|
Glossa. Postquam discipulos a Pharisaeorum doctrina removerat
dominus, convenienter evangelicae doctrinae altitudinem in eis fundat:
et ut maior solemnitas designetur, locus describitur cum dicitur venit
autem Iesus in partes Caesareae Philippi. Chrysostomus in Matth.
Ideo autem non simpliciter Caesaream nominat, sed Caesaream
Philippi: quia est et alia Caesarea quae est Stratonis: non autem
in illa, sed in hac discipulos interrogavit; longe eos a Iudaeis
abducens, ut ab omni timore eruti, libere dicant quae habebant in
mente. Philippus autem iste, frater fuit Herodis tetrarchae
Ithureae et Trachonitidis regionis, qui in honorem Tiberii Caesaris
Caesaream Philippi, quae nunc Paneas dicitur, appellavit.
Glossa. Confirmaturus autem in fide discipulos, prius opiniones et
errores aliorum a mentibus eorum voluit removere: unde sequitur et
interrogavit discipulos suos dicens: quem dicunt homines esse filium
hominis? Origenes in Matth. Interrogat Christus discipulos, ut ex
apostolorum responsionibus nos discamus diversas opiniones fuisse tunc
apud Iudaeos de Christo; et ut nos semper scrutemur qualis opinio sit
apud homines de nobis: ut si quid male dicitur de nobis, occasiones
illius praecidamus: si quid autem boni, eius occasiones augeamus.
Sed et discipuli episcoporum, apostolorum instruuntur exemplo, ut
qualescumque opiniones audierint foris de episcopis suis, referant
eis. Hieronymus. Pulchre autem interrogat quem dicunt homines esse
filium hominis? Quia qui de filio hominis loquuntur, homines sunt;
qui vero divinitatem eius intelligunt, non homines sed dii
appellantur. Chrysostomus in Matth. Non autem dicit: quem me
dicunt Scribae et Pharisaei esse? Sed: quem me dicunt homines
esse? Plebis mentem quae ad malum inflexa non erat, investigans.
Etsi enim multo humilior quam oportebat eorum erat de Christo opinio,
sed tamen a nequitia libera erat; Pharisaeorum autem opinio de
Christo erat plena multa malitia. Hilarius in Matth. Dicendo ergo
quem dicunt homines esse filium hominis? Significavit, praeter id
quod in se videbatur, esse aliud sentiendum: erat enim hominis
filius. Quod igitur de se opinandi iudicium desiderabat, non illud
arbitramur quod de se ipse confessus est; sed occultum erat de quo
quaerebatur, in quod se credentium fides debeat extendere. Est autem
haec confessionis tenenda ratio: ut sicut Dei filium, ita et filium
hominis meminerimus: quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad
salutem; et ideo signanter dixit quem dicunt homines esse filium
hominis? Hieronymus. Non enim dixit: quem me esse dicunt homines?
Sed quem dicunt esse filium hominis? Ne iactanter de se quaerere
videretur. Et nota, quod ubicumque in veteri testamento scriptum est
filius hominis, in Hebraeo positum est filius Adam. Origenes in
Matth. Diversas autem Iudaeorum opiniones de Christo discipuli
referunt: unde dicitur at illi dixerunt: alii Ioannem Baptistam,
aestimationem scilicet secuti Herodis; alii autem Eliam, videlicet
aestimantes, quod aut secundam nativitatem susceperit Elias, aut ex
eo tempore in corpore vivens, in tempore apparuit illo; alii vero
Ieremiam, quem dominus in gentibus prophetam constituit: non
intelligentes quoniam Ieremias typus fuerat Christi; aut unum ex
prophetis, ratione simili, propter illa quae Deus ad ipsos locutus
est per prophetas, non tamen in ipsis, sed in Christo sunt impleta.
Hieronymus. Sed tamen turbae sic errare potuerunt in Elia et
Ieremia, quomodo Herodes erravit in Ioanne: unde miror quosdam
interpretes causas errorum inquirere singulorum. Chrysostomus in
Matth. Quia vero discipuli opinionem turbae recitaverant, evocat eos
per secundam interrogationem ad opinandum aliquid maius de ipso: et
ideo sequitur dicit illis Iesus: vos autem quem me esse dicitis?
