|
Chrysostomus in Matth. Quia dixerat: qui vult salvare, perdet,
et: qui perdet, salvabit, utrobique salutem et perditionem ponens,
ne aliquis aestimet aequalem esse hinc inde perditionem et salutem,
subiungit quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae
vero suae detrimentum patiatur? Quasi dicat: ne dicas, quod qui
pericula quae propter Christum imminent, effugit, salvet animam
suam, idest vitam temporalem. Sed pone etiam cum anima, idest vita
temporali, totum orbem terrarum: quid ex his homini erit amplius,
anima in perpetuum pereunte? Si enim famulos tuos videres in
laetitia, te autem in malis ultimis constitutum: quid lucrareris ex
eorum dominio? Hoc etiam in anima tua reputa, cum carne lasciviente,
ipsa futuram perditionem expectat. Origenes in Matth. Puto etiam
quod mundum lucratur qui non abnegat semetipsum, nec perdit animam suam
quantum ad voluptates carnales, et ipse facit animae suae detrimentum;
ideo duobus nobis propositis, magis est eligendum ut mundum perdamus,
et lucremur animas nostras. Chrysostomus in Matth. Sed si
regnaveris super universum orbem terrarum, non poteris animam tuam
emere: unde sequitur aut quam dabit homo commutationem pro animam sua?
Ac si dicat: divitias si perdideris, poteris dare divitias alias ad
eas redimendas; animam autem perdens, non poteris animam aliquam
dare, sed neque aliquid aliud. Quid autem mirabile est si in anima
hoc contingit? Etenim in corpore hoc videtur contingere. Etsi enim
decem millia diademata corpori insanabiliter aegroto circumposueris,
non curatur. Origenes. Et prima quidem facie commutatio animae est
in substantia, ut det substantiam suam homo pauperibus, et salvet
animam suam. Sed puto quod non habet aliquid homo quod dans quasi
commutationem animae suae, liberet eam de morte. Deus autem pro
animabus hominum dedit commutationem pretiosum sanguinem filii sui.
Gregorius in Evang. Vel aliter potest continuari: quia sancta
Ecclesia aliud habet tempus persecutionis, et aliud pacis; redemptor
noster ipsa eius tempora distinguit in praeceptis: nam persecutionis
tempore ponenda est anima; pacis autem tempore ea quae amplius dominari
possunt, frangenda sunt desideria terrena: unde dicitur quid enim
prodest homini? Hieronymus. Provocatis autem discipulis ut
abnegarent se et tollerent crucem suam, grandis fit error audientium.
Idcirco tristibus laeta succedunt, et dicit filius enim hominis
venturus est in gloria patris sui cum Angelis suis. Times mortem?
Audi gloriam triumphantis. Vereris crucem? Ausculta Angelorum
ministeria. Origenes. Quasi dicat: nunc quidem filius hominis
venit, sed non in gloria: non enim decebat eum in gloria constitutum
peccata nostra portare; sed tunc veniet in gloria cum ante
praeparaverit discipulos suos, factus sicut illi, ut illos faceret
sicut et ipse, conformes gloriae suae. Chrysostomus in Matth. Non
autem dixit in tali gloria in quali est pater, ne alteritatem gloriae
suspiceris; sed ait gloria patris, ut eadem gloria ostendatur. Si
autem gloria una est, manifestum quod et substantia una est. Quid
ergo times, Petre, mortem audiens? Tunc me videbis in gloria. Si
autem ego in gloria, et vos. Sed tamen dicens gloriam, terribilia
immiscuit, in medium iudicium introducens: unde sequitur et tunc
reddet unicuique secundum opera eius. Hieronymus. Non est enim
distinctio Iudaei et gentilis, viri et mulieris, pauperum et
divitum, ubi non personae, sed opera considerantur. Chrysostomus in
Matth. Hoc autem dixit, non solum peccatoribus poenas commemorans,
sed iustis bravia et coronas. Hieronymus. Poterat autem apostolorum
tacita cogitatio istiusmodi scandalum sustinere. Occisionem et mortem
nunc dicis esse futuram; quod autem promittis te affuturum in gloria,
in tempora longa differtur. Praevidens ergo occultorum cognitor quid
possent obicere, praesentem timorem praesenti compensat praemio,
dicens amen dico vobis: sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt
mortem, donec veniat filius hominis in regno suo. Chrysostomus in
Matth. Volens ergo monstrare quid est illa gloria in qua postea
venturus est, eis in praesenti vita revelavit, sicut possibile erat
eos discere, ut neque in domini morte iam doleant. Remigius. Quod
ergo hic dicitur, impletum est in tribus discipulis, quibus dominus
transfiguratus in monte, gaudia aeternae repromissionis ostendit; qui
viderunt eum in regno suo venientem, idest in ea claritate fulgentem,
in qua, peracto iudicio, videbitur ab omnibus sanctis. Chrysostomus
in Matth. Propter hoc autem non praedicit nomina eorum qui ascensuri
erant in montem, quia reliqui valde concupiscerent sequi, exemplum
illius gloriae visuri, et graviter tulissent velut despecti.
Gregorius in Evang. Vel regnum Dei, praesens Ecclesia vocatur:
et quia nonnulli ex discipulis eius usque adeo in corpore victuri erant
ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra huius mundi
gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur sunt quidam de
hic stantibus. Origenes. Moraliter autem verbum Dei his qui noviter
inducuntur ad fidem, formam habet servi; perfectis autem venit in
gloria patris sui. Angeli autem illius sunt prophetarum sermones,
quos non est possibile ante spiritualiter intelligere nisi cum
spiritualiter intellectum fuerit verbum Christi, ut videantur simul
apparere in maiestate. Tunc autem dabit unicuique de gloria sua
secundum actum eius: quia quanto quis melior fuerit in actibus suis,
tanto spiritualius intelligit Christum vel prophetas ipsius. Stantes
autem ubi stat Iesus, sunt qui fundatas habent apud Iesum animae
bases: ex quibus qui melius stant dicuntur non gustare mortem, donec
videant verbum Dei quod venit in regno suo, videntes eminentiam Dei,
quam videre non possunt qui diversis involuti sunt peccatis; quod est
mortem gustare, qua peccans anima moritur. Sicut enim vita est et
panis vivus qui de caelo descendit, sic et inimica eius mors panis est
mortuus. Ex istis autem panibus quidam modicum manducant, tantum
gustantes; quidam autem abundantius: qui enim raro et modicum
peccant, tantummodo gustant mortem; qui autem perfectius susceperint
spiritualem virtutem, non gustant eam, sed vivo pane semper
vescuntur. Quod autem dicit donec videant, non definit tempus, ut
postquam transierit illud donec, fiat quod ante non fuerat factum; sed
rem quae necessaria est, exponit: qui enim semel videt eum in gloria
eius, iam nequaquam gustabit mortem. Rabanus. Sanctos autem mortem
gustare testatur, a quibus mors corporis quasi libando gustatur, vita
vero animae possidendo tenetur.
|
|