|
Origenes in Matth. Postquam Petrus confessus est Christum filium
Dei vivi, quia noluit hoc eos interim praedicare, subdit tunc
praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus
Christus. Hieronymus. Sed cum supra mittens discipulos ad
praedicandum iusserit eis ut annuntiarent adventum suum, videtur esse
contrarium quod hic praecipit ne se dicant esse Iesum Christum. Mihi
videtur aliud esse Christum praedicare, aliud Iesum Christum. Et
Christus commune dignitatis est nomen, Iesus proprium vocabulum
salvatoris. Origenes in Matth. Vel tunc leviter quidem de eo
annuntiabant, quasi de magno et mirabili viro; Christum autem esse
eum nondum annuntiabant. Qui autem vult etiam Christum eum
praedicatum prius ab apostolis, dicet, quoniam leviter praemittere
voluit eos mentionem nominis sui, ut interim facto silentio
praedicationis huius, hoc ipsum quod leviter de Christo auditum
fuerat, digeratur in sensibus auditorum. Aut ita est solvenda
quaestio: ut videantur ea quae superius de annuntiando Christo sunt
dicta, non ad tempus pertinere quod fuit ante Christi resurrectionem,
sed ad tempora post futura. Haec autem quae mandat ut nemini dicant,
tunc apostolis convenire: inutile enim est ipsum quidem praedicare,
crucem autem eius tacere. Propterea praecepit eis ut nemini dicerent
quia ipse est Christus, et praeparabat eos, ut postmodum dicant,
quoniam ipse est Christus, qui crucifixus est, et resurrexit a
mortuis. Hieronymus. Quod ne quis putet nostrae tantum esse
intelligentiae quod sequitur, causas tunc prohibitae praedicationis
exponit: sequitur enim exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis
quia oportebat eum ire Hierosolymam, et multa pati a senioribus et
Scribis et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die
resurgere. Est autem sensus: tunc me praedicate cum ista passus
fuero: quia non prodest Christum publice praedicari, et eius vulgare
in populis maiestatem, quem post paululum flagellatum visuri sunt et
crucifixum. Chrysostomus in Matth. Quod enim semel radicatum est et
postea evulsum, si iterum plantetur, difficile retinebitur apud
multos: quod autem infixum semel est, et mansit postea immobile,
facile provehitur ad augmentum. Propter hoc autem immoratur tristibus
praedicendis, et sermonem multiplicat, ut aperiat discipulorum
mentes. Origenes. Et vide quia non dixit: coepit dicere vel
docere, sed ostendere; quia sicut corporalia ostendi dicuntur, sic
ostendi dicuntur a Christo ea quae loquebatur. Non autem sic puto eis
qui corporaliter eum multa patientem viderunt, ostensa fuisse ea quae
videbantur, quomodo discipulis ostensus est rationabilis sermo de
mysterio passionis et resurrectionis Christi: et tunc quidem coepit
ostendere; consequenter autem postea capacioribus factis plenius
demonstravit: quia omne quod coepit Iesus, hoc perfecit. Oportebat
autem eum ire in Ierusalem, ut occidatur quidem in Hierosolymis quae
sunt deorsum, regnet autem resurgens in Ierusalem caelesti. Postquam
enim resurrexit Christus, et alii consurrexerunt ei, iam non deorsum
quaeritur Ierusalem, vel domus orationis in ea, sed sursum. Patitur
autem multa a senioribus Ierusalem terrenae, ut glorificetur ab his
qui capiunt beneficia eius caelestibus senioribus. Tertia autem die
resurrexit a mortuis, ut eripiens maligno, acquirat eis qui liberati
fuerint hoc donum, ut baptizentur spiritu et anima et corpore in nomine
patris et filii et spiritus sancti, qui sunt tres dies simul perpetuo
instantes eis qui per eos facti fuerunt filii lucis.
|
|