Vos, inquam, qui simul mecum estis semper, quia maiora signa
vidistis quam turbae, non oportet vos in opinione convenire cum
turbis: et propter hoc non a principio praedicationis eos de hoc
interrogavit, sed postquam multa signa fecit, et multa locutus est de
sua deitate. Hieronymus. Attende autem, quod ex hoc textu sermonis
apostoli nequaquam homines sed dii appellantur; cum enim dixisset quem
dicunt homines esse filium hominis? Subiecit vos autem quem me esse
dicitis? Ac si dicat: illis, quia homines sunt, humana
opinantibus, vos, qui dii estis, quem me esse existimatis?
Rabanus. Non autem quasi nesciens, de se sententiam discipulorum,
vel extraneorum inquirit; sed ideo discipulos quid de se sentiant
interrogat, ut confessionem rectae fidei digna mercede remuneret.
Ideo quid alii de se sentiant inquirit, ut expositis primo sententiis
errantium, discipuli probarentur veritatem suae confessionis non de
opinione vulgata, sed de ipso percepisse dominicae revelationis
arcano. Chrysostomus in Matth. Quando vero dominus de plebis
opinione interrogat, omnes respondent; sed omnibus discipulis
interrogatis, Petrus tamquam os apostolorum et caput, pro omnibus
respondet: unde sequitur respondens Simon Petrus, dixit: tu es
Christus filius Dei vivi. Origenes in Matth. Denegavit quidem
Petrus aliquid eorum esse Iesum quae arbitrabantur Iudaei, confessus
est autem tu es Christus, quod nesciebant Iudaei; sed, et quod
maius est, filius Dei vivi, qui et per prophetas dixerat: vivo ego,
dicit dominus; et ideo dicebatur vivus, sed secundum supereminentiam,
quia supereminet omnibus habentibus vitam: quoniam solus habet
immortalitatem et est fons vitae, quod proprie dicitur Deus pater;
vita autem est quasi de fonte procedens, qui dixit: ego sum vita.
Hieronymus. Deum etiam vivum appellat, ad comparationem eorum deorum
qui putantur dii, sed mortui sunt. Saturnum dico, Iovem,
Venerem, et Herculem, et cetera idolorum portenta. Hilarius in
Matth. Est autem haec vera et inviolabilis fides, ex Deo Deum
filium profectum esse, cui sit ex aeternitate patris aeternitas. Hunc
igitur assumpsisse corpus et hominem factum esse, perfecta confessio
est. Complexus est itaque omnia qui et naturam et nomen expressit: in
quo summa virtutum est. Rabanus. Mira autem distinctione factum est
ut dominus ipse humilitatem assumptae humanitatis profiteatur,
discipulus excellentiam divinae aeternitatis ostendat. Hilarius.
