sed ipsi
non desiderio discendi, hoc a domino quaesierunt; et ideo dominus eos
relinquit; unde sequitur et relictis illis, abiit. Rabanus. Idest
relicta generatione mala Iudaeorum, abiit trans fretum, et gentium
secutus est populus. Nota, quod non, sicut in aliis legitur locis,
dimissis turbis abiit; sed quia infidelitatis error insolentium animos
obtinebat, dicitur quod eos reliquit.
|
|