|
Origenes in Matth. Adhuc initia eorum quae ostendebantur dicente
Christo, Petrus indigna haec filio Dei vivi arbitrabatur; et quasi
oblitus quoniam filius Dei vivi nihil dignum increpatione facit aut
agit, coepit increpare; et hoc est quod dicitur et assumens eum
Petrus, coepit increpare illum. Hieronymus. Saepe diximus nimii
ardoris amorisque quam maximi fuisse Petrum in dominum salvatorem.
Qui ergo post confessionem suam et praemium salvatoris quod audierat,
non vult destrui confessionem suam, nec putat posse fieri ut Dei
filius occidatur, assumit eum in affectum suum vel separatim ducit, ne
praesentibus ceteris condiscipulis videatur magistrum arguere; et
coepit illum increpare amantis affectu, et obstans dicere absit a te,
domine. Vel, ut melius habetur in Graeco, ileos si kyrie, u mi
este si tuto; hoc est, propitius sis tibi, domine; non erit tibi
hoc; quasi necessariam haberet propitiationem. Cuius affectum quidem
suscipiens Christus, ignorantiam exprobrat; unde sequitur qui
conversus dixit Petro: vade post me, Satana; scandalum mihi es.
Hilarius in Matth. Sciens enim dominus diabolicae artis instinctum,
Petro ait vade retro post me, idest ut exemplum suae passionis
sequatur. In eum vero per quem opinio haec suggerebatur, conversus,
adiecit Satana, scandalum mihi es. Non enim convenit existimare
Petro Satanae nomen et accusationem scandali deputari, post indulta
illa beatitudinis et potestatis tanta praeconia. Hieronymus. Sed
mihi error apostolicus de pietatis affectu veniens, nunquam incentivum
videbitur Diaboli. Prudens ergo lector consideret, Petro illam
beatitudinem ac potestatem in futuro promissam, non in praesenti
datam; quam si statim dedisset ei, nunquam in eo pravae confessionis
error invenisset locum. Chrysostomus in Matth. Quid etiam mirabile
est haec pati Petrum, qui de his revelationem non suscepit? Ut enim
discas, quia neque illa quae de Christo confessus fuerat, ex se
locutus est, vide qualiter in his quae non revelata sunt ei,
turbationem patiatur: humana enim et terrestri cogitatione, quae sunt
Christi considerans, aestimabat turpe et indignum esse ei quod
pateretur. Et ideo dominus subiecit quia non sapis ea quae Dei sunt,
sed ea quae hominum. Hieronymus. Quasi dicat: meae voluntatis est
et patris, ut pro hominum salute moriar; tu tuam tantum considerans
voluntatem, non vis granum tritici cadere in terram ut multos afferat
fructus; et ideo, quia contraria loqueris voluntati meae, debes
adversarius appellari. Satanas enim interpretatur adversarius, sive
contrarius. Non tamen ut plerique putant, eadem Satanas et Petrus
sententia condemnantur: Petro enim dicitur vade retro me, Satana;
idest: sequere me, qui contrarius es voluntati meae; ille audit:
vade, Satana; et non ei dicit retro, ut subaudiatur: vade in ignem
aeternum. Origenes in Matth. Dixit ergo Petro vade post me, quasi
desistenti per ignorantiam ire post Christum. Satana autem dixit ei,
quasi per ignorantiam aliquid habenti contrarium Deo. Beatus autem ad
quem convertitur Christus, etiam si corripiendi causa convertitur.
Sed quare dixit ad Petrum scandalum mihi es, cum in Psalmo 118,
165 dicatur: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis
scandalum? Sed respondendum est, quoniam non solum Iesus non
scandalizatur, sed nec omnis homo qui in dilectione Dei perfectus
est. Sed quantum ad se, qui tale aliquid vel agit vel loquitur,
scandalum est alteri; licet ille inscandalizabilis sit. Aut certe
omnem discipulum peccantem scandalum sibi appellat, sicut et Paulus
dicebat: quis scandalizatur, et ego non uror?
|
|