Dignum autem confessio Petri praemium consecuta est, quia Dei filium
in homine vidisset: unde sequitur respondens autem Iesus dixit ei:
beatus es, Simon Bar Iona: quia caro et sanguis non revelavit
tibi, sed pater meus qui est in caelis. Hieronymus. Reddit enim
Christus apostolo vicem pro testimonio quod de se Petrus dixerat tu es
Christus filius Dei vivi. Dominus autem dixit ei beatus es, Simon
Bar Iona. Quare? Quia non revelavit tibi caro et sanguis; sed
revelavit pater. Quod caro et sanguis revelare non potuit, spiritus
sancti gratia revelatum est. Ergo ex confessione sortitur vocabulum
quod revelationem ex spiritu sancto habeat, cuius et filius appellandus
sit: siquidem Bar Iona in lingua nostra sonat filius columbae. Alii
simpliciter accipiunt, quod Simon, scilicet Petrus, filius sit
Ioannis, iuxta alterius loci interrogationem: Simon Ioannis,
diligis me? Et volunt scriptorum vitio depravatum: ut pro Bar
Ioanna, idest filius Ioannis, Bar Iona scriptum sit, una detracta
syllaba; Ioanna vero interpretatur Dei gratia. Utrumque autem nomen
mystice intelligi potest: quod et columba spiritum sanctum, et gratia
Dei donum significet spiritale. Chrysostomus in Matth. Vanum est
enim dicere: tu es filius Ionae, vel Ioanna, nisi ut ostendat
quoniam ita naturaliter est Christus filius Dei sicut Petrus filius
Ionae, eiusdem substantiae cum eo qui genuit. Hieronymus. Illud
autem quod ait quia caro et sanguis non revelavit tibi, apostolicae
narrationi compara, in qua ait: continuo non acquievi carni et
sanguini: carnem ibi et sanguinem Iudaeos significans: ut hic quoque
sub alio sensu demonstretur, quod ei non per doctrinam Pharisaeorum,
sed per Dei gratiam Christus Dei filius revelatus sit. Hilarius in
Matth. Vel aliter. Beatus hic, quia ultra humanos oculos et
intendisse et vidisse laudatus est, non id quod ex carne et sanguine
est contuens, sed Dei filium caelestis patris revelatione
conspiciens: dignusque iudicatus est ut primus agnosceret quod
divinitas esset in Christo. Origenes in Matth. Est autem in hoc
loco quaerendum utrum cum prius mitterentur, iam cognoscebant discipuli
quoniam ipse erat Christus. Hic enim sermo demonstrat, quoniam tunc
primum confessus fuerit eum Petrus Christum filium Dei vivi. Et
vide, si potes huiusmodi quaestionem solvere, dicens, quoniam credere
Iesum esse Christum, minus est quam cognoscere: ut dicamus, quod
quando mittebantur ad praedicandum, credebant quidem Iesum esse
Christum; postea autem proficientes etiam cognoverunt. Aut ita est
respondendum ut dicamus quoniam tunc quidem apostoli initia cognitionis
habebant Christi, et exigua cognoscebant de illo; postea autem
profecerunt in agnitione ipsius, ut possent capere scientiam Christi
revelatam a patre: sicut et Petrus qui beatificatur, non solum in eo
quod dicit tu es Christus; sed in eo magis quod addidit filius Dei
vivi. Chrysostomus in Matth. Nimirum autem, si non confessus esset
Petrus Christum proprie ex patre natum, non esset hic revelatione
opus: neque aestimare Christum unum ex multis filiis adoptivis,
beatitudine dignum esset: nam et ante hoc illi qui erant in navi
dixerunt: vere filius Dei est hic. Sed et Nathanael dixit:
Rabbi, tu es filius Dei. Non tamen beati dicti sunt, quia non
talem confessi sunt filiationem qualem Petrus: sed unum ex multis eum
aestimabant, non vere filium; vel etsi praecipuum quidem prae multis,
non autem ex substantia patris. Vides autem qualiter et filium revelat
pater et patrem filius. Non enim ab alio est dicere filium quam a
patre, nec ab alio patrem quam a filio: quare et hinc manifestum est
quod filius est consubstantialis et coadorandus patri. Ostendit autem
Christus ex hinc iam multos credituros quod fuerat Petrus confessus;
unde subdit et ego dico tibi quia tu es Petrus. Hieronymus. Ac si
dicat: quia tu mihi dixisti tu es Christus filius Dei vivi, et ego
dico tibi, non sermone casso et nullum opus habente; sed dico tibi
(quia meum dixisse, fecisse est), quia tu es Petrus; sicut enim
ipse lumen apostolis donavit ut lumen mundi appellentur, et cetera quae
a domino sortiti vocabula sunt; ita et Simoni qui credebat in petram
Christum, Petri largitus est nomen. Augustinus de Cons. Evang.
