|
Glossa. Sicut dominus Pharisaeos reliquerat propter eorum
infidelitatem, ita consequenter et doctrinam eorum a discipulis
cavendam esse docet: unde sequitur et cum venissent discipuli eius
trans fretum, obliti sunt accipere panes. Remigius. Tanto enim
amore magistri detinebantur ut nec etiam ad punctum vellent ab eo
recedere. Animadvertendum est ergo quantum alieni essent ab appetitu
deliciarum, cum tam parvam haberent de necessariis curam ut etiam
obliti sint panes accipere, sine quibus humana fragilitas subsistere
non potest. Sequitur qui dixit illis: intuemini et cavete a fermento
Pharisaeorum et Sadducaeorum. Hilarius in Matth. In quo monentur
apostoli non admisceri Iudaeorum doctrinae: quia legis opera in
effectum fidei et praefigurationem rerum consequentium constituta sunt:
et in quorum tempora atque aetatem veritas contigisset, nihil ultra in
veritatis similitudinem positum arbitrarentur: ne doctrina
Pharisaeorum Christum nesciens, effectum evangelicae veritatis
rumperet. Hieronymus. Qui enim cavet a fermento Pharisaeorum et
Sadducaeorum, legis ac litterae praecepta non servat, traditiones
hominum negligit, ut faciat Dei mandata. Hoc est fermentum de quo
apostolus ait: modicum fermentum totam massam corrumpit. Istiusmodi
fermentum etiam omni ratione vitandum est, quod habuit Marcion,
Valentinus et omnes haeretici. Fermentum enim hanc habet vim ut, si
farinae mixtum fuerit, quod parum videbatur, crescat in maius, et ad
saporem suum universam conspersionem trahat: ita et doctrina
haeretica, si vel modicam scintillam iecerit in tuum pectus, in brevi
ingens flamma concrescit, et totam hominis passionem ad se trahit.
Chrysostomus in Matth. Quare non dixit: attendite a doctrina
Pharisaeorum manifeste? Quia vult commemorare ea quae facta sunt,
scilicet de multiplicatione panum: etenim noverat eos esse oblitos.
Simpliciter autem de hoc eos incusare non videtur rationem habere:
occasione autem ab eis recepta eos increpare, susceptibilem faciebat
incusationem; et ideo quae cogitabant discipuli, Evangelista in
medium introducit, dicens at illi cogitabant intra se dicentes quia
panes non accepimus. Hieronymus. Quomodo autem panes non habebant
qui statim impletis septem sportis, ascenderunt in naviculam, et
venerunt in fines Mageddan? Ibi audiunt navigantes quod cavere
debeant a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Sed Scriptura
testatur, quod obliti sunt eos secum tollere. Chrysostomus in
Matth. Quia vero discipuli circa observationes Iudaicas adhuc
repebant, ideo dominus vehementer eos increpat ad utilitatem omnium:
unde sequitur sciens autem Iesus, dixit eis: quid cogitatis intra
vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Glossa. Quasi dicat:
quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus, de quibus non est vobis
dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?
Chrysostomus in Matth. Hoc autem facit, ut sollicitudinem escarum
ab eis abiciat. Sed quare non arguit eos, cum dixerunt: unde nobis
in solitudine panes tanti? Etenim opportunius videbatur hoc dici.
Sed ideo tunc non reprehendit eos, ne videretur se ingerere ad signa
facienda, et nolebat ante turbas eos increpare. Tunc etiam
rationabilior haec accusatio fuit quando iam duplici miraculo de panibus
facto tales erant ut adhuc de escis dubitarent. Vide autem et
increpationem cum mansuetudine: velut enim excusando respondet, pro
his quos increpaverat dicens nondum intelligitis neque recordamini
quinque panum? Glossa. Quasi dicat: neque mysterium intelligitis,
neque virtutem in memoria habetis. Chrysostomus in Matth. Per quod
in memoriam eis reducit ea quae praeterierunt, et ad futura attentiores
facit. Hieronymus. Per hoc autem quod dicit quare non intelligitis?
Ecce per occasionem docet eos quid significent quinque panes et
septem, quinque millia hominum et quatuor millia, quae pasta sunt in
eremo. Si enim fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum non corporalem
panem, sed traditiones perversas et haeretica significat dogmata;
quare cibi quibus nutritus est populus Dei, non veram doctrinam
integramque significent? Chrysostomus in Matth. Ut autem discas
quantum in discipulis potuit increpatio Christi, et qualiter eorum
mentem erexerit dormientem, audi quid Evangelista dicat: tunc
intellexerunt quod non dixit cavendum a fermento panum, sed a doctrina
Pharisaeorum et Sadducaeorum, quamvis eo hoc non interpretante.
Interpretatio ergo domini eos a Iudaicis observationibus abduxit,
desides existentes attentiores fecit, et a parva fide eos eripuit, ut
non timeant si quando paucos panes habere videantur, neque pro pane
solliciti sint, sed haec despiciant universa.
|
|