|
Remigius. Claritatem suae visionis, quam promiserat dominus
discipulis suis, in hac transfiguratione habita in monte post sex dies
complevit: unde dicitur et post sex dies assumpsit Petrum et Iacobum
et Ioannem fratrem eius. Hieronymus. Quaeritur autem quomodo post
sex dies assumpsit eos, cum Lucas Evangelista octonarium numerum
ponat. Sed facilis est responsio: quia hic medii ponuntur dies, ibi
primus additur et extremus. Chrysostomus in Matth. Ideo autem non
confestim facta promissione eos sursum ducit, sed post sex dies, ut
reliqui discipuli nihil patiantur humanum, idest aliquem invidiae
motum; vel ut horum dierum spatio vehementiori concupiscentia repleti,
qui assumendi erant, sollicita mente accederent. Rabanus. Merito
autem post sex dies gloriam illam ostendit, quia post sex aetates
futura est resurrectio. Origenes. Vel quia in sex diebus totus
factus est visibilis mundus; qui transcendit omnes res mundi, potest
ascendere super montem excelsum, et gloriam aspicere verbi Dei.
Chrysostomus in Matth. Ideo autem hos tres assumpsit, quoniam aliis
potiores erant. Intende autem qualiter Matthaeus non occultat eos qui
sibi praepositi sunt: hoc enim et Ioannes facit, praecipuas Petri
laudes commemorans. Ab aemulatione enim et vana gloria mundus fuit
apostolorum chorus. Hilarius in Matth. In tribus autem assumptis,
de trium origine: Sem, Cam et Iaphet, futura electio populi
ostenditur. Rabanus. Vel tres solummodo discipulos secum ducit,
quia multi sunt vocati, pauci vero electi. Vel quia qui nunc fidem
sanctae Trinitatis incorrupta mente servant, tunc aeterna eius visione
laetantur. Remigius. Ostensurus autem dominus gloriam suae
claritatis discipulis, duxit eos in montem: unde sequitur et duxit
illos in montem excelsum seorsum: in quo docet quia necesse est omnibus
qui Deum contemplari desiderant, ut non in infimis voluptatibus
iaceant, sed amore supernorum semper ad caelestia erigantur; et ut
ostendat discipulis quatenus gloriam divinae claritatis non in huius
saeculi profundo quaerant, sed in caelestis beatitudinis regno.
Ducuntur autem seorsum, quia sancti viri toto animo et fidei
intentione separati sunt a malis, funditusque separabuntur in futuro;
vel quia multi vocati, pauci vero electi. Sequitur. Et
transfiguratus est ante eos. Hieronymus. Qualis enim futurus est
tempore iudicandi, talis apostolis apparuit. Nemo autem putet
pristinam eum formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis
veritatem, et assumpsisse corpus spirituale vel aereum; sed quomodo
transfiguratus sit, Evangelista demonstrans dicit et resplenduit
facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut
nix. Ubi splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium,
non substantia tollitur, sed gloria commutatur. Certe transformatus
est dominus in eam gloriam qua venturus est postea in regno suo.
Transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit, etsi corpus
spirituale fuerit: unde et vestimenta mutata sunt, quae intantum fuere
candida, ut alius Evangelista dixerit, qualia fullo super terram non
posset facere; huiusmodi autem corporale est et tactui subiacet, non
spirituale et aereum, quod illudat oculos, et tantum in phantasmate
aspiciatur. Remigius. Si autem facies domini resplenduit sicut sol,
et sancti sicut sol fulgebunt, numquid erit aequalis claritas domini et
servorum? Nequaquam. Sed quia nihil lucidius invenitur sole,
idcirco ad manifestandum exemplum futurae resurrectionis, et facies
domini resplendere, et iusti fulgere dicuntur sicut sol. Origenes in
Matth. Mystice autem, cum aliquis transcenderit sex dies, secundum
quod diximus, videt transfiguratum Iesum ante oculos cordis sui.
Diversas enim habet verbum Dei formas; apparens unicuique secundum
quod videnti expedire cognoverit; et nemini supra quod capit,
semetipsum ostendit: unde non dixit simpliciter transfiguratus est,
sed coram eis. In Evangeliis enim Iesus simpliciter intelligitur ab
eis qui non ascendunt per excitationem verborum spiritualium super
excelsum sapientiae montem; eis autem qui ascendunt, iam non secundum
carnem cognoscitur, sed Deus verbum intelligitur. Coram his ergo
transfiguratur Iesus, et non coram illis qui sunt deorsum in
conversatione terrena viventes. Hi autem coram quibus transfiguratur,
facti sunt filii Dei, et ostenditur eis sol esse iustitiae; et
vestimenta ipsius fiunt candida sicut lumen; quae sunt sermones et
litterae Evangeliorum, quibus Iesus est indutus, secundum illa quae
ab apostolis dicuntur de eo. Glossa. Vel vestimenta Christi sanctos
significant, de quibus Isaias: omnibus his velut vestimento
vestieris; et nivi comparantur, quia candidi erunt virtutibus, et
omnis vitiorum aestus ab eis remotus erit. Sequitur et apparuerunt
illis Moyses et Elias cum eo loquentes. Chrysostomus in Matth.