Nullus tamen arbitretur quod hic Petrus nomen acceperit: non enim
accepit hoc nomen nisi ubi Ioannes commemorat ei dictum esse: tu
vocaberis Cephas; quod interpretatur Petrus. Hieronymus. Secundum
autem metaphoram petrae, recte dicitur ei: aedificabo Ecclesiam meam
super te; et hoc est quod sequitur et super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam. Chrysostomus in Matth. Idest in hac fide et
confessione aedificabo Ecclesiam meam. Hinc ostendit multos iam
credituros quod Petrus confessus fuerat, et erigit eius sensum, et
pastorem ipsum facit. Augustinus in Lib. Retract. Dixi in quodam
loco de apostolo Petro, quod in illo tamquam in petra aedificata est
Ecclesia; sed scio me postea saepissime sic exposuisse quod a domino
dictum est tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam, ut super hunc intelligeretur quem confessus est Petrus dicens tu
es Christus filius Dei vivi; ac si Petrus ab hac petra appellatus,
personam Ecclesiae figuraret, quae super hanc petram aedificatur; non
enim dictum est illi: tu es petra, sed tu es Petrus; petra autem
erat Christus, quem confessus Simon, sicut ei tota Ecclesia
confitetur, dictus est Petrus. Harum autem duarum sententiarum quae
sit probabilior, eligat lector. Hilarius in Matth. Est autem in
nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque
aedificatione illius petra, quae infernales leges et Tartari portas et
omnia mortis claustra dissolveret: unde ad ostendendam firmitatem
Ecclesiae supra petram fundatae, subditur et portae Inferi non
praevalebunt adversus eam. Glossa. Idest, non separabunt eam a
caritate mea et fide. Hieronymus. Ego portas Inferi, vitia reor
atque peccata; vel certe haereticorum doctrinas, per quas illecti
homines ducuntur ad Tartarum. Origenes in Matth. Sed et singulae
spirituales nequitiae in caelestibus portae sunt Inferorum, quibus
contrariantur portae iustitiae. Rabanus. Portae quoque Inferi,
etiam tormenta et blandimenta sunt persecutorum; sed et prava
infidelium opera ineptaque colloquia portae sunt Inferi, quia iter
perditionis ostendunt. Origenes. Non autem exprimit utrum petrae non
praevalebunt in qua aedificat Christus Ecclesiam, aut Ecclesiae quam
aedificat supra petram; tamen manifestum est quia nec adversus petram,
nec adversus Ecclesiam portae praevalent Inferorum. Cyrillus in
Lib. thesauri. Secundum autem hanc domini promissionem, Ecclesia
apostolica Petri ab omni seductione haereticaque circumventione manet
immaculata, super omnes praepositos et episcopos, et super omnes
primates Ecclesiarum et populorum in suis pontificibus, in fide
plenissima et auctoritate Petri. Et cum aliae Ecclesiae, quorumdam
errore sint verecundatae, stabilita inquassabiliter ipsa sola regnat,
silentium imponens, et omnium obturans ora haereticorum: et nos
necessario salutis, non decepti superbia, neque vino superbiae
inebriati, typum veritatis et sanctae apostolicae traditionis una cum
ipsa confitemur et praedicamus. Hieronymus. Nemo autem putet haec de
morte dici, quod apostoli conditioni mortis subiecti non fuerint,
quorum martyria videat coruscare. Origenes in Matth. Si ergo et
nos, patre nobis revelante qui est in caelis, quando scilicet
conversatio nostra in caelis est, confessi fuerimus Iesum Christum
esse filium Dei vivi: et nobis dicetur: tu es Petrus: petra enim
est omnis qui imitator est Christi. Adversus quem autem portae
praevalent Inferorum, ille neque petra dicendus est, supra quam
aedificat Christus Ecclesiam; neque Ecclesia, neque pars
Ecclesiae, quam Christus aedificat supra petram. Chrysostomus in
Matth. Deinde et alium Petri dicit honorem, cum subditur et tibi
dabo claves regni caelorum; quasi dicat: sicut pater tibi dedit me
cognoscere, ita et ego tibi aliquid dabo, scilicet claves regni
caelorum. Rabanus. Qui enim regem caelorum maiori prae ceteris
devotione confessus est, merito prae ceteris ipse collatis clavibus
regni caelestis donatus est; ut constaret omnibus, quia absque ea
confessione ac fide regnum caelorum nullus posset intrare. Claves
autem regni caelorum ipsam discretionem et potentiam nominat:
potentiam, qua liget et solvat; discretionem, qua dignos vel indignos
discernat. Glossa. Unde sequitur et quaecumque ligaveris, idest
quemcumque indignum remissione iudicaveris dum vivit, indignus apud
Deum iudicabitur; et quodcumque solveris, idest quemcumque solvendum
iudicaveris dum vivit, remissionem peccatorum consequetur a Deo.
Origenes in Matth. Vide autem quantam potestatem habet petra super
quam aedificatur Ecclesia, ut eius etiam iudicia maneant firma, quasi
Deo iudicante per eam. Chrysostomus in Matth. Vide autem qualiter
Christus reducit Petrum ad excelsam de ipso intelligentiam. Haec
enim ei se promittit daturum quae sunt propria Dei solius: scilicet
peccata solvere, et Ecclesiam immutabilem facere inter tot
persecutionum et tentationum procellas. Rabanus. Haec autem ligandi
atque solvendi potestas quamvis soli Petro data videatur a domino,
tamen et ceteris apostolis datur, nec non etiam nunc in episcopis ac
presbyteris omni Ecclesiae. Sed ideo Petrus specialiter claves regni
caelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, ut omnes per
orbem credentes intelligant quia quicumque ab unitate fidei vel
societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec
vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possunt regni caelestis
ingredi. Glossa. Specialiter etiam eam Petro concessit, ut ad
unitatem nos invitaret. Ideo enim eum principem apostolorum
constituit, ut Ecclesia unum principalem Christi haberet vicarium,
ad quem diversa membra Ecclesiae recurrerent, si forte inter se
dissentirent. Quod si diversa capita essent in Ecclesia, unitatis
vinculum rumperetur. Quidam autem dicunt, quod ideo dicit super
terram: non enim data est potestas hominibus ligandi vel solvendi
mortuos, sed vivos. Qui autem mortuos solveret vel ligaret, non
super terram, sed post terram hoc faceret. Ex sententiis
Constantin. Concilii. Quomodo autem praesumunt quidam dicere de
vivis tantummodo haec dicta esse? An ignorant quia iudicium
anathematis nihil est aliud quam separatio? Evitandi sunt autem illi
qui pessimis culpis detinentur, sive in vivis sint, sive non. A
nocente enim semper refugere necessarium est. Sed et Augustini
religiosae memoriae, qui inter Africanos episcopos splenduit,
diversae epistolae recitatae sunt, significantes quod oporteret
haereticos et post mortem anathematizare. Talem autem ecclesiasticam
traditionem et alii Africani episcopi servaverunt. Sed et sancta
Romana Ecclesia quosdam episcopos post mortem anathematizavit, licet
pro fide in vita sua non essent accusati. Hieronymus. Istum locum
episcopi et presbyteri non intelligentes, aliquid sibi de Pharisaeorum
assumunt supercilio, ut vel damnent innocentes, vel solvere se noxios
arbitrentur; cum apud dominum non sententia sacerdotum sed reorum vita
quaeratur. Legimus in Levitico de leprosis, ubi iubentur ostendere
se sacerdotibus; et si lepram habuerint, tunc a sacerdote immundi
fiant: non quod sacerdotes leprosos faciant et immundos, sed quod
habeant notitiam leprosi et non leprosi, et possint discernere qui
mundus quive immundus sit. Quomodo ergo ibi leprosum sacerdos immundum
facit, sic et hic alligat vel solvit episcopus vel presbyter, non eos
qui insontes sunt vel innoxii; sed pro officio suo, cum peccatorum
audierit varietates, scit qui ligandus sit, qui solvendus.
Origenes. Sit ergo irreprehensibilis qui alterum ligat vel solvit,
ut inveniatur dignus ligare vel solvere in caelo. Sed et ei qui
potuerit virtutibus portas obstruere Inferorum, quasi praemium dantur
claves regni caelorum: omnis enim species virtutis, cum quis eam
coeperit operari, quasi ipsa se adaperit ante eum, domino videlicet
aperiente eam per gratiam suam, ut inveniatur eadem virtus et porta
esse et clavis portae. Forsitan autem et unaquaeque virtus est regnum
caelorum.
|
|