Hoc autem multas habet rationes. Et prima quidem est haec. Quia
enim turbae dicebant eum esse Eliam vel Ieremiam, aut unum ex
prophetis, capita prophetarum secum ducit, ut saltem hinc videatur
differentia servorum et domini. Alia ratio est: quia enim continue
Iesum accusabant Iudaei tamquam transgressorem legis, et blasphemum,
patris sibi gloriam usurpantem; ut ostendatur ab utraque accusatione
innoxius, eos qui in utroque fulserunt, in medium ducit. Etenim
Moyses legem dedit, et Elias pro gloria Dei aemulator fuit. Alia
ratio est: ut discant quoniam mortis et vitae potestatem habet:
propter hoc et Moysen, qui morte defecerat, et Eliam, qui nondum
mortem passus fuerat, in medium ducit. Aliam causam et ipse
Evangelista revelat, scilicet monstrare crucis gloriam, et mitigare
Petrum et alios discipulos passionem timentes: loquebantur enim, ut
alius Evangelista dicit, de excessu quem completurus erat in
Ierusalem: unde eos in medium ducit qui se morti exposuerunt pro his
quae Deo placebant, et pro plebe credentium: etenim tyrannis uterque
se libere praesentavit: Moyses quidem Pharaoni, Elias autem
Achab. Ducit autem et propter hoc eos in medium: volebat enim quod
discipuli illorum privilegia zelarent, ut scilicet fierent mansueti
sicut Moyses, et zelantes sicut Elias. Hilarius in Matth. Quod
etiam Moyses et Elias ex omni sanctorum numero assistunt, medius
inter legem et prophetas Christus in regno est: cum his enim
Israelem, quibus testibus praedicatus est, iudicabit. Origenes in
Matth. Si quis etiam intelligit spiritualem legem convenientem
sermonibus Iesu, et in prophetis absconditam Christi sapientiam;
ille vidit Moysen et Eliam in gloria una cum Iesu. Hieronymus.
Considerandum est etiam, quod Scribis et Pharisaeis de caelo signa
poscentibus dare noluit; hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat
signum de caelo. Elia inde descendente quo conscenderat, et Moyse ab
Inferis resurgente: quod et Achaz per Isaiam praecipitur, ut petat
sibi signum de Inferno vel de excelso. Origenes. Quid autem
fervidus Petrus dixerit, subditur respondens autem Petrus dixit ad
Iesum: domine, bonum est nos hic esse. Quia enim audivit quod
oportet eum Hierosolymam ire, adhuc timet pro Christo; sed post
increpationem non audet dicere rursus: propitius esto tibi; sed idem
occulte per alia signa insinuat. Quia enim videbat multam quietem et
solitudinem, cogitavit convenientem ibi stationem esse ex loci
dispositione: quod significat dicens bonum est nos hic esse. Vult
etiam ibi semper esse; ideo tabernaculorum meminit, dicens si vis,
faciamus hic tria tabernacula. Cogitavit enim quod si hoc fieret, non
ascenderet Hierosolymam; et si non ascenderet, Christus non
moreretur: ibi enim sciebat Scribas insidiari ei. Cogitabat etiam
quod Elias aderat, qui in monte ignem descendere fecit, et Moyses,
qui intravit nebulam, et Deo locutus est: unde occultari poterant,
ut nullus persecutorum sciret ubi essent. Remigius. Vel aliter.
Visa domini maiestate et duorum servorum, Petrus adeo delectatus est
ut cuncta temporalia oblivioni traderet, et ibi in perpetuum vellet
manere. Si autem tunc Petrus sic accensus est, quanta erit suavitas
et dulcedo videre regem in decore suo, et interesse choris Angelorum
et omnium sanctorum? In eo sane quod ait Petrus, domine, si vis,
devotionem subditi et obedientis servi ostendit. Hieronymus. Erras
tamen, Petre, et sicut alius Evangelista testatur, nescis quid
dicas. Noli tria tabernacula quaerere, cum unum sit tabernaculum
Evangelii, in quo lex et prophetae recapitulanda sunt. Si autem
quaeris tria tabernacula, nequaquam servos cum domino conferas; sed
fac tria tabernacula, immo unum patri et filio et spiritui sancto: ut
quorum est una divinitas, unum sit in pectore tuo tabernaculum.
Remigius. Erravit etiam, quia voluit ut regnum electorum
constitueretur in terra; quod dominus promiserat dare in caelis.
Erravit etiam, quia oblitus est se et socios suos esse mortales; et
absque gustu mortis voluit subire aeternam felicitatem. Rabanus. Et
in eo quod caelesti conversationi tabernacula facienda putavit; in qua
domus necessaria non erat, cum scriptum sit: templum non vidi in ea.
